Literae pastorales ad clerum et populum recinatensem et lauretanum Alexander Bernetti

발행: 1831년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

rum impigri Curatores, et Viri religiosi, et Virgines sacrae, puscepte vitae instituta observantes, et Magistratus in iustitia ambulantes, et Optimates, et Patricii ad exemplum praeclari, et ex Populo universo pietate insignes, et religione: Laetamur, et Deum toto animo obsecramus, ut vineam istam electam de Coelo respiciat, et visitet, et perficiat. Nunquam ipsius maceriae destruantur, ne eam sorte qui per viam praetergrediuntur, vindemieat, vel a per serus depascatur. Fiant manus ejus extensae super eam, et super Nos, quos ipsi posuit custodes. Neque enim qui plantat est aliquid, neque qui rigui, sed qui incrementum dat, Deus. Agite igitur universi, et in unum congregati orationi sine inter Psione instantes pro salute, et Perseverantia vestra auctorem bon0rum Omnium deprecamini se Orate Pro in icem ut saloemini Orate et pro

omnibus in Ecclesia Dei sublimitatibus constitutis, atque in his praecipue pro Sanctissimo Domino Nostro GREGORIO DECIMO SEXT0, ui

Ipsum fidei vindicem, pietatis adsertorem, Principem indulgentissimum, La tholici nominis propugnatorem, Ecclesiae universae solatio, gentium subdita rum felicitati diu incolumem Dominus conservet, et inimici ejus dissipentur. Orate et pro Nobis, Fratres, et Filii dilectissimi, ut apud Vos quanta opus cst sedulitate, et charitate pastorali munere fungamur, dum iniuriae hic et nos memoriam vestri iacimus, ut vos non deserat Deus, et benedictio nibus coelestibus cumulati in gratia sua, et Domini Nostri Iesu Christi manentes sitis Persecti, Pacem habeatis, et Deus pacis, et dilectionis sit νο biscum. Amen. Datum Romae extra Portam Flaminiam die Consectationis Sosito

Kalendis Nos embris anno MDCCCXXXI.

SEARCH

MENU NAVIGATION