De Socratis sententia, "virtutem esse scientiam" commentatio

발행: 연대 미상

분량: 24페이지

출처: archive.org

분류: 철학

12쪽

Quodsi exstiterit, talis hic inter viventes erit qualem Homerus ait Tiresiam inter mortuos esse, sic dicens: Inter eos, qui apud inseros sunt, solus sapit celeri vero umbrae volitant Ex hac itaque ratione divina sorte virtutem esse, cuicunque adsit, apparet q) . 7. uae quum ita Sini, quaeret quispiam, cur tandem Socrates placitum illud tanquam agendi regulam proposuerit, quod ipse bene intellexit minime transferri posse ad res humanas;

cur tandem Athenienses adhortalus sit ad studium cognoscendae verilaus, ad quam neminem unquam perventurum esse non ignoravit. Finem illis, ut verbo dicam, ostendit, ad quem omnes tenderent, sicut tribus post saeculis Dominus noster Jesu Christus nos adhortatus est, ut persecti simus, sicut et paler noster coelestis persectus sit vel ut diligamus Deum ex toto corde et ex tota anima et ex lola mente ' ), melam ponens, ad quam curramus, sinemque ostendens, ad quem pro Viribus nili porteret, quamvis eum non aleret, praecepti hujus pondus hominum xcedere vires '). Similiter et Socrates, ut diximus, finem proponens quo tenderent, cives Su0s admonuit, ut illi operam navarent scientiae, quae simul cum cognitione et lacullatem tribueret recte agendi, verum autem hominum talum respicienS, omnem curam ac diligentiam adhibuit, ut animos hominum ad veri honestique ludium incendere e0sque omne res doceret, quas scientes existimavit reddere bonos, nescientes vero malos et servos ), persectumque sibi opus esse duxit, Si quis satis cohortatione sua esset concitatus ad studium cognoscendae percipiendaeque virtutis '). eque enim potuit credere, doctrinam hanc inutilem prorsus ore nihilque collaturam esse ad vitam hominum bene consorinandam, immo persuasum

habuit, quo quis proprius accessisset ad veram illam scientiam, eo magis o bonum et justum eum suturum '). Nilii enim in homine melius polentiusque esse scientia '), o si nihil ea polentius, omne animi appetiliones facile ei ob temperaturas, ideoque cum ipsa omnes simul virtutes adsuturas esse ). Esse eam praeclarum aliquid et in homine principem, ita ut Siquis bona malave discerneret, nunquam ab alia re induci posset, ut aliud, quam quod scientia jussisset, Susciperet agendum si seri p0sset, ut homo ad claram ac dilucidam veri et boni cognitionem, plenam, ut ita dicam, inluilionem ac visionem θεωριαν summae Veritatis perveniret, hunc jam non aliter quam secundum illam scientiam agere posse. Liceat hic

Ρlaton Menon p. 389, 1 Sq. Matth. 5, 48.3' Matth. 22, 37.

πάνυ ἄφρονας. ' Platon rotag. p. 230, 13 σοφίαν καὶ ἐπιστημa iv πάνrων κράMστον εἶναι των ἀνθρωπινων

πραγμάτων.

13쪽

alium afferro locum, ubi Socrates ita loquitur: -Putasne, o beate vir, huic aliquam deesse virtutem, qui tori bona omnia prorsus, ut affecta sunt unique et fient, malave similiter. Eumquo virum indigere temperantia et justitia putas sanctitateve, cui soli competit, ut tam divina quam humana bona et mala prudenter intelligat, devitet haec, apprehendat illa, quique recto cum omnibus vivere norit 8 ' Sicut ipse vita sua plenam atque persectam cognoscendi volendi et agendi congruentiam atque harmoniam expressit '), ita et in aliis rectae

scientiae et voluntatem et actionem sponte secuturas esse putavit fierique omnino non posse,

ut qui c0gnovisset, quid b0num esset a justum, deligeret injustitiam ); qui bono de rebus existimaret, quidquam aliud quam quod esset optimum ageret ); grave ac difficile esse, in

quo inesset scientia, in eo aliud quidpiam dominari et huc et illuc eum quasi mancipium trahere ''J. Etsi nihilominus mulli eorum, qui speciem magnae scientiae prae se ferrent, famam suam conspergerent vita inhonesta, eos judicavit nec sapientes nec prudentes esse ').8. Haec mihi videtur esse Socratis de virtutis natura doctrina, quam ipse fatetur Platon perdifficilem esse cognitu Unde etiam taclum videmus, ut sero omnes Socratem sophistarum more paradoxiam dixisse putarent ideoque ut sophisiam eum illuderent. Id si ila est, magnopere interesse et ad rem obscuram illustrandam valde idoneum putamus examinare, quid hac de re maximi antiquitatis philosophi, Platon, qui et ipse Socratem audierat et Aristoteles senserint et docuerint.

Ac primum quidem quamvis n0n semper pro certo dici possit, quae in lalonicis dia Iogis sit sententia Socratis quaeve Platonis, lamen ulla sunt, quae nos credere jubeant, discipulum ne hac quidem in re longe a praeceptoris doctrina declinasse. Primum enim, ut omittamus, quod sane magni momenti est, omnem Platonis philosophiam ex doctrina Socratica prodiisse ut ex radice arborem, quid ei in causa erat, tam longe lateque hac de re dispulare, si non ipse, quod probare et ratione comprehendere aperte nititur, pro vero habuisset' Tum aulem, id quod rem, si cui possit esse dubia, decernit et quaestionem solvit, adeo ut non pus sit, plura ast erre argumenta, Platon ipso expressis verbis declarat, sibi quidem Socralis sententiam probari, quamvis sit difficilis ad intelligendum, minime vero Vulg0, quum n0n concedat, quod et comprehendere non p0SSit. 9. Quod de Platone, non pariter dici potest de Aristotele. Qui, quid de sententia illa S0cralis judicaverit, ipse apertis verbis indicat ita scribens: Quae proprie appellatur Virtus κτρια), Sine prudentia lare non potest. Itaque virtutes omnes prudentias esse dicunt. Et Socrales quidem partim recto quaerebat, partim errabat. am quod virtutes omnes prudentias esse putabat, in hoc errubal; quod autem eas non vacare prudentia arbitrabatur, pulchro Platon Laches p. 295, 10.

14쪽

dicebat Ilaque Socrates virtutes rationes esse existimabat; omnes enim scientias esse: nos autem cum scientia conjunctas '). Tenendum igitur est, Aristotelem non eodem ac Socratem sensu virtutem scientiam esse dredidisse. Illud sane conflat, eum acriter impugnasse, quod inde deducebat Socrates, virlulos et doceri et discendo percipi posse. Quod si verum sit, inde conjici Aristoteles, etiam doctrinam de moribus nihil aliud esse quam theoriam quandam non plane diversam ab aliis doctrinis i. e. systema quoddam dogmatum ethicorum arcte inter se cohaerentium. Rem aulem non ita se habere, semel atque iterum affirmare non desinit. Magnam et maximam disserenitam esse inter doctrinam de moribus et alias doctrinas. Quae dum ex principio quodam summo ut a re non dubia singulas scientias ut ex soni quodam c0mmuni deducant, ethicam talem, ut ita dicam, constructionem a priori faciendam minime admittere, qu0d 0npertineat ad res universales, sed ad singulares '. Celerum imprimis in ethica inter sermones, qui de perturbationibus animi et actionibus habeantur, eos, qui ad genu universum pectent, aliquanto esse inaniores; qui vero partes et res singulare eXplicent, veri0res. In rebus enim singularibus consistere actiones ' ). Quare et ipsum negotium illud, de rebus ethicis disserendi, se non suscepisse affirmat 0gnitionis causa θεωριας ἔτεκα), quod non cognitionis causa quaerendum sit, quid sit virtus Sed potius considerandum, quomodo actiones beundae sint atque exercendae '). Omnes de perturbati0nibus animi et de actionibus sermones min0rem dem sacere quam facta, quamvis non sint inutiles Videri enim sermones vero S οἱ ληθεῖς τω λογων non solum ad cognitionem, verum etiam ad vitam bene degendam esse perutiles ). Ubi do rebus ethicis agatur, minime sufficere solam scientiam, sed accedere debere actionem bonum. Ad virtutes comparandas scientiam parum aut nihil valere, celera Vero non parvam vim habere, sed multo maximam atque adeo omnem Jusio et emperantes effici justis ac temperatis actionibus, his autem neglectis neminem unquam Virum bonum sulurum. Qui vero haec agere non curantes, ad verba confugientes philosophari se arbitrentur

itaque sperent futurum ut 0ni sint, eos non multum ab aegris dissere, qui medic0s ludi0Sequidem ac diligenter audiani, sed nihil eorum, quae ab illis praecipiantur, facere Velint D. His omnibus, quae pleraque ipsius Aristotelis verbis attulimus, quis non videt nolari et refelli Socratis de virtute doctrinam 'l0. Jam si causam indagamus, quare Aristoteles hoc modo tam acriter, 0cralis d0ctrinam impugnaVerit, Vel hanc invenimus polissimam, quod Aristoteles plane aliud virtutis principium

15쪽

aulem illa est oρεξις μολε πικὴ i. e. appetitus ad consultandum idoneus δ'), et alibi:

προαιρεσις αν εἴη βουλευτικὴ ρεξις των ἐφ ημων ' i. e. earum rerum, quae in nostra potestate

sunt, appetitus e consultatione pr0veniens, et iterum ali loco dicit, consilium. προαιρεσις)mentem esse ad appetendum excitantem aut appetitum cogitandi vim habentem q). Illud aulem consilium actionis est principium, unde m0tus proficiscitur '). Consilii aulem capiondi principium est appetilus et ali ea, quae sinem aliquem sibi propositum habet '). leo indovidere, Aristotelem ut principium clionis b0nae omnisque virtutis ethicae statuisse voluntalom eamque liberam Socrates vero virtutem nihil aliud esse oblinens quam scientiam, omnium omnino virlulum principium ac radicem principalem quaesiisse Aristoteli videbatur in solo intellectu, id quod omnino fieri non posse recte judicabat. Desiderabat ergo in definitione Socratica essentiale cujuscunque virtutis elementum, liberum Scilicet arbitrium. Hoc certo sensu intellexit, quod Socrates dixerat, Virlulem, qu0d SSet Scientia, sub doctrina cadere, discendo percipi et doceri posse, et peccata n0nnisi per ignorantiam commilli. Cujus rei argumenium est, qu0d legimus Elli Nicona III. 7 llt 34 12 0u0dsi honesta et turpia agore nostri arbitrii si similiter non agere hoc autem erat bonos et mal0s esse , nostri quoque arbitrii erit prosect0 ut pr0bi et improbi simus. Jam Vero quod dicitur Sponte improbus nemo

nec invitus beatus ullus est , partim falsum partim Verum esse videtur. Nam invitus beatus est nemo, vitiosita auleni sponte n0Stra c0ntrahitur. e Stimonio Sunt his cum ea quao privatim a singulis, tum ea, quae publice a lal0ribus legum seri solent ). Contondi orgo Aristoteles, in arbitrio hominis positum esse, utrum bonu Sit an malus, non in scientia aut inscientia principium bonarum vel malarum acti0num hominis Sse arbitritum, non ut Socrates affirmaverit, scientiam aut ignorantiam. 11. At jam vidimus supra, minime Socratem a Virtutis notione exclusisse voluntalis peralionem, immo potius ut certam et necessariam supposuisse. Talem enim cogitabat scientiam esse, qualis sua vi ila moveret Voluntalem, ut necessitate quadam et bene Velle et bene agere inde sequeretur. Atque ila cogitasse Socratem, minime fugisse videtur Platonis discipulum a salsam osso opini0nem istam persuasum habebat. Et revera si qu0m0do Aristoteles scientiae notionem et munus definierit c0nsideraverimus, jam ne nobis quidem mirum erit, cur virtutem scientiam ess plane comprehendere non oluerit. Scientia enim ejus θεωρια et actio πρῆξις insuperabili hiatu ab invicem sunt separatae Distinguebat enim, id quod Socrati nunquam in mentem venerat, duas animae rati0nalis λογον ἐχον, cui opponitur, aiorox partes, unam, qua res ea S, quarum principia aliter sese habere non possunt, alteram, qua eas, quae h0 Vel illo modo Venire possunt,

16쪽

δοξαστικo vocans A). Utriusque harum partium optimus habitus ejusdem appellatur virtus Optimus του ἐπιστημονικον habitu est Sapientia, quae virtutes dianoeticas secundi ordinis, utila dicam, mentem et scientiam amplectitur, vel ad quam mens progreditur per scientiam. Ipsa est scientiarum omnium acuratissima. Sapientem enim portet non ea solum intelligere, quae ex principiis colliguntur, sed etiam in principiis versantem de iis vero loqui vereque sentire. Itaque sapientem dicere licebit esse tum mentem, tum scientiam, ac scientiam quidem rerum honoralissimarum, quasi capitis instar oblinentem q). 12. iii autem cognitioni theorelicae διάνοια θεωρητικῆ), cujus optimus habilus tres illa virtutes, quas modo significavimus, intellectuales sunt, proprium est, nihil ut moveat ')nihilque ex ea redeat praeter contemplationem '). Quare Aristoteles non dubitat summam Sapientiam σοφιατ υδεμὰς γενέσεω appellare Quae quum ita sint, minime consequi existimat, ut sapiens simul et prudens et bonus debeat esse. Nec mirum. Pertinet enim sapientia ad eas quidem res, quae sunt honore dignissimae natura μ') ad recondita mulla atque ximia quae dam atque admirabilia ac dissicilia et divina, sed inutilia et ut brevi dicam, ad ea omnia, quae necessario sunt ' et aliter se habere non possunt, non ad bona neque per se neque ea, quae homini bona sunt atque utilia. In illis autem quae aliter 8Se non possunt, neque προαίρεσις admittitur neque ιβουλια, quae sunt conditiones bene recteque agendi. emo enim deliberat de re, quae aliter esse non potest; de iis, quae Sciuntur, nulla consultatio est. Ubi aulem προαιρεσι non habet locum, ibi nec actio exsistit bona. Quare scientia, in qua nulla est προαιρεσις, non potest principium esse agendi. 13. Est vero alia etiam scientia, quam vocat Aristoteles praclicam quaeque specta ad eas res, quae aliter se habere possunt, et in his ad illa polissimum, quae bona sunt atque utilia. Haec scientia, quae, ut mox videbimus, una cum appetitu ορεξις notionem efficit prudentiae φροτησις), sen0 solum rerum est universarum, Sed debent ei nota esse etiam res singulares ad agendum enim idonea est, in rebus autem singularibus omnis actio versatur. Itaque una hic nonnulli inscii sunt ad agendum scientibus pliores et composiliores, tum in aliis rebus ii, qui sunt usu perili. . . Danda igitur opera est, ut vel utramque

cognitionem habeamus, vel hanc potius quam illam '). Ac ne hanc quidem scientiam dici

' Arist. in Nidom. H. 1, 1139, 5 sq. Arist. l. c. otest inde conjici, Aristotelem duas tantum virtutes intellectuales istinguere, sapientiam videlicet et prudentiam, quarum illa est optimus habitus του ἐπιστημονικου, haec του λογιστικον, id quod etiam innuere videtur his verbis: G μὲν ουν - η φια καὶ φρονησις καὶ me τινα τυγχάνει κατερα iam, και τι ἄλλου τῆς ψυχῆς ιιoριον ἀρετὴ κατερα ειρηται. l. c. H. 12,

17쪽

potest movere voluntalem et acliones honestas producere; sed ut virius φροτησεως se manifestet bonis actionibus, essicit appetitus υρεξιο, qui adjunctus est scientiae, non vero haec ipsa. Quod ita esse legenti th. Nicom. VII. 3, 4, b certum erit atque exploratum. Ibi enim Aristoteles contra Socratem et e0s, qui omnia tribuant scientiae, ostendere nititur, saepissime, id quod Socrates fieri posse negaverat, homines praeter id quod iis potius osse visum est agere. Ac si quis dicat, opinionem esse, non scientiam, praeter quam incontinenter homines vivant, nihil referre, quum nonnulli eorum, qui aliqua de re opinentur, non sint incerti neque dubii, sed certo se rem scire existiment et nihilominus praeter hanc suam

persuasionem agant.

Ita Aristoteles aperie demonstrasse sibi videbatur, salsum esse, quod Socrates dixerat, virtutem esse scientiam. Quodcunque enim Scientiae genus consideras, seu theoreticum se practicum, neutrum in se in habet ac Vigorem, voluntatem ad bene recteque agendum impellendi neque illud, quod pertinet ad res, quae aliter se habere non possunt, in quibus ergo nulla est consultatio nullaque προαιρεσις, sine quibus aclio bona non potest cogitari; neque hoc, quia spectat quidem ad res, quae aliter esse possunt quaeque bona sunt vel mala, non tamen, nisi accedat ρεξις, principium agendi fieri potest. 13. Sed jam restat, ut Oxaminemus, quid senserit Aristoteles de sciendi et agendi connexione, vel quaenam alio intercedat inter scientiam et Virtutem Latere eum non potuit, Verani Virtutem sine cujuscunque generis scientia vix cogitari posse. Postquam igitur Ostendit, virtutem mediam positam esse inter nimium et parum, medium autem ita esse, ut recla ratio praescribat, hoc nondum sufficere ratus ad bonum rectumque semper deligendum,

libro VI Eth. Nicom arctius distinguere et explicare ludet, quae sit recta ratio quaeque hujus definitio. Atque hic per longam et valde dissicilem de virtutibus intellectualibus instilulam disquisitionem' ad notionem pervenit prudentiae φρονησις), quam partem essentialem omnis virtutis existimat, ita quidem, ut sit regula atque mensura Virtutum ethicarum. Haec autem prudentia, ut jam observavimus et nunc paucis ostendemus, nihil aliud est quam cognitio vel scientia, cui adjunctus est appetitus. Mentis enim agitatio, quae est cognitio, non est solum theoretica, ut vidimus, sed etiam poetica et, quod hic vel maximum est, practica ). Mens enim, cujus opus est o ἀληθὲς potest etiam societatem quandam inire cum appetitu ρε ς seu τυ ορεκτικοτ), qui principium est movendi, - ita tamen ut et ipse moveatur a re Videlicet appetenda, qua aut bona est aut certe bona esse videtur et qui spectat ad bonum, το ρθον, et quidem bonum praclicum q) Quodsi ila rerum principia

N0 abs0na mihi videtur esse sententia Zelleri, cujus magna hac in re esse debet auct0ritas,t0tam illam quaesti0nem institutam esse ob illum solum finem, ut quid sit prudentia quodque ejus munus, clariore in luce appareat. AEL Zeller, die Philos0phie de Griechen. H. 2. S. 502. Nol. 2. Arist. Met. . p. 122 ωστ ει πασα διάνοια ἡ πρακτικά et ποιητικὴ ῆ θεωρητικM . . . -- CL Arist. de anima m. 10: δι α'εὶ κινεῖ μὲι - ρεκτικον, ἀλλὰ τουτ ἐστὶν et το ἀγαθὼν τὼ φαινομενον ἀγαθον ου πῆν δε ἀλλά- πρακτὼν γαθον. l. c.

18쪽

mente rationeque apprehenduntur, ut se manifestent singulis actionibus honestis, si igitur conveniunt mentis et voluntalis operationes, jam illa exoritur Virtus, quae Vocatur prudentia φρονησις quaeque proprie Virtus est ejus animae partis, quam vocat Aristoteles τὼ λογιστικον vel δοξαστικόν Partes igitur quoddammodo prudentiae sunt ρεξις et διάνοια i. e. voluntas et intelligentia intima societale ita conjunctae, ut oρεβις sit βουλευτικὴ i. e. appellius ad consultandum idoneus, vel λογιστικὴ quia idem est βουλενεσθαι ac λογιζεσθαι -' continens τ ορεκτικον simul et το λογιστικον, et altera e parte cognitio sit simul practica . . ad agendum idonea adeo ut ejus animae partis, quae ad agendum et cogitandum valet, opus sit verila conspirans et congruens cum appetitu recto μ'). Itaque in virtute prudentiae cognitio et appetitio quodammodo c0nveniunt et efficiunt cognitionem, quae quum per se nihil moveat, nunc ad agendum est idonea cognitio theoretica simul et practica. Haec os illa prudentia, qua Virtutem vacare n0n posse arbitrabatur Aristoteles. Rus enim munus est, ut rectae rationi, quae medium inter nimium et parum indicat, moderetur. Quare regula atque mensura est omnium virtutum, quae ad mores perlinent, et una est virtus, cum qua celera omnes praesto adsunt '). Quae quum ita sint, vel dici potest, virtutes ethicas non posse ab invicem Separari. 14. Jamjam eo pervenimus, ut, quae dicta sunt paucis comprehendentes, possimus judicare, quaenam sit disserentia inter Socratis et Aristotelis hac de re doctrinam. Ille enim contendit, virtutem esse scientiam . . summum et primum quamquam non unicum locum in virtulo deberi scientiae, quae sua vi ac sponte ad bene recteque agendum perducat hic virtutem non sine scientia esse existimal, locum igitur dat scientiae, sed quasi Secundum, quum primus assignandus sit appellii0ni 0ρεξις), i. e. voluntati. Virtutem esse scientiam Socrates affirmat, Aristoteles, scientiam esse partem essentialem virtulis. 15. Aristotelem etiam hac in re seculus est Th0mas Aquinas, inter sch0lasticos primus, cujus auctoritas etiam hodie maxima est in ecclesia. Ubi enim virtutes intellectuales et morales et earum ab invicem distinctionem exponit, omni sere, quae Aristoteles docuerat,

repelit et de quaestione, quam proposuimus, ita l0quitur: P0suerunt igitur quidam, quod omnia principia cliva, quae sunt in homine hoc modo se habent ad rationem i. e. rationi obediunt omnino ad nutum absque omni contradictione). Quod quidem si verum esset, sufficeret, quod ratio esset persecta ad bene agendum. Unde quum virtus sit habitus, quo perficimur ad bene agendum, sequeretur, quod in sola rati0ne esset, ei sic nulla Virius

19쪽

esset nisi intellectualis. Et haec sui opinio Socratis, qui dixit, omnes virtutes esse prudentias, ut dicitur in sexto Ethicorum, unde ponebat, quod homo, scientia in eo exsistente, peccare non p0lerat, sed quicunque peccabal, peccabat propter ignorantiam. Hoc autem procedit e suppositione salsi. Pars enim appetiliva obedi rationi non omnino ad nutum, sed cum aliqua contradictione δ). Et ubi quaestiones solvit, num moralis virtus possit esse sine intellectuali, et intellectualis sine morali, virlules intellectuales, sola excepta prudentia, cui proprium sit, ut pertineat ad actiones vel ut sit practica, sine virtutibus moralibus esse posse docet, non laethicas, quae quamvis sapientia, scientia et arto acile careant, lamen sine prudentia, quae requiratur, ut et sinem rectum et ea, quae sunt ad nem, ostendat, et per con Sequens nec sine intellectu, quippe qui sit undamentum prudentiae, cogitari non posse '). Et ideo , alio loco dicit, eis virtus moralis non sit recla ratio ut Socrates dicebat), non lamen

solum est secundum alionem reclam .... sed etiam oportet, quod sit cum alione recla, ut

Aristoteles dicit in VI Ethic. Quae si comparantur cum illis, quae leguntur apud Aristotelem libr. VI. c. 3 lli Niconi. apparet, . honiam sine ab Aristotele circumscriptos minime hac in re esse transgressum. In verum Socraticae sententiae sensum inquirere et ipse et omnes ejus sequaces praetermiserunt, et Socratem errasse pro certo habentes et scientiam partem essentialem virtutis esse contendentes hoc sensu de virtute

prudentiae disseruerunt. Atque hodie etiam, scientiae magna vi in vilam hominis ad virtutem instituendam recte perspecta, qui doctrinam ethicam tradunt, de officio recte colendae intelligentiae disserere solent. Et hac in re recte eos agere quis insiliabitur Ut verum suil, quod Aristoteles oblinuit, virtutem non sine scientia esse, ita et nos recte dicimus, sine veri bonique cognitione virtutem carere fundamento et omnibus procellis esse Subjectam. Hominem scientia destitulum cum . homa contendimus Similem esse equo caeco celeriter currenti, qui lani sortius impinget et laedetur, quanto sortius incurrerit. At numquid de nobis praedicare possumus, quasi hoc modo Socratis sententiam ad verum reclumque sensum reduXerimus Vere non melius Aristotele, quem Vidimus partem verilalis, non plenam atque integram verilalem dicti Socratici perspeXisse. 16. Nec lamen adm0dum dissicile ost in verilate christiana invenire sententiam non plane diversam a Socratis placito duum maximi antiquitatis viri scientiam agendi vim et vigorem in se habentem mente assequi non potuerunt, e num hoc seri omnino possit, jure meritoque dubitarunt, et hanc ob causam salis habuerunt, cum Aristotele cognoscere, virtutem cum scientia conjunctam esse debere: in doctrina christiana, quod Socrates magis divinaverat quam ali0nibus probaverat, completum esse videmus. tabemus enim scientiam bene

20쪽

recteque agendi vim et facultatem complectentem, quae est scientia per fidem, quam revera, ut fieri debere Socrates aliquando cognoverat, Deus ipse de coelo n0bis apportavit. Ipse, qui est via, veritas et vita est ille virtutis doctor docen nos omnem veritatem, quem frustra Socrates inter mortales quaesiverat cujus scientia qui imbutus est, qui scientiam illam, quam praestat fides, assecutus atque tota mente et corde amplexus est, eum hac cum fido omnes simul virtutes habere dici potest. Nec enim Vera fides secundum ecclesiae doctrinam infructuosa est et quasi mortua, sed vere viva et vivifica, unde principium fit agendi, voluntatem movet et boni actionibus se manifestare nititur. Quanquam requiritur actus voluntatis, ut homo a fide progrediatur ad actionem, tamen, ubi fides viva est et salis sortis, ubi quodammodo intuiti interna θεωρία boni facta est, ibi facile et quasi necessarios fido prodit virtus. ali modo des christiana, si ore hoc nomine digna est, fit virtus, adeoque et nos eodem quo Socrates sensu dicere possimus, virtutem christianam nihil aliud esse quam scientiam . . scientiam per fidem seu veram fidem.

SEARCH

MENU NAVIGATION