De ecclesiasticæ hierarchiæ originibus dissertatio auctore d. Benedicto Bacchinio monacho benedictinocasinensi. ..

발행: 1703년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

scripta methodo recederem in hae ψ a Praes

time ab A cirum nominibus recensendis,mloca

ipsa allegando, ex quibus manifestis, quas in sup rioribus perstrinxi antiosae, Sparacbroni mi apparent , libenter abstinui. Tu Lector , qua polles rerum , S Scriptorum huyu modi notitia, ia omne

noris,oeme tacente , vel nosse poteris. Caeteri mcrediderim neminem fore qui conatui tale meo su censeat, cum de ea re quaestionem instituo , quae nuAlo certo argumento fulcitin, quaeroque , veritatis solius amore, Hierarcbiae Ecclesasticae veram oryginem, qui usque modo traditis non acquiesco. En autem Dissertationis totius ordinem. Tribus Me partibus constabit. In priori generalia adigumenti tractabo, S periperio Imperii Romani

flatu pro Apostolorum aevo omniia inepto , qui fumdandis principibus Ecclesis normae loco esset,aliam rei originem exquiram , ωostematis ratione einposta , sendere conabor , quibus ex eavss tandem irrepserit , ut in Oriente frequentiis in Occidente aegre , Sserius Hierarebia Ecclesarum adrecemtiorem Imperii formam componere tentatumst. Insecunda parte ad Italicarum Metropolem orygines descendam, quas non nis quarto sculo natas conficiam. Tandem in tertia, de Raυennatis E cissae metropolitano ure, ejusque initiis ab is gnello assertis, tractabo.

PARS

22쪽

Generalia de Hierarebiae Ecclesastica Originibus. Etropolitanum Ius ab Apostolorum temporibus initia traxisse ,

seu Apostolos primos Ius illud quod postmodi im Metropolitanum dictum fuit, constitui ,

certis adeo argumentis probatum est, ut sinperfluum omnino sit plura addere in re, quae nullam patitur dissicultatem apud Cathol, cos Scriptores, & quam doctiores etiam Heterodoxi defendunt. Cardo praesentis Controversiae est, quam Ρetrus, Apostol, que Ecclesias fundantes, aliasque aliis praeponentes, formam secuti sint, an videlicet Imperii Romani politiam aspexerint tamquam normam, an solius Urbium celebrit iis causa, earum prae caeteris frequentiores elegerint, an potius illorum, qui ad Fidem convertebantur primo, ac principaliter ruB tionem

23쪽

tionem habendam censuerint. Tria prola de necessario diligentὀr sunt pertraelandata, quae si praetereantur, uti in hanc diem neglecta suisse, videtur, inmossibile est veram horum rationem cognoscere. Primum est,qualis politiae Secularis Romani Imperii status obtinuerit Apostolico AEvo, videlicet a Tisberii, ad Trajani tempora. Secundum , sRespublica Iudaeorum quo loco steterit, quatque vices passa sit 1 Christi Domini

morientis anno, usquὰ ad Hierosolymorum postremam destruatonem Hadriano imperante patratam. Tertium, ordo propagatae Baptilmi gratiae, & tempus sundatarurn principum Ecclesiarum, collatum cum superioribus j1m discussis. Eκ quibus tandem emerget rei veritas, facileque procedi poterit ad posteriorem Ecclesiae disciplinam necessario primum ex rerum natura immutatam, inde, ut serunt hominum vices, non nihil anomaliis, & corruptioni obnoxiam. Ut

itaque a priori de Imperii Romani statu quaestione incipiam , ut

24쪽

Caput Primum.

De Imperii Romani forma, quae Apostolo rum invo vigebat. I. Almare antὰ omnia discrimen observat re operae pretium est, quo recentior orbis per Con1tantinum politica divisio, a veteri Romanae Reipublicae regendi ratione, quam secuti sunt priores Augusti, dimque perdurasse constat, distavit. Etenim cum Magni Constantini aevo Dioecesis civilis ea dicta sit, quae pluribus ex Ρrovinciis componebatur,4 converso priori illo te, pore, Provincia in plures Dioeceses distinguebatur. Recentiori Iure Provincia quaelibet suum Praetorem habebat in Ρrovinciae

Metropoli residentem; veteri vero, pluribbus Dioecesibus, quae Ρrovinciam compOnebant, unus praeerat. Dice ses singul: Conventus etiam dicebantur, eoque nom,

ne intelligebantur Urbes quaedam, oppida, Municipia, quae ad certum Dice sis locum convenire solebant, ubi Provinciae Praeses suis temporibus jus publicum, privatumque dicebat. Dioecesibus, Conventibusque in B a Prin

25쪽

ro PARS PRIMA

Provinciis constitutis, factum est, ut late Romanis rerum Dominivrum devictie Regiones in Provinciam redaciae suissent, ad Conventuum videlicet, & Dioecesium rationem compositis eorum judiciis, veteres Gentium, & Regnorum fines sint confusi,& clarissimarum Metropolum gloria sit amtiquata. Strabo de ea re nos monet lib. I 3. PMdigiae, inquit, ου-Cari '-siae loca aegre distinguipossunt, qu)dinter se coeant. Ad eorum vero confusonem non parismattulere Romani , qui non ex Gentibus ea divisserunt , sedalio modo Diaec es discripserunt, in quibus Fora agunt,'jus dicunt. Sic varia Fata Cibyriticae Regionis in Asia narrat. Cibra ad ectis tribus Cloitatibus Bubone, Bassura, Oenoandro, Conventui huic nomen Tetrapolis es faRum,cism sngulae Urbes smgula suffragia baberent, Cibra υeris duo, qui pe quae mitteret XXX peditum, duo equitum minia. Drannis autem paruit usque ad Murenam, qui Moagetem postremum sustulit, ae Bassuram, S Bubonem sectae attribuit. 7 Ahilominus Cibritica Diaecos inter maximasinae Dicereses habetur. Cibyra tamen post Strabonis aetatem Conventus praerogativam amisit, licet Dioecesis Cibyriticae no

26쪽

men perseveraverit, & ea Laodiceae tributa suit, ut infra ex Plinii auctoritate constabit.

II. Conventuum autem agendorum ratio erat oscebat, ut Ρraetor ob id Ρrovinciam .ustraret,& in singulis Conventibus jus diceret . In id Vias ab Augusto magnifice vel

stratas, vel reparatas per Imperium notavit eximius vir Hieronymus Surita ad Itinerarium Antonini nomine vulgatum, nam Italiam modo, sed simisersas Romani IN rii Provincias eo decore atque ornamento idem Princeps affecit, ut Praesides, S qui pro Consulibus eo munere fungerentur facilius Proυim clarum Urbes atque Conventus obirent. Li-cdtenim aliquando certo in Conventu Praeses moratus sit, ubi caeterarum Dioecesium Legatis accersitis, omnium Forum simul,& semel egerit, & id se quandoque secisse Laodiceae, scripserit Cicero ad Atticum ;hoc tamen raro, & praetὰr ordinem accidisse, ex veterum lectione constat. Caesar quamvis ingentibus curis premeretur, &periculum ob moram immineret ue in GaIlia, inquit Hirtius, jus dixit, ac paucos ibi dies moratus, cὰm celeriter omnes ConMntus percurrisset , publicas controυersas cogno- viget, in Belgium se recepit. Sic&ex Sueto-

27쪽

eth PARS PRIMA

nio cap. 3α neque Tenatu interveniente, SAAersariis negantibus ullam se de Republica facturos pactionem s his licet urgentibus , amtequam ad Provinciae limitem accederet, transiit in citeriorem Gallia Conυentibusque peractis, Ravennae substitit. Idipsum ex Cicerone in Verrem agnoscimus, ubi nusium,

ait, oppidum in Sicilia fuit, ex bis oppidis, in

quibus Praetores consistere, S Con nium age resolerent, quo in oppido non Verri deleRaad libiduem Mulier eset. Ex quibus habetur Regiones omnes, quae in Ρrovinciae sormam redactae fuerant, Praesidique parebant, nulli certae Metropoli attributas fuisse, quae veluti provinciae totius caput esset, & Mater, i, lique jura praescriberet, sed diversa omnino ratione rem judiciariam pera stam. III. Quae, postquam Augustus rerum potitus est, in Ρrovinciarum regimine sunt commin. tata,ex nullo melius dignosci possunt,quam ex Dione, qui late li&33. de hac re agit. Novimus autem orbis Romani Ρrovincias, quarum ampi issimas Augustus sibi r tinuit aliis Senatui relictis mea specie , ut ei=m Tenatus tuto bonis Imperii perfrueretur, pse laboribus, Spericulis ofectus videretur, at sub eo praetextu eum vere inermem, imbellem. que

28쪽

que esse ebat ad se solum arma , militesσω

transferebat. Provinciae Senatui relictae, suerunt , Africa Numidia, Asa, Scum Ε, Ρro, Graecia, Dalmatia , Macedonia, Sicilia Creta, rica Cyenais Bytbinia, cim Ponto finitima, Sardinia, atque Hispania Baetica. Retinuit vero sibi Caesar Hispaniae quod reliquum erat, Galliam insuper omnem Narbonensem, Lugdunensem, Aquitanicam, &Celticam, Germanias utrasque, item Coel

syriam, Ρhoeniciam, Ciliciam, Cyprum, &AEgyptum. Adjicit Dio Augustum Gabliam Narbonensem,& Cyprum Senatui Populoque postea temporis reliquisse, & pro illis Dalmatiam recepisse, similesque Ρrovinciarum permutationes subsecutis temporibus factas. Inde ait se Ρrovincias relato modo recensuisse,quia suis temporibus scribebat autem Alexandro Severo imperante earum quaeque peculiarem Ρraesectum habebat, cum antea, quod notandum est) binis, vel ternis singuli praeficerentur; alias omisisse, quia Augusto regnante nondum Romanae ditioni accesserant, vel sociae, adjectaeve, suis legibus utebantur, aut ex RO-manorum concessione Regibus datis parebant . Cum aliae postmodum accessere, non

29쪽

14 PARS PRIMA

Senatui , sed Caesaribus tributae sunt. De eadem revidendus est Strabo lib. 17. in fine. Haec ad Ρrovinciarum distinctionem ; quae

sequuntur ad earumdem regimen spectant.

Utriusque sortis Provinciis Patritios praes cit, excepta AEgypto, quam equestri viro tradidit. Ut Senatui pace relicta, sibi Bella, & labores reservatos indicaret, cum in priori Reipublicae serma Praetoris nomen

Bello maxime conveniret, suarum Ρrovinciarum Ρraesides Propraetores vocavit, cum

vero Consulis appellatio Ρaci competeret, reliquos Proconsules di t. Praeterea Ρropraetoribus concessit, ut & expleto anno essent cum imperio . Senatoribus Africam,& Asiam, Ρraetoriis tris reliquas Provincias adscripsit, quibus interdixit, ne intr1 quintum annum a gesto in Urbe Magistratu Provinciam sortiri possent. Imperator autem jubebat tot Viros, quot essent Proυinciae sortem inire. Fuere praeterea, qui a se dele-Hos in istas Prosincias Legatos miserunt, ac nonnullis per plures annos Imperium prorogaverunt , S aliquando loco Patritiorum Equites praefecerunt. Ρraesectis Senatorii, vel Ρ

tritii ordinis, qui potestatem mortis in Subditos habebant in Ρrovincias euntibus, Legati

30쪽

gati adjungebantur, Propraetori quidem unus,Ρroconsuli autem tres ex ejusdem dignitatis Viris, Imperatori probatos. Haec ex Dione laudato loco. Adjiciendum est ex Rufi Festi Breviario cognosci posse quandonam, quibusque Augustis regnantibus novarum Provinciarum accesso sit facta, ex quibus in rem nostram notandae sunt, quae accessere Romano Imperio usque ad Trajanum, cujus aevo Apostoloruimaetas finitur. Galatia itaque sub Augusto in speciem Provinciae redacta est,& eam primus Lollius Ρropraetor administravit. Sub Inmeratore Claudio Caesare in Provinciae formam Cappadocia migravit. Idem Claudius Britannias subegit. Tiberius antea, ut ex Suetonio novimus Illyricum domuerat, & Provinciis restituerat. Pontus Polemoniacus Nerone imperante in Provinciam est redactus, sic & Alpes Cottiae, Cottio Rege defuncto. Uespatianus Iudaeorum Regibus sere omnibus extinctis, Iudaeam universam provincialem secit, sicut, & Comagenem; praeterea Lyciam , Rhodum, Samum,& Thraciam antea liberas. Daciam denique, Armeniam,& Mesopotamiam devicit Trannus.

SEARCH

MENU NAVIGATION