De Aristophanis spe atque imagine reipublicae Atheniensium restituendae [microform]

발행: 1865년

분량: 22페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ρους δείξας δ εμους τι δη 10κρατουυται, καὶ αυῖ' πυρα υιδ0ς αλληλ0ις πειθόt1Ξv0ι. Secunda igitur interpretatio in eo mihi Videtur peccare, quod verba v ταῖς πυλεσι cum δῖοςας aperte conjungit neutra vero justam Comici sententiam expressit. Versu enim illo ideo se poeta mihi videtur laudare, quod perversam demagogorum rationem in re publiea gerenda et statum eius non δηα0κρατικοv, sed χχ0κρατικ0 Daetalensibus et Babyloniis V suis ipse prioribus iam annis vituperaverit Plurali autem numero του δημ0υς ι ταις πὀλεσι ως δη κρατούvται utitur, ut omnino liberarum civitatum conditionem, ubi dem agogorum artibus in chlocratiam illa es-Serit, miserrimam esse demonstret. ac ne ex his quidem coniici potest, democratiam a Comico contemptam et reiectam esse immo hanc ipsam, Si recte respublica adminiStraretur,

nequaquam esse vituperandam.

Idem vero in Ranis sabula 952 Euripidem, cui Aeschylus obiecerat, quod mulieres, Servos, domin0S, Virgines, anu Somnes loquaces et garrulos in cenam produxisset, haec acit respondentem Mae τυ Ἀπολ λ ω' ηἱL0κρατικῆ γαρ αυτ

εδρ , v. uripidem enim et hoc loco et alibi ut vulgaris licentiae artiSilue degeneris poetam severe traducit. Neque minor leviorque octilocratiae vituperatio in eis inest, quae Av. 1570 Neptunum inducit dicentem 'sa δη λοκρατια, etsi πρ08ινας γ αας ποτε, Εἰ τουτοvιI εχειροτόvησα ut datit. Eadem

enim his atque quae Babyl. sab perstringuntur, inscitiali mae omitia iam scripseram, illis modo, quae attuli, Seholiis comparatis, quum mihi Droysenii translatio loci et nota II, 227 sub oeulos venit: qui unde sua cl. 290, 291 hauserit, ignoro bene tamen tuu lue interpreta tione videntur congruere. Ait enim vir doctissimus versilvis illis Babylon s bulam potissimum significari, in qua poeta socios Atheniensium servorum muneribus in mola Eueratis demagogi Iungentes induxerit Cleonemque severe castigaverit. Versum ipsum Droysonius ita transfert: Undies euch seb in denStadtenumher, Wio es dori mit de Demokratio stehi. Sed, opinor, orbis του δήμους κτλ. non tam socias civitates, quam ipsas Athenas significari. Scholiorum vero interpretatio plane sutilis. ia Arist. fragm. 43 - 73 cf. ehol ad Ar Acharn. 378 : τυ ne υτ κωμωδια, et ibid. s. 503.

et nequitia civium, utpote qui sorte suffragiisve gravissima reipublicae munera magistratusque distribuerent. Atque haec quidem non tam recentiore ochlocratiae, quam priore Periclis aetate sunt instituta itemque alia, de quibus postea pauca asseremus. Quae utrum ab ipso Pericle, an ab aliis in rempublicam admissa sint, etsi haud satis liquet λδὶ, tamen et tempore et auspiciis eius certe perlata sunt, si ita Platonis, Aristotelis aliorumque sententias licet interpretari. deoque Aristophanes, etsi Periclem ceteris in rebus non contemnebat animique eius magnitudinem probe norat λεὶ reipublicae tamen illius formam atque administrationem non ita pluris, quam vulgi imperium videtur fecisse β). Ac de odio Comici adversus vulgare imperium malaque eius instituta hactenus videamus nunc, de unius Seu regisse tyranni imperio deque optimatium dominatione quid ille existimaverit. Haec vero, quae de oligarchiae odio studiove Comici dicenda sunt, difficiliora certe esse existimo: nam quae illi perpetuo optimae reipublicae species ante oculos obversabatur, victorum Marathoniorum respublica, aristocratiae simillima erat. Praeterea quos huius rei locos testes mihi afferre licet, et pauci sunt et parum perspicui Sunt Vero

quaerentem: 'Αριστοκρατεισθα δηλος ει ζητcisv cui ille 'Εγω; inquit, 'υκιπια, καὶ το Σκελλιου βδελυττ03.αι. is igitur cenSeo poetam non modo Iusisse adhibito verbo αριστοκρα- τεισθαι, quasi Aristocratis, Scellii filii, dominationem ob virum

i hcs rotium Grote histor os Graeco, VI p. 235 , qui Platonem, Aristotelem, Plutarchum, alios Pericli illa crimini vertere recto censuit de Thucydidis vero sententia parum constat, quum nusquam illum accuset. Ac ne Aristophanes quidem Pericli illa tribuit unquam; cf. de Agyrrhi schol ad Ecel. 102, 184; et de omni hac o Boeckhii Siaatshavshali de Athener es. p. 245 seqv.

12쪽

illum sibi invisun ipsam quoque se odisse significaret Sed

certe aristocratiae se nec cupere nec lavere, pinor, aperte

dicit. Quamquam hoc non tam ex huius loci vi atque auctoritate, quem alii aliter vertant licet atque intelligant, neque

adeo ex scholiis huic loco adiectis si , quam et ex univerSO, quod postea ostendam, vium fabulae consilio et ex cetera Comici consuetudine et ratione coniicio Aristocratiam certe non ab eo esse amatam iam inde apparet, quod Lacedaemoni0S, quorum respublica ab aristocratia reapse haud multum aberat, oderat magis, quam diligebat hyὶ eosque, qui illorum mores studiaque imitabantur, magnopere contemnebat ' . Idem vero in Agricolis ab δ' haec ait: Συκας ρυτῖ' cometvταπληv Λακωvικης Τούτο γαρ τυ συκ0 εχε ρξ εστι καὶ τυραv-vικόv. οὐ γαρ ἡ αv λιαρου, εἰ μὰ μισυ δημ0 ἡ σ*υορα. His Lacedaemoniorum rempublicam aeque ac tyrannidem videtur contempsisse, ideoque potissimum, quia populi auctoritatem vel dignitatem nimis utraque coerceret atque minueret. Neque vero parvi momenti in hac re diiudicanda videtur eSSe, quod Comicus nusquam fere in comoediis suis optimates aperte laudavit, nisi sorte quis in quitum choro ab illo comprobato pluS, quam par est, voluisse eum existimat. os enim et quia una cum ipso Cleonem oderant ' et quia mercedem accipiebant nullam Φὶ, neque vero ideo, quia opti-

matium partibus eos ibi censuerit favere, inaquit sil laudibus extulit. Atque adeo e contrario, quamvis et ipse bellum fastidiret et dem agogorum vitia odis Set, non tamen optimatibus se dedidit, utpote qui sui opibus et facultatibus parum freti aut concionum rixa contentioneSque fugerent remque publicam de magogi permitterent, aut coacti tantum et inviti ad rempublicam administrandam bellumque gerendum accederent. Hi igitur inter se societatibus iuncti oligarchiam sive priorum temporum Sinceriorem democratiam restituere cupiebant, duce tum maxime Nicia. Non tam igitur eo, quod volebant, quam qua illud ratione volebant esscere, a Comico abhorrebant. Atque eos bene poeta reprehendit Equit sab.,

ubi et alibi et in Nicia servo, quidquid infirmitatis et imbecillitatis in eis erat, salsissime deridetur' j. Atque in Nicia quidem castigando illud inprimis videtur egisse, ut optimatium et animos viresque fractas et amorem Lacedaemoniorum ligarchiaeque ostenderet: velut Equit fab initio ius 21-29 Nicias ille servus timide alteri servo Demostheni Suadet, ut secum ad Lacedaemoni0 transfugiat dein consilio illo abiecto, ut dis supplicent denique, ut mortem tudeant occumbere nihil omnino firmi, nihil sortitudinis eis inesse demonstratur. Idem cum ludibrio traducitur in Av. fabula s. 640. I.ελλουικιαvj et in Agric fabula εὶ quia, ne expeditioni Sphacteriam missae dux praeficeretur, mille drachmas dedisse sertur, sic a Comico irridetur, ut duo inter se colloquentes haec aiant: Α. Εθῖλω γεωργειv. B. Eιτα τις σῖκιολυει A. 'Ξις, πῖ διδωνι χιλιας δρανας, α με τωvαρχιδ α ρητὀ B. Δελιμ. εδα, Δισχιλια γαρ ισι συ ταις Νικιου. Itaque prosecto Comicus Niciae, Platonis, aliorum rationem non laudat, nec Sequitur illi enim multique praeterea saluteri Thuc. VIII, 5 et soq. ubi Pisander societates illas ξυvωγιυσίας) ad populare imperium plane diruendum conium isse narratur cons. Grotium hist. ol Gr. VI p. 393ὶ Droysen Arisvph. II, p. 12. . c. F. Hermann de pers. Niciae p. Ar. Ber ardy. gr. L. G. I, 349. 3 Ar segm. 156 ed. Diudori. P. 96.

13쪽

civium desperata popularique imperio contemto a republica recedebant, ligarchiam quandam sive timocratiam, qualis Lacedaemoniorum respublica erat, summopere laudabant, magistratibus patriae coacti tantum fungebantur. Comicus vero, quoad vixit, non destitit, quominus reipublicae mala et damna, etsi paulatim spe se alli videbat, summo tamen ardore summaque constantia corrigeret patriaeque gravissimis

malis laboranti praesens auxilio esset. Τyrannos vero poetae in odio fuisse, exemplis probare

non oportet pluribus etsi illum in Plut sabula, ubi Timothei

turris cum odio vocatur, aperte tyrannidem eius metuisse ipsamque aspernatum esse intelligitur δ . is adde, quod Comicus ipse eerte non ignorabat, comoediae, quam praeter patriam Veneremque maxime diligebat, nec tyranno nec paucis rem publicam administrantibus eam vim auctoritatemque suturam, ut de omnibus rebus hominibusque, Sicut tunc, libera loquendi acultas Comicis permitteretur. Venio nunc ad eam reipublicae constituendae sormam, quam ab Aristophane ipso iam adolescente δ' adamatam et usque ad extrema vitae tempora summopere dilectam esse arbitror Quam quomodo Vocemus, quum ipse nusquam uno eam nomine expresserit, difficile dictu ex contrari toties tamque late et effuse eam descripsit, ut vix dubitem, quin scripta eius legentibus satis aperta Sit atque perspicua. Etenim Aristophanes illam reipublicae sormam conditionemque volebat redire, qualis Marathoniae pugnae tempore fuerat:

quod quam difficile fuerit quantumque in se habeat contrarii, postea videbimus. Illo igitur tempore , quum Clisthenis, ut

cf. Droysenii adnotationem ad illum loeum, I, 148hvs 180 Aristoph.

Av. 1073 et scholia. 26hIlle enim iam in Daetaleas fabula lagm. I-42ypristinam morum sim

plicitatem in modesto quodam puero laudavit, recentem a perversam educandi rationem in altero petulanti vituperavit id tu studium, quod perpetuo retinuit, idem sibi vult apud Comicum, quam pristinae democratiae amor, rece tioris ochlocratiae odium.

iam diximus, etiamtum leges institutaque vigerent, reipublicae forma ea erat, vix ut optimatium an populi imperium fuerit pro certo dici possit. Omnes enim cives praeter eos, qui infimo ordini adscripti erant, pro Suo quisque ordine ac facultate rempublicam capessebant illud non apte in democratiam quadrabat, quod, quum ordine civium censu constituerentur, tantum ditiores Seu nobiliores, utpote qui maiore

summa aeris cen Serentur prim0Sque ordines emcerent, magistratibus ungi poterant. Sed quum hoc iam ab Aristide tolleretur, quumque illud omne Miltiadis,ahemistoclis, Aristidis tempus summis laudibus a Comico esseratur, Simplicem, moribus probis legibusque firmis adstrictam, ab innocentibus iustisque ducibus gubernatam democratiam maxime illi acceptam et propositam suisse merito dici potest. Atque ab illo quidem universam omnium civium in republica administranda aequalitatem non omnino reiectam, sed potius fortasse comprobatam esse ex eo apparet, quod inseriores populi ordines, quia fortiter Persicis bellis pugnassent, Summa laude extulit yὶ Pristini autem illius temporis leges atque instituta

quum sere omnivo usque ad Comici aetatem man Sissent, ac nova tantum aliquot instituta Periclis tempore perlata in rempublicam irrepsissent, ad priscam illam formam restituendam nulla re alia opus es Se videbatur, quam ut perversa illa instituta tollerentur, antiqua omnia Severe reStituerentur, denique caveretnr, ne abiectum illud et pernicio- Sum dem agogorum, sophistarum, Sycophantarum genus denuo glisceret atque in civitatem admitteretur. Hoc igitur summopere volebat poeta, hoc sua arte Se effecturum 8Semperabat, hoc etiam extremis vitae temporibus eadem constantia

continuoque sibi proponebat. Quae spes Si eum fefellit, ideo ipse non est contemnendus Saepius enim iam gens aliqua unius civis ardenti et constanti studio in meliorem

14쪽

statum redacta est Atheniensium vero non tam res, quam

animos refici aes corrigi debere ristophanes bene ipso' 'gi u6niam e rhipubliea forma ab Aristophane laudat

satis multa dixisse rear, sequitur ut, quibus de causis patriaeuualis tunc erat status ei displicuerit, quaeque in recentiore republica vituperanda et in pristina laudanda habuerit, pau

Ac bene prosecto Periclem coram populo brevi ante belli Peloponnesiaci initium haec dixisse Thuc. I, 144 censeo:

MMλο - - περόνημαι τὰς οἰκειας η - α λαρτιας τας πωγ αυτ υ δι-οίας quae populi vitia quot et quanta suerint, ex Comici vituperatione optime cognoscitur. Imprimis vero civium desidiam et negligentiam in rebus publicis tractandis multorum malorum causam esse censebat in conciones eos ire tarde et cunctantes Acharn. 17 et sequ.), ipso Prytanes multo die venire ceteros interea garrire Summam rerum pacemque quomodo sacerent ne senatum quidem curare Ach.

26 Εq. 624 seq.). His adde, quibus comicus in Eccles sis. salse derisit civium in concionibus mores Ecel. 37 39 et seq.). Idem se Acb. 63b ideo laude dignum existimat,

quod civium blandae laudis, adulationis, fallaciae cupiditatem a demagogis maxime auctam audacter restringere cona

' Singula, quae in civibus reprehendit comicus omnia afferre longum est, praesertim quum in eis, quae supra diximus 'umm re a vitia insint satis habebo igitur nonnulla hie alia eum locisso ei afferre

moph. passim epulandi cupiditatem Ain. Is ignaviam Nub aba Vesp. Is Pae 673 1173.1295.1301 in cleonymo LM. 147 etc.; .eredulos e superstitiosos animos oraculorumque cupiditatem in Amphiarm t. Ac M 'sis Eq. 61. 109. 1002;ars. 770 lam Aeolasicorus, 23Med. Dindor p. 85ὶ, Pac. 1052.1084 1126 L .rabs e

Iam vero quid de demagogis, sophiStis, sycophantis censuerit poeta, plurima apud ipsum exstant testimonia. a autem erat dem agogorum potentia, ut cives, quamvis domi essent viri vel maxime frugi, ubi primum in forum venirent, illi eo quasi ab eis immutati esse viderentur Εq. 752 . Quorum aviditatem alienarumque rerum cupiditatem saepe Comicus perstringit Eq. passim lagm. ed. Dind. p. 8, 48ὶ, inprimis Cleonem Eq. et alibi et Pisandrum Av. 1555 etc., Lys. 490, ubi vide scholia). Nec minus Athenienses ipsi ob

inexplebilem aviditatem reprehenduntur 'i; sed auctores huius mali esse demagogos duce praeSidesque urbiS; quorum si quis unum diem bene se gesserit, decem Se male gesturum alterum Si Sumerent, multo plura mala facturum Kecl. 176 . Omnia vero, ob quae dem agogos ex urbe pellendos et eliciendos existimaret, AEq. ab Cleoneque accusando et perstringendo inque artibus siciarii illius abiectissimi congessit Singula hic afferre longum est. Atque hanc quoque Comicus certe non amplexus est levi SSimam opinionem, quam iniquit fab ill25 Populum laeti exponentem ait enim se ibi Populus demagogorum furta bene sensiSSe, Sed ut se iis, donec ipsi se bonis explessent; tum vero eo rursus evertere. Nam certe haec misera erat cons0latio, si malorum et damnorum multitudinem, parvum beneficiorum numerum contemplamur, quorum illi populo auctores erant; quippe qui inprimis bellum Peloponnesiacum magis magisque duci cuperent, quo facilius honores auctoritatemque aSSequerentur populumque deciperent. sophistis vero eisque, qui una cum illis novarum rerum essent studiosissimi δ'ὶ plurima vel omnia reipublicae

15쪽

detrimenta omnemque rerum pristinarem commutationem exiisse censebat Iamdudum certe inter poetas philosophosque de artibus et studiis suis potissimum rixas suisse apparet δὶ tamen, quidquid Comicus in eis vituperavit, patriae

inprimis servandae et in pristinum Statum restituendae gratia in eos irruisse putandus est. Idque iam ex illo versu facile intelligitur, qui quasi summam Sophistarum doctrinam complectitur IJατρὶς γαρ εστ πασ' ι α πραττη τις u

Nec minus quam demagogorum et sophistarum ratio displicebant Comico Sycophantae, geometrae, oraculorum venditores, alii quos afferre longum est. Optime vero, quid et quantum ille in recentiore reipublicae administratione et conditione vituperaverit, e ei apparebit, quae de mercedibus publicis

distribuendis deque litigandi et iudicandi civium cupiditate

diligentissime ac salsissime Comicus exposuit. Quamobrem de his iam pauca assem e liceat.

Summopere igitur Aristophanes de mereedibus publieis

queritur easque quam primum censet tollendas δδὶ Hinc equitum laudes, quod non mercede conducti, Suis Sumptibus patriam defenderent Eq. 576 59b cons Banhii de vita Aristoph. c. XXXIXὶ hinc petulantium legatorum vituperatio,

seineraei de antihen Standpunk vertrat' etc. cons. Ar Nub. 96 Pae 536: Ran. 1496-1499 ex his maxime deridentur a comico Socrates et Euripides, ex quibus hic sophistis novisque rebus favere dicebatur, ille omnino novam erudiendi et vivendi rationem comico docere videbatur, non tamen pristinam illam, quam ipse Volebat; v. Diog. Laert. II, 18.

κτλ. confer eund in Conu extr. ubi Socratem, principem philosophorum, eum Aristophane, comicorum praestautiSsimo, et cum Agathone, eeleberrimo

poeta tragico de arte horum utriusque facit disputantem. 32 De sophistis cons praeterea Nub. 95. 99 112 11 9. 201 etc. Av. 992:Ρlat. Rep. 493, b et schol ad hunc locum. a Mereedum tria erant genera theorica ecclesiastica, iudicialis merces; de auctore eorum cons. Grotium Grote hist. of Greece VI p. 235ὶ apud comi- eum Ecel. 183 - 188 cons. b. 96 et schol. auctoris euiusdam fit mentio ibi enim Agyrrhius ecclesiasticam mercedem iussisse dicitur. CL Boechhii Siaatshavshali de Athene I p. 250 Godoli Hermanni Nubes Irael. P. L. seM.

quippe qui, magna mercede accepta, ab externis etiam regibus optime habiti, suas adeo molestias quererentur Ach. 66 et seq. 85 90 . Hanc potius publice datam pecuniam pauperibus civibus, qui parva mercede contenti gravissima militandi, navigandi, remigandi officia praestarent, tribuendam esse Ach. 162. 595. 609; . Quamquam poeta perbene norat, ore, ut mercedibus Sublatis reipublicae qualis tunc erat status plane everteretur sed id ipsum fortasse ad novas res instituendas summopere cupiebat. Atque eadem de causa litigandi et causas dirimendi civium cupiditatem reprehendit; inde enim pauperes, ceteri rebus neglectis, victum sibi quaerere et male ideo a demagogis tractari Vesp. 30 et ibid. passim, Plut l7 1 330 Lys. 624ὶ Omnes vero reditus publicos a demagogis aliisque devorari patriaeque sub mercedis distribuendae specie auferri demonstrat Vesp. 668 Pae. 63 9 et seq.ὶ socios ab illis terreri, ut, quidquid illi pecuniae

vellent, anxie penderent. Hanc Ver reVera eSSe Servitutem,

non populi imperium, quum et socii parerent dem agogis et hi rei publicae bona in suum commodum verterent, Opulum adulantes, pecuniam publicam arripientes Vesp. 68 l . tque adeo hanc aerarii publici mercedumque administrationem inter causas belli diutius ducti enumerat Lys. 488 et seq. . Itaque laudat pristina poeta tempora ideo quoque, quod tum nulla mercede data et accepta bene tamen respublica esset administrata et quam turpiter ins morumque opificum potius ratione liberi cives tunc ipsius tempore rempublicam apeS- Serent, egregie expressit his versiculis Ecel. 304 et seq. :Nυυ δὲ τριιόβολο Ζητούσι λαζοῖιv, τα Πραττωσι τι κοιVOV,

Ac iudicandi litigandique nimiam civium cupiditatem a

33 Ran. 1462-1466 Bacchum facit querentem, quod mercedes iudicibus datae sere iam solae Omnes reditus publicos consumerent, nec seri posse ideo, ut rei nauticae diligentius, ut deceret, opera avaretur cf. huc. I, 144; Aristoph. Ran. 141.

16쪽

2021

Comico acri studio vituperatam esse iam diximus. Quam cupiditatemquasi surorem quendam Senibus maxime inesse Vespis sab ostendit illis autem laetos dem agogos omnia conari et perpetrare Ach. 375 Eq. 40-50.2bb; Vesp. argum. ;vs. 28 l. 340 saepius). Ubique patriae proditores, vetitas

merce importantes, novarum rerum studiosos ab iis quaeriet incusari Vesp. 345 410 463. 474. 475 487 cet. . Neque

vero cum minore Ossen Sione Comicus adolescentium loquacium

et tu rebus forensibus et iudicialibus perpetuo versantium temeritate ui atque nequitiam vimque senibus rusticis et lingua jam paruui valentibus illatam perstringit atque conque ritur Acb. i, 76 lagm. p. 48 ed. Diud. . Hos igitur adolescentulo esse opprinae udos, cumque bis inprimis Hyperbolum Acb. 846, ubi Schol. τούτο ῶς ριλυδικο διαναλλε συυῖχως Αριστο Θαvης Vesp. 00 cet.), Cleonem Εqu. 0. 23; Vesp. 97. 242 Ran. 69, 570. 577 Saepius , omnem Sophistarum ac Sycophantarii turbam, quippe qui et auctores et fautores et participes essent illius nequitiae Nub. 434. 926ὶ Sophistas enim in iudiciis dicendo omnia, quae Vellent, rata sacere sycophantas ver mirum in modum judicia amare ibique homines saepissime innocentes male tractare Ach.

eo illos ire audaciae atque petulantiae, ut suam agendi rationen nequitiamque auxilium legibus institutisque patriae latum esse dicerent Plut. 914 . is omnibus de causis Atheniensium civitatem magnam quidem et beatam esse censebat, Sed aptam quoque, in qua cuilibet rem familiarem litibus perdere in promptu esset si . Illum vero senum surorem ita quoque studebat sanare, ut judicibus ne decimam quidem redituum publicorum partem pro mercede solvi ostenderet; quod Superesset, demagogorum fieri Vesp. 668 . Itaque Comicus, quum artem suam vix sufficere intelligeret, quae tantam tamque inveteratam pestem plane exStingueret, petiit a dis Vesp. 650. 875 δ' , ut duros et quasi acernos civium in iudicando animos mitigarent atque lenirent. Iam vero in his omnibus, quae Comicum recensuisse et vituperasse vidimus, una inest eademque ubique redit novae meliorisque reipublicae metendae imago atque cogitatio. Atque ex hac summa principalique cogitandi ratione, quam

equidem ego nunquam ab eo plane reiectam sive negleetam esse censeo reliqua omnia Sunt intelligenda. Nec prosecto

ea quae Ochius in libro Die Voege de Aristophanes passim et imprimis p. 14 et i de Comici repentina animi

mutatione, quam ille Avibus eum vult exhibuisse, probare mihi in animo est. Quamquam quod ille Conticum in deorum fide, cultu, religione servanda Pac et Av. sabuli eundem se atque antea praestiti8Se negat, plane placet. Sed quod egregius ille vir in Av. poetae mentem cogitationemque etiam in rebus publicis gerendis ita mutatam esse opinatus est, ut bellum tum maxime in Sicilia gerendum et Atticis armis, si seri posset, orbem terrarum Subigendum esse en Seret, et ita, ingenti illa civium levitate laudata, quasi a se ipso desceret, nescio an hac in re ille nimis multa efficere et demonstrare voluerit. Ait enim, Comicum in eo, quod voluerit, omnino non tam certa et bene ab ipso perspecta cogitandi ratione quam animi quibusdam affectibus ductum facile a

solita via potuisse deflecti y Sed singulatim Kockii ratio-

17쪽

nem exponere et refutare meamque sententiam pluribus argumentis confirmare nec opus est nec ratio huius libelli permittit. Sane enim elegantissima sunt, quae ille de Avibus exposuit sed illa, quae diximus, Si Comici Vitam, studia, perpetuam reipublicae corrigendae rationem etiam in v. ab. adhibitam paulo diligentius perSpexerimus, non probabimuS. Similia quidem ratione, re dissimillima iam triginta annis ante illum Suevernius in libro hDe Avib Aristoph. excogitaVerat; quae callide subtiliterque inventa quum et alii et inprimis ochius et Droysenius bene iam resutaverint δ' , plura de eis verba facere nolumus. Ac bene profecto Droysenius totam Av. sabulam vocat ludum quendam iocosum inanemque p. 25ὶ sed quum ochius Aristophanem uno illo Siciliensis expeditionis tempore communi omnium deliratione captum amentemque ipsum quoque factum existimet, ut iam vix patriae mala conspexerit, inanem multorum Spem libentissime secutus sit ille omnino patriae constanti sinceroque studio eum suisse ductum negavit, quo maioribus laudibus poeticam eius artem extolleret. Sed egregius ille Comicorum princeps nostris temporibus a nullo homine exceptis philologis antiquarumque rerum studiosis et legeretur et dignus e SSet, qui in manus sumeretur, Si omnis illa, quam iam aepius laudavimus, animi gravitas, elaboratio, eonStantia, quam in patriae salute defendenda exhibuisse eum censemuS, Omnino esset nulla. Nam quod doctissimus vir illud philologice et philosophice demonstratum summamque in republica gerenda Sapientiam morumque integritatem in illis comoediis laudare in usu esse dixit p. 263ὶ quasi ars eius quanta luerit propter honestas illas causas laudibusque digna poetae

consilia optime appareret quicunque Aristophanem semel nec saepius legerit, cur illa a poeta ab Sint oporteat, eodem

iure quaeret Certe enricum Heinium et Aristophanem, quorum neutri ille fidem ullam haberi vult, omnino nec lascivia locorum verborumve nec constantia patriaeve amore inter se licet comparare. - Αtque ego quidem inanem quandam vanamque modo imaginem, eandem vero mirificam eximiaeque artis, a poeta Αv. fabula expressam esse non nego. Sed

haec quoque Videamus, quae perpetuum, quod dixi, patriae corrigendae et in meliorem statum redigendae Comici studium aperte hic quoque inesse demonstrabunt. Quod Pisthetaeri et Euelpidis demigrationem poeta narrat, primum quidem in eis sive per eos Atheniensium potissimum litigandi studium certe reprehendit hoc vero vitium ceteraque inveterata mala quae singulatim ibidem ius 8b et sequ. perstringuntur, eo iam amentiae nequitiaeque progreSSa SSe, ut melior urbs optimo cuique quaerenda vel condenda esset δ' . Idque quomodo instituendum sit, per iocum facetissimeque exponitur. Condunt illi duo viri novam urbem, in qua nec de colantur, utpote qui obsoleti sint Graecosque deseruerint nec quo utilium sophistarum, Vatum versutiSSimorum degenerum et insanorum poetarum, similium hominum

studia consuetudinesque admittantur. Reliqua, quae non haec ipsa spectant et significant, iocosa Comici inventa, luSus lepores sunt, eaque ipsa hanc v. comoediam laude et admiratione dignissimam fere omnium eius fabularum reddunt plura vero in eis quaerere ineptum. Satis multa de rebus a Comico vituperatis: Sequitur ut, quidquid ille ad meliorem egregiamque rerum conditionemessiciendam opus esse existimaverit, pauci nunc componamus. Ac potissimum ad rempublicam bene constituendam Aristophanes quovis modo ad pristinorum temporum disciplinam morumque integritatem redeundum esse arbitrabatur. Primum enim tum severe, sed probe et iuste pueri erueine Augenblich sic in das Extrem mschlagen et simit plura es ei d. libr. . Aristophanes und die Goette des Volhsglactens p. 78 et passim..4 Koctius in libris modo itatis Droysenius in prael. Avium lab ab ipso translatae I, 259 . 'LTale emigrandi eonsilium etiam apud alios veteres scriptores invenitur: es. Horat. Epod. 16, vs. 17 et sequ.; Plutarch. vit Sertorii c. s.

18쪽

diebantur, et honesta decoraque omnia iam a prima aetate cives discere cogebantur. Quam pristinam pueros educandi rationem iam prima, quam docendam curavit, aetatens. sabula M'ὶ maximis laudibus extulisse, recentiorum lascivam mollioremque graviter videtur reprehendisse. Itaque pristin0s poetas denuo diligentiusque esse legendos, eorum modos numerosque ut Simpliciores ediscendos, reiiciendos Phrynichimodos contortos Nub. 1356 segm ex Daetal. ed. I ind. p. 44ὶ; PalaeStrarum, quippe quae crescente luxuria lasciviaque in die magis vacuefactae essent, usum ac consuetudinem denuo instaurari ac restitui debere Nub. I 052ὶ, et ita cives rursus

igitur sophistarum rationem eruditionemque, quia Viros malos, ignavos, effeminatos redderet, una cum ipsis abolendant. Hinc quoque facile intellectu, cur senes Acharnenses, quam Vi Siis ob nimiam belli cupiditatem et iracundiam nequaquam pepercerit, honore tamen dignos censuerit, et corporum illorum robora, animi sortitudinem, virtutem quasi inveteratam in eis tot tantisque laudibus extulerit imprimis Ach. 179 Seq. . - Atque haec poeta in educandi ratione volebat immutari; dein omnem militiae et administrationis publicae conditionem corrigendam esse rebatur senes ne amplius militiae oneribus

cumularentur Ach. 600ὶ, sed potius iuvenes illi causidici,

qui, quum loquendo quam agendo essent sortiores, onera Subterfugerent, mercedes acciperent. niterentur praeterea cives, ut maris imperium sibi servarent; ne tamen novasM Improbus ibi adolescens seni edero non vult Alcibiadem ab altero vituperatum summopere laudat segm. d. Dind. p. 43ὶ Recta et proba filium non didicisse ibidem pater queritur, sed πιυξιυ, πεtet αδει κακως Συρακυ- σἰω τραπεζα etc. ibid. p. 44 , et Athen. V. p. 667 s. ex Daetat'. ab. χαλκόου κοτταβsov tσταυα καὶ 1υρρlvας probe eos nosse. - De Perpetuis paedicandi et similium rerum reprehensionibus p. comicos vide Bemhardyigr. L. G. I, p. 50 seqv.

terras populosque ibi subiicere cuperent quo acto reliqua omnia maximeque pacis bellive arbitrium facile penes ipsos fore Pac. 507 . Ac mirum quantum in hoc cum Pericle consenserit poeta hoc enim eodem Periclis consilio spreto summae Atheniensibus post mortem eius accidebant calamitates ij. Rem vero omnino nauticam quanti Comicus fecerit,

iam inde facile apparet, quod in Themistocle, quem Saepi Ssime laudat, illud imprimis censet memoria gloriaque dignum, quod Piraeeum civibus donasset Eq. 812ὶ deinde, quod

pugnarum navalium Persicis belli factarum eorumque, qui magna in ei virtute Se praestitissent, summa cum laude facit mentionem Ach. 60 et seq. . Socios vero et inquilinos 3.ετοικους), quamvis a demag0gorum et Sycophantarum nequitia petulantiaque eos defenderet Comicus Pac. 759 cons. Vesp. 69; ac. 63 9 Av. 142bὶ diligentissime tamen a civibus censet SeparandoS, nec eorum vult esse, quidquid in republica ageretur Ach. 08.634 . Nec minus servorum humilem conditionem, quippe quae tota Graecia maximeque Athenis iamdudum ita inveterata esset, ut ea sere universa reipublicae administratio niteretur, non modo non vituperat, sed etiam valde comprobat Vesp. I 297 Thesin. 82ὶ Atque extremis belli Peloponnesiaci temporibus, quum Athenienses necessitate coacti Servis fortiter pugnantibus libertatem donarent, ristophane et omnes, qui veteri rerum conditioni studebant et multitudinis

i Thue. I, 140-144 inpr. 144 ineunte Ran. 1463 - 1465 Aeschylum

19쪽

2627

impotentis imperium aspernabantur, graviter illud quidem

ferebant: nam manumissos Vulgi numerum augere neceSSeerat δὶ . Demagogis vero sui temporis opposuit virtutem Themistoclis, summisque laudibus veterum populi ducum innocentiam effert, quippe qui veris beneficiis, nec fictis sutilibusque, patriae consuluissent Eq. 814 884 . Denique magistratuum

sorte aut sublatis manibus creandorum consuetudinem acer

rime censebat tollendam Sehol. r. Nub. 378 ad δια xv περυσι κω λωδια, ' lagm. Αr ed. Dind. p. 54 Atque haec omnia si de poetae voluntate patriae contigissent, recte et

Vere tum populus loqui posset, quae Eq. 1387 idem ab ist-ciario coquendo denuo recreatus et refectus ait: Ῥακαριος ἐς ταρχαια δη καθιστανιαι. Itaque ut pristinam illam morum simplicitatem civibus probaret et commendaret, in antiquis temporibus laudandis saepissime et magna cum voluptate Videtur versari vide ea, quae in Acharn sab de pristina sua virtute praedicant senes Acbarnenses, et quae in Nub sab.

Justus Sermo de illis temporibus dicit nec minus in Vespis

Severos et sortes veterum mores magnis laudibus effert namque Vesp. 10 76 ab Atticis civibus nobilibus atque indigenis

barbaros lasos esse et fugatos ab his igitur etiam tum AtticoS maxime timeri. Neque vero tum viros ad dicendum magis quam ad agendum promptos fuisse, nec sycophantas jam exstitisse; sed quo quisque modo optime remigis officium patriae praestaret, omnes diligenter secum reputasse. Hinc barbarorum fugas, oppidorum expugnationes, tributa sociorum, reliqua omnia Atheniensibus contigisse.

Iam vero ideo quoque pristina illa tempora Aristophani videntur placuisse, quia iam tum, quod valde cupiebat, Societas quaedam inter plurimas Graeciae civitates ducibus Atheniensibus Aristidis opera inita erat atque conciliata. Non multi enim Graecorum eo animi magnitudinis progressi sunt,

εδ F. de Miner. Votiesunge ueher alte Gesehielite I p. 46s et sequ. Berctardy. gr. L. G. I p. 45 Plat. Rep. I. VIII, p. 563, a.

ut, quanto plus virium opumque ipsi arctiore societate inter se coniuncti vel unius omnes imperio obtemperantes adve sus hostium impetus incursionesque essent habituri, diligentius Secum reputarent, et, quantum in ipsis esset, efficere illud conarentur. Atque in his maxime censeo fuisse Aristidem εὶ, Periclem δὶ, Aristophanem. Saepius enim Comicus Graecos, ut concordes Ssent, admonuit, maximeque Lysisu. ab. 1129. 1137. 1150. 1247. etc. , quo tempore expeditio in Siciliam ab Atheniensibus missa plane irrita facta erat eo enim magis civium animos Comicus ad pacem concordiamque conciliandam propensos ore Sperabat. Quamquam pro laeto ipse vitia singularum gentium bene norat Saepe enim et scite ea comoediis suis immiscuit β). Imprimis autem, ut iam diximus, in Lysisu fabula Athenienses et Lacedaemonios monet beneficiorum, quae invicem sibi prioribus temporibus praestiterint, et utramque aliquando ab altera civitate defensam et SerVatam esse ostendit. Pacem igitur sacerent neve

diutius parvis de rebus rixantes bellum ducerent perniciosissimum. Atque etsi Lacedaemoniis ut crudelibus hostibus haud ita bene cupiebat, facere tamen non poterat, quin eorum virtutem, robur bellicum, pietatem erga deos summis laudibus

MDPlutarch. vii Aristid. Aristoph. Lys. 65 et 53 de erano ab Aristido instituto loquitur τὸ εραvo τὸ λεI6μεvo παππυγο ἐκ τω Mηδtκω etc. Plut vii. e. 17 Grotius Groto, histor of Greece VI p. 24 seq.): Theschemes of cricles ere at the fame time eminenti Pan-Hellenis. Ibid. paulo post: He Wishedri mahe her Athenas tho centro os Grecia seeling, in stimulus os Grecia intellect and the type of strong democratical patriotismeombine Mi fuit liberi os individual ast an aspiration. - Ιbip. p. 241. Simile quoddam Graecorum coniungendorum consilium exstat apud Platonem Rep. l. V p. 469 , indignum vero, propter quod illum tribus illis viris ad

iiciamus.

279 sq. te.

20쪽

2829

efferret Lys. 1254 1296-I315 . Sed ne ita quidem poeta,

quamvis Graecos arctiore societate coniungendi cupidissimus, patriae oblitus est, sed Graeciae caput esse una cum Pericle, vide supra notam ex Grot hist. quam maxime cupiebat My . Hinc enim Cleon a poeta reprehenditur, quod Athenienses voluerit reddere μικροπολιτας '); hinc egregiae apud Comicum patriae laudes 'in Istam vero Graecorum societatem arctioremve coniunctionem qualem ille esse voluerit, accuratius ipse nusquam exp0Suit. Atque ab illa quidem corrigendae reipublicae via rationeque nunquam, ut iam Supra commemoravimus, plane omicus recessit. Etsi enim Attica ingenii indoles levissima esse nec ideo unquam dolore diu vexari solere recte exi Stimatur, tamen poeta, quum certe indole illa si quis alius praeditus e8Set, reipublicae saluti usque ad vitae finem prospexit. Sicut in luto, ultima quae exstat fabula, antiquae comoediae licentia rationeque iampridem sublata, et publieas et privatas res perStringit sycophantas demagogos, homines litigandi studiosos, alios graviter traducit et tollendos censet. Praeterea ibi cum in ceteris rebus, tum inlaupertate describendaeam Sententiam ac voluntatem, qua inprimis ad publicas resperStringendas et corrigendas eum adductum fuisse diximus,

Summa eum constantia retinuit: acerrime enim per illam ipsam Paupertatem cives monet, ut ad pristinam morum integritatem

antiquorumque temporum simplicitatem redeant 'L Plui. 41b

β' Bern Thierschii rationem, qui per Plutum Athenas, per Paupertatem Spartam significatam censet poetamque hae fabula cives ad bellum cum Laee- daemoniis concitasse vult aliaque, plane non probo. - Sales eri in illa sabula tenues viva et agilis priorum comoediarum ratio maxime vero rerum publicarum acerrima illa studia plane videntur evanuisse tamen illa, quae Paupertatem sui defendendi causa facit dicentem, optimis priorum fabularum locis paria esse existimo impr. s. 507-600 o Ia Telmtς, Ουὀ' ' πείσης .

et seq). an vero pristinam rerum conditionem tam acilerocuperari non posse bene ipse videbat Ran. 1458 sq. Idia:

rabat.

Ac de singulari sere illo poetae studio deque eius patriae restituendae iniugine liaetenus reStat, ut, quid ipse de studio

illo consilioque sentiendunt exi Stimen , pauci nunc eXPOnam. Onanino enim illud non ita censeo accipiendum atque intelligendum, ut re vera poeta pri Stinos Atheniensium mores,

leges, instituta redire eademque ad verbum seri voluisse existimetur. Quod si ita Comici verba scriptaque interpre- lauda sunt, Mi Sitan etiam populum Atheniensium, velut in Εquit sab sngit, recoquendum censuisse putandus sit. Sane illud perpetuo poeta egit, ut civium vivendi, deliberandi, agendi rationem quam maxime in pristinam illam conditionem restitueret: neque anaen, id quod a multis illi opprobrio

VerSum esse legimus, universum quasi rerum et gestarum et gerendarum cursum exitumque propter Se Suaque consilia

volebat immutari. st sane omnium fere gentium proprium, ut diu in innocenti illa puerorum et cogitandi et agendi ratione

consistere nequeant continuoque cursu ad alias novasque nec Semper meliores res progrediantur sed quod huic rerum humanarum naturae Comicum in recreandis civium moribus obnixum esse nonnulli voluerunt, haud recte in eo mihi videntur egisse. Nolebat enim ille cives ad puerilem, Simplicem, rationis expertem morum integritatem redire, qualem in Marathonomachis illis suisse arbitrabatur hoc enim seri non posse certe ipse intellexit; verum id potissimum agendum atque esset endum putabat, ut et illorum erga patriam amorem et eandem morum integritatem, sed praeceptis, ratione, consilio firmatam atque corroboratam, cives Sibi parerent atque conciliarent. Quod cur fieri non potuisse aliquot voluerint, βλὶ

βλὶ Cl. Schwegleri Gesehielite de Philosophie im Uinisse', p. 30 Droysen Aristoph. II, 22.

SEARCH

MENU NAVIGATION