Quinti Horatii Flacci Opera cum notis selectis. Tomus 1. 2.

발행: 1783년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Spes iubet esse ratas; in proelia trudit inermem' a); Sollicitis animis onus eximit: addocet artes: Foecundi calices quem non secere disertum λContracta quem non In paupertate solutum p 2oIHaec ego procurare & idoneus imperor, & non Invitus: ne turpe toral 33 , ne sordida mappa Corruget nares: ne non Zc cantharus & lanx ostendat tibi te: ne fidos inter amicos / Sit qui dicta foras eliminet: ut coeat par, a Iungaturque pari. Butram tibi, Septiciumque, Et nisi caena prior potiorque puella Sabinum Detinet, adsumam: locus est & pluribus umbris: Sed nimis arm premunt olidae convivia caprae. Tu, quotus esse velis, rescribe: & rebus omissis, 3 o Atria servantem postico falle clientem. αὶ inermem

122쪽

AD NUMICIUM. Eum esse beatum docet, qui nihil optet, nihil mettiat; ae in tota virtute felicitatem poόitam ostendit.

JNiL admirari 163, prope res est una, Numici,

Solaque, quae possit facere, & servare beatum. Hunc solem, & stellas, ct decedentia certis Tempora momentis, sunt qui formidine nulla Imbuti spectent: quid censes munera terrae λ sQuid maris extremos Arabas ditantis & Indos Ludicra quid, plausus, di amici dona Quiritis λQuo spectanda modo, quo sensu credis & ore λQui timet his adversa, sere miratur eodem, Quo cupiens pacto: pavor est utrobique a molestus: Io Improvisa simul species exterret utrumque. Gaudeat, an doleat; cupiat, metuatne; quid ad rem, Si, quidquid vidit melius, pejusve Sua Spe, Defixis oculis, animoque & corpore torpet λInsani sapiens nomen serat, aequus iniqui, as Ultra quam satis est, virtutem si petat ipsam. I nunc, argentum, & marmor vetus, aeraque & artes

123쪽

si 4 , in HORATII FLACCI

Suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores: Gaude, quod spectant oculi te mille loquentem: Gnavus mane serum, & veSpertinus pete tectum: et o Ne plus frumenti dotalibus emetat agris Mucius: indignum sa), quod sIt pejoribus ortus: Hic tibi sit potius, quam tu mirabilis illi. Quidquid sub terra est, in apricum 3 proferet aetas, Defodiet, condetque nitentia: cum bene notum asPorticus 38ὶ Agrippae, di via te conspexerit Appi, Ire tamen restat, Numa quo devenit & Ancus. Si latus, aut renes morbo tentantur acuto, Quaere fugam morbi . Vis recte vivere λ quis non λSi virtus hoc una potest dare, fortis omissis 3 o Hoc age deliciis. Virtutem verba putas, ut Lucum ligna λ 39ὶ cave ne portus occupet alter, Ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas Mille talenta rotundentur o , totidem altera porro &Tertia succedant, & quae pars quadret 4I acerIum. 3 sScilicet. uxorem cum dote, fidemque, & amicos, Et genus, & formam regina pecunia donat: Ac bene nummatum decorat Suadela, Venusque 42 . Mancipiis locuples, eget aeris Cappadocum rex 43 ;Ne fueris hic tu: chlamydes 44ὶ Lucullus, ut aiunt, 4o Si posset centuri scenae praebere rogatuS,

Qui possum tot λ ait: tamen & quTram, & quot habebo

124쪽

ΕΡISTOLARUM LIB. I. 115

Mittam: post paulo scribit, sibi millia quinque

E e domi chlamydum; partem, vel tolleret omnes. Exilis domus est, ubi non & multa supersunt, asEt dominum saliunt, & prosunt furibus. Ergo Si res sola potest sacere & servare beatum; Hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas. Si fortunatum species, S gratia praestat, Mercemur servum,qui dictet nomina 43 ,laeuum a soQui fodicet latus, & cogat trans pondera dextram Porrisere. Hic multum in Fabia valet, ille Velina 6ὶ: Cui libet hic fasces dabit, eripietque curule, Cui volet, importunus ebur 47 : frater, pater, adde; Ut cuique est aetas, ita quemque sacetus adopta. Is Si bene qui coenat, bene vivit; lucet, eamus Quo ducit gula: piscemur, venemur; ut olimGargilius 48 , qui mane plagas, venabula, servos, Disterium transire serum, populumque iubebat , Unus ut e multis populo spectante referret co Em tum mulus aprum. Crudi q), tumidique lavemur, Quid deceat, quid non, obliti: Caerite so) cera Digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulyssei, Cui potior patria fuit interdicta voluptas. Si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque sis Nil est jucundum; vivas in amore jocisque. Vive, vale: siquid novisti rectius istis, Candidus imperti; si non, his utere mecum.

125쪽

AD MAECENATEM. Maecenatis in re beneficia commemorans , liberi rem is otium opibus praefert.

Iridue dies tibi pollicitus' me rure suturum,

Sextilem totum mendax desideror; atqui Si me vivere vis sanum recteque valentem a , Quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti, Maecenas, veniam: dum ficus prima calorque sDesignatorem si decorat lictoribus atris; Dum pueris omnis pater, & matercula pallet; ossiciosaque sedulitas, & opella serensis Adducit febres, & testamenta reSignat. Quod si bruma nives Albanis si illinet agris, i. Ad mare descendet vates tuus, ct sibi parcet, Contractusque leget; te, dulcis amice, reviset Cum Zephyris si concedes & hirundine prima. Non, quo more pyris vesci Calaber s3 jubet hospes;

Tu me fecisti locupletem. Vescere Sod est 1, Iam satis est. At tu quantum Vis tolle. Benigne. Non invisa seres pueris munuscula parvis.

126쪽

EpISTOLARUM LIB. I.

Tam teneor dono, quam si dimittar onustus. Ut libet: haec porcis hodie comedenda relinques. Prodigus, & stultus donat, quae spernit, & odit. et o PIaec seges ingratos tulit, & seret omnibus annis. Vir bonus & sapiens dignis ait esse paratus; Nec tamen ignorat quid distent sera lupinis 34 . Dignum praestabo me etiam pro laude merentis. Quod si me noles usquam discedere, reddes etsForte latus, nigros angusta fronte capillos; Reddes dulce loqui; reddes ridere decorum, &Inter vina fugam Cynarae moerere protervae. Forte per angustam tenuis nitedula ss rimam Repserat in cumeram 36 frumenti, pastaque rursus Io Ire seras pleno tendebat corpore frustra. Cui mustela procul, Si vis, ait, effugere istinc,

Macra cavum repetes artum, quem macra subisti.

Hac ego si compellor imagine, cuncta resigno: Nec somnum plebis laudo satur altilium, nec 3 Otia divitiis Arabum liberrima muto.

Saepe verecundum Iaudasti, rexque paterque Audisti coram, nec verbo parcius absens. Inspice, si possum donata reponere laetus.

Haud male Telemachus, proles patient Is a Ulys ei, 4o Non est aptus equis Ithacae locus: ut neque planis Porrectus spatiis, neque multae prodigus herbae:

127쪽

ras in HORATII FLACCI

Atride, magis apta tibi tua dona relinquam. Parvum parva decent. Mihi jam non regia Roma, Sed vacuum Tibur placet, aut imbelle Tarentum. 4s Strenuus & sortis, causisque Philippus f agendis Clarus, ab ossiciis octavam circiter horam Dum redit, atque sero nimium distare Carinas fg Iam grandis natu queritur; conspexit, ut ajunt, Adrasum quendam vacua tonsoris in umbra, sci Cultello proprios purgantem leniter ungues. Demetri puer hic non laeve jussa Philippi Accipiebat abi, quaere, & reser : unde domo, quis, Cujus fortunae, quo. Sit patre, quOVe patrono. It, redit, & narrat; Vultejum nomine Menam, syPraeconem, tenui censu, sine crimine notum,

Et properare loco, & cessare, & quaerere, & ut ἔGaudentem parvisque sodalibus, & lare certo, Et ludis, & post decisa negotia, campo 39 Scitari libet ex ipso, quaecunque refers: dic 6

Ad camam veniat. Non sane credere Mena:

Mirari secum tacitus. Quid multa λ benigne, Respondet. Neget ille mihi λ Negat improbus, & e Negligit, aut horret. Vultejum mane Philippus Vilia vendentem tunicato scruta popello 6oὶ 6, Occupat, & salvere iubet prisc. Ille Philippo Excusare laborem, & mercenaria vincla, Quod non mane domum venisset; denique quod non Pio vidisset eum. Sic ignovisse putato

128쪽

Me tibi, si coenas hodie mecum. Ut libet. Ergo roPost nonam venies: nunc i, rem StrenuuS auge.

Ut ventum ad coenam est, dicenda, tacenda locutus, Tandem dormitum dimittitur. Hic, ubi saepe Occultum visus decurrere piscis ad hamum, Mane cliens, & jam certus conviva, jubetur 7s Rura suburbana indictis comes ire Latinis 61). Impositus mannis 62 , arvum coelumque Sabinum Non cessat laudare: videt, ridetque Philippus: Et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit, Dum septem donat sestertia s63 , mutua septem SoPromittit, persuadet uti mercetur agellum. Mercatur: ne te longis ambagibus ultra Quam satis est, morer; ex nitido fit rusticus, atque Sulcos, & vineta crepat mera: praeparat ulmos: Immoritur studiis, & amore senescit habendi. gs Verum ubi oves surto, morbo periere capellae, Spem mentita seges, bos est enectus arando: offensus damnis, media de nocte caballum Arripit, iratusque Philippi tendit ad aedes. Quem simul ad spexit scabrum intonsumque Philippus, Durus, ait, Vultei, nimis attentusque videris prEsse mihi. Pol, me miserum, patrone, VocareS,

Si velles, inquit, verum mihi ponere a) nomen. Quod te 6 4) per Genium, dextramque, Deosque Penate

129쪽

Q. HORATII FLACCI

Obsecro, & obtestor, vitae me redde prIori. Os Qui semel sa) adspexit, quantum dimissa petitis Praestent, mature redeat, repetatque relicta. Metiri se quemque suo modulo 6 3 ac pede, verum est.

130쪽

EPISTOLARUM LIB. LEPISTOLA VIII.

AD CE L su M ALBINOVANU Μ.sueritur se melanchesia laborare, is nonnulla amici vitia oblique vellicat. CElso gaudere, & bene rem gerere, Albinovano,

Μusa rogata, refer, comiti scribaeque Neronis. Si quaeret quid agam, dic, multa dc pulchra minantem, Vivere nec recte, nec suaviter: haud quia grando Contuderit vites, oleamve momorderit aestus sNec quia longinquis 66 armentum aegrotet in arvis a): Sed quia mente minus validus, quam corpore toto, Nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum ἔFidis offendar medicis, irascar amicis, Cur me senesto properent arcere veterno, Io Quae nocuere sequar, fugiam, quae prosere credam; Romae Tibur amem ventosus, Tibure Romam. Post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat, dc se 67 :Ut placeat juveni, percontare, utque cohorti. Si dicet, Recte; primum gaudere, subinde Praeceptum auriculis hoc instillare 63 memento: Ut tu fortunam, sic nos te, Celse, seremus.

SEARCH

MENU NAVIGATION