장음표시 사용
12쪽
Necessarium scitu ab Omnibus trium nostrariam Congregationum
Sodialibus. Sanctarum Missionum exercitia, quantum Christianae Reipublicae prosint, nemo iure ibit inficias. Quis enim non prompto , hi larique animo , adspiciet uberrimos fructus ex hoc divino instituto manantes p Unde , quaeso , depulsae ignorantiae tenebrae , inveterata odia extincta , perniciosa Scandala amota , Vitiorum corruptelae exciSae, amandatae illecebrae , ac demum Christianae virtutes excultae 8 Nolans hinc ex hujusmodi sacris exercitationibus 8 Id sane pro comperto habentes Viri nonnulli , salutis animarum Zelo Succensi, postquam huic tam eximiae erga proximum Caritatis operi se, Suaque omnia tradiderint; eo potissimum animum intenderunt , ut neque , in eXCΟ-lenda Domini vinea , Operarii deessent; neque , in Civitate Dei custodienda , desi-cerent boni Milites Christi ; neque, in reducendis ad divini Pastoris ovile dispersis
ovibus , Ministrorum cura tepesceret. Quare , saluberrimo consilio, diversis tempo-
13쪽
ribus, tres Congregationes I Presbyter rum Saecularium in hac Civitate passim erigi curarunt: quo , statis diebus , non
sodales tantummodo congregarentur ad ea
peragenda , quae ab Duiuscuiusque regulis praescribuntur , sed et ipsi Clerici omnes Neapolitani , de Archipraesulis mandato , semel in hebdomada , convenirent ἰ ut ea praesertim exercitia, quae in sacris Missionibus fieri solent, addiscerent p bieque, post Sacrorum ordinum susceptionem, idonei redderentur , et habiles, in Fratrum numero cooptari. Hinc sactum est, ut huiusmodi Congregationes , veluti quaedam benevolae, ac studiosae Matres , in dies semper nova prole foecundatae , purissimum lae Evangelicae doctrinae fidelibus , tanquam filiis, usquequaque praeberent , Sacerdotum Praesertim , sibi adscriptorum, Ministerio; qui, ad Superiorum nutum, nullis incommodis, laboribus, ac vitae periculis deterriti, omnium utilitati se praestant, dissitosque etiam Populos , Verbi Dei praedicatione, nec non
i) Congregatio S. Marias in coelum Adsumptas, olim Ven. P. Francisci Pavonii o Societato Iosu , nunc Consor utia Sanctarum Missionum, eonflabilita fuit anno I6II. Congregatio S. Mariao Rosinao Apostolorum landata fuit anno 646. a Rov. D. Saulpsono Carnovato Parmclio Calliodralis Εcclosias Neapolitanao. congrcgatio S. Mariae Puritatis erecta suit a ven. P. Ix Antonio Torres Piorum operariorum , aunu Issu. Distiirco by Corale
14쪽
Sacramentorum administratione , Deo reconciliant ; unde non Civitati tantum, sed et toti Regno . et Exteris aliquando mirifice prosunt. Merito igitur Summi Ponti sices , quorum nonnulli iampridem his sodalitatibus suerunt adscripti, non modo societates istas, eδrumque regulas, Apostolica auctoritate comprobarunt; Verum etiam, ut Sodales omnes promptiores , alacrioresque ad exequendum iniuncti ossicii MitibSterium redderentur, quamplurimis Facud-tatibus , Gratiis , ac Privilegiis eos loco pletarunt. Quae omnia , licet SeorSum, prout a singulis postulata sunt, fuerint Concessa ἰ ea tamen , in praesenti, omnibus his tribus Congregationibus sunt certo CDmmunia , benignitate, ac munificentia Pii
Papae VI., qui, die 23 Aprilis 178 . , --
e Mocis Onaculo, Alternam, Promiscuam, atque Mutuam trium harum Congregationum Missionariorum inter Sese Communicationem omnino Gratiarum omnium , tam quae antea impertitae fuerant, quam quae in posterum sorent impertiendae , permanter indulsit. Et quoniam Congregatio PP.Piorum operariorum idem sequitur insibtutum, Sacras scilicet Missiones peragendi; idem summus Pontifex voluit, omnium Privilegiorum , ac Facultatum , quibus ipsi
15쪽
ia in gaudunt Pii Operarii , vel quibus
posthac possent cumulari , tres istas Congregationes quoque participes fieri. Verum praeter Privilegia ipsis Piis operariis spe cialiter , et immediate collata , perfruuntur iidem Patres omnibus aliis Facultatibus, et Privilegiis Regularium cuiuscumque Sint ordinis. Et revera, Ρius VI die XIV DecembriS I 792 concessit Piis operariis , tu Brevi, quod incipit: Inter multiplices tribulationes: u Omnia et singula Privilegia, , indulta , Indulgentias , peccatorum Rea missiones , Facultates, et Gratias Spiri- η tuales , omnibus , et singulis Congrega- η tionibus Clericorum , Seu Regularium , η seu Saecularium , tam generaliter, quam η specialiter , ac etiam per Viam commu- η nicationis collata. η Per haec verba , uti censent Canonistae , intelligitur , posse eos uti non tantum Privilegiis ipsis Cougregationibus Clericorum Regularium , et Saecularium concessis , sed etiam iis , quimbuscum memoratae Congregationes communicant. At nonnullas Regularium Congregationes cum omnibus religiosis ordinibus Communicare certum est. Id manifeste patet in concessione Theatinae Congregatio uisucta a Clumento VII die Martii 1 35 in Bulla , quac incipit : Ditdum , et repe-
16쪽
qua tribuitur , Posse uti omnibus , et Singulis Privilegiis quorumvis etiam Ciste ciensium , et Cluniacensium Monasteriorum Monachis , et alsertim Mendicantium Omdinum Fratribus concessis , et cOHCedm-dis. Quod confirmatum suit etiam a Gregorio XIV die V Aprilis 159 1 in Brevi , quod adservatur in Archivio Sancti Sit
vestri Romae, uti videre est apud Ρ. Cherubinum: in quo Brevi Pontifex concedit, Posse eos gaudere omnibus , et singulis Privilegiis .... quibuscumque Religionibus , Congregationibus , et ordinibus ,
quocumque nomine nuncuPentur , etiam mendicantium . . . . Concessis , et Co
cedendis. Idem dicendum de Congregatione Clericorum infirmis Ministrantium, quibus idem Gregorius XIV in Bulla , quae incipit : Illius , qui I 59 I largitus est, ut
frui Possint omnibus, et singulis quibuscumque etiam Ueciali nota dignis Prioilegiis quorumvis etiam Cisterciensium , CH-niacensium , ac S. Benedicti Monachis , Clericis Regularibus , ne Presbteris GL legitilibus Societatis Iesu , et Canonicis Congregationis Laterranensis, et quibuscumque aliis Clericis Regularibus , et aliorum, Iam Mendicantium, quam non Mendican
17쪽
tium ordinum , et Congregationum Fratribus . . . . concessis. Quae Privilegia otiam confirmata suere a Clemento XIII.
anno 176έ in Bulla. quao incipite diter Plurima, et egregia. Itaque cum his omnibus communicant quoquc ΡΡ. Pii Oporarii. Sed ab hac Privilegiornm generali
concessione eXcludebantur tres nostrae Missionum Congregationes. Nam Summus Pontifex Pius VI. nobis concessit communicationem cum His errariis tantum: quod intelligeudum omnino erat de Privilegiis , ot Facultatibus ipsi Congregationi Piorum Operariorum ConceSsis , et concedendis , non vero de Privilegiis, et Facultatibus , quibus ipsi Pii operarii gaudent, ob communicationem , quam habent cum aliis Congregationibus , et ordinibus Regularium. Quapropter, ut tres nostrae Congregationes possent uti Privilegiis omnibus, et Facultatibus , quibus gaudent Pii operarii , etiam per piam communicationis; consulto fuit a Superioribus earum hoc quoque emagitatum, et a s. r. Pontifico Pio VII. dio 7 Martii anni 18o6 benigne indultum , quoad Privilegia Spiritualia tantum , et in actu sacrarum Vssionum. Quae Verba , cum nonnullis visa
sint aliquam adferre dissicultatum , an ,
18쪽
I5 nempe, Sub clausula , quoad viris dia Privilegia tantum , includeretur etiam δε- cultas absoluendi, et dispensandi quae erat in primis nobis necessaria ) idem Summus Pontifex Pius VII. , Suo oraculo , ea dignatus est explicare : adserenS , Verba , quoad Spiritualia Privilegia tantum , maxime continere a sacultatem absolvendi ,
o et dispensandi : et ideo in decreto de die. Martii i8o6 fuisse adposita, ne nostraes tres Congregationes gauderent Privilegiis o temporalibus Congregationis ΡΡ. Pioruma operariorum , si quibus ea sorte gaudes rei s uti videre licet in Secretaria Congregationis S. Mariae in Coelum Adsumptae. His igitur omnibus , veluti solito 1undamento , ita constabilitis , operae pretium erit, Privilegia omnia, quibus nostrae Congregationes gaudent , distintius enucleare ;ut nostris omnibus Sodalibus innotoscat, quousque eorum Facultates, et Privilegia Sese extendant , iisque , prout necessitaS , aut proximorum utilitas postulaverit, rite, recteque utantur in Domino. Ut autem, in re tanti momenti , suo ordine procedatur , et unicuique singillatim omnia pateant; trifariam hoc opusculum dispescere abs re certe non erit. Prima Pars operis huius
eas continebit Facultates , quibus Conses-
19쪽
Issarii omnes , cuique ex his tribus Congregationibus sint adscripti , potiuntur in
sero conscientiae , tempore Missionum , aliorumque spiritualium exercitiorum. Secunda Pars enumerabit Privilegia omnia, quibus ditantur sodales omnes harum Congregationum , scilicet, tam ea , quibus , in Missionibus tantum , uti possunt , quam ea , quibus Semper , et ubique gaudent. Tertia tandem Pars reserabit Indulgentias omnes , quibus locupletantur , non solum harum Congregationum Fratres, sed etiam Fideles illi , qui, vel eorum concionibuSinterfuerint, Vel Ecclesias , in quibus sanctae Missiones peraguntur , devote visitaverint , vel Coronas , Sacras Imagines, et Numismata ab ipsis benedicta acceperint, et ea , quae ipsis adnexa sunt, Opera, Pie, religioseque fuerint exsequuti. Exordiamur
20쪽
DE FACULTATIBUS ABSOLVENDI, ET DISPENSANDI, IN FORO CONSCIENTIAE, TEMPORE MISSIONUM, ALIORUMQUE SPIRITUALIUM EXERCITIORUM.
Sermonem itaque instituentibus nobis de Facultatibus , quibus hae tres nostrae Sacrae Sodalitates sunt ab Apostolica Sededitatae , ut spiritualibus Animarum necessitatibus fiat satis ; illae omnes in quadruplici Classe enumerandae , necnon diSPe- Scendae per Capita occurrunt. Aliae enim Sunt, quibus in Per Petuum gaudet Congregatio Sanctae Maria e Reginae Mostolorum ἰ et nunc , ratione communicationis promiscuae, iisdem etiam potiuntur aliauduae Congregationes nostrae : et de his primum sermonem habebimus. Aliae vero Sunt, quae cuique Neapolitano Archiepiscopo, tamquam Supremo Missionum Praesecto Regni Neapolis , cum potestate Sub- delegandi , passim ab Apostolica Sede tribuuntur : et de his, secundo loco, agemus. Aliae vero sunt, quae ipsis Superioribus Congregationum iniit concessae : et de his