장음표시 사용
11쪽
teris per extensum , atque de Verbo ad Verbum praeinse tum , ae omnia , ct singula in eo contenta , ct expressa Aue-toritate Apostolica conlirmavit, & approbavit : Atque irritum , & inane decernens quidquid Sectis a quopiam super his in posterum contigerit attentari , illud deinceps ab iis , ad quos pertinet, inViolabiliter observari; sicque,& non aliter , in praemissis per quoscumque Judices, etiam Causarum Palatii ApoStolici Auditores judicari, ac definiri debere, hujusmodi Sanctione sua in perpetuum valitura constituit , & declaravit. V. Quae cum ita se habeant, ut in futuro, jam a N bis indicto Generali Capitulo, legitime, ac recte omnia Procedant, in vim, saepedicti Mantuani Decreti Auctorit te Apostolica, uti mox praenaonuimus , approbati, & confirmati , ad praefatum Capitulum , atque ad Locum in id
rei constitutum , earundem praesentium Serie citamuS, atque vocamus Reverendissimos Patres Clementem de Panormo, Ex-Ministrum Generalem ordinis: Commissarium Generalem nostrae Ultramontanae Familiae: Antonium Joannem de Molina, Ex Commissarium Generalem Cisu Ioni nae hujus Familiae : Paschalem de Varisio, Ex-CommiSsa, rium pariter Generalem Ultramontanae : atque Commissa rium Generalem Indiarum Occidentalium. Eodem quoque modo citamus, vocamusque admodum RR. PP. Procura torem Generalem ordinis: Commissarium Generalem Romanae Curiae : ac Procuratores Generales tam Resormato rum , quam Discalceatorum , & Recollectorum : nec non Definitores Generales utriusque Familiae : uti etiam RR.PP. cum noStros Secretarios Generales ordinis , tum omnes, ac Singulos Provinciarum Primi, ac Tertii Ordinis Poenitentium , Ministros Provinciales , si possint; crisiis se se excusantibus , vel legitime impeditis , carumdem Provinciarum Custodes ; ita tamen, ut ex unaquaque Provincia unus tantum Mealis aecedat : Atque insuper Custodes Regiminis Custodiarum : itemque Guardianos
12쪽
jure gaudentes ad Generale Capitulum accIre tenemur. VI. Ne autem ipsorum quisquam legitime non impeditus , hac juridica nostra citatione posthabita , adventare contemnat, praedictis omnibus, eorumque singulis per Sanctam Obedientiam , atque sub poenis in Constitutionibus generalibus contentis injungimus, ut a propriis re pective Provinciis opportuno tempore discedentes nisi vera, & justa causa , testimoniis fide dignis comprobanda,& a Generalis Definitorii Patribus recognoscenda excuse tur, ad ipsum Generale Capitulum tempeStive conveniant; ita quod pro ultimo peremptorio termino , Statuta die a I. Maii supradicti anni I 768. summo mane personaliter o nes in designato Conventu omnino compareant, reque ipsa Electionibus ibidem faciendis intersint. VII. Una tamen simul, ut omnis aditus cuilibet confusioni pro viribus praecludatur, districte vetamus, ne qui&quam Uocalium , a Nobis specialiter non exemptus, Civitatem Valentinam , ipsumve Capitularem Conventum ante Sabbatum immediate subsequens post Festivitatem Ascensionis Jesu-Christi Domini nostri ejusdemmet anniaub quovis praetextu ingredi attentet. Solos excipimus Reverendissimi Definitorii Generalis Patres, quibus liberum
facimus, ac assentimur, ut integro iniduo ante praedictum Sabbatum infra Octavam Ascensionis Dominicae ad me moratum Capitularem Conventum possint accedere. VIII. Ad haec, ut Decretum supra relatum in Postr mo nostro Generali Capitulo editum , Confirmationisque Apostolicae patrocinio , uti praejactum est, communitum, integrum suum sortiatur effectum , sub poena privationis
suffragii, absque ulla indulgentiae spe subeundae, praecipi mus , ut uniuscujusque Provinciae Minister vel respective Custos ad Decreti ejusdem normam, atque praescriptum,
tantummodo secum Tertiarium deferat . Discreti autem Generales unum Socium vel Sacerdotem, vel Laicum cum Tertiario.
13쪽
redeuntes ubique locorum a in Sapientia ambulantes ad eos, qui foris sunt, & eo utentes sermone , qui semper ingratia, sale sit conditus , neque uspiam loquentes nisi Gquae decent sanam doctrinam; verba autem c propbana, O Vaniloquia , quae multum proficiunt ad impietatem, devitantes omnino, StudiosisSime satagant d) ab omnia specie mala cavere e); nemini dantes ullam Usensionem , ut non vituperetur Ministerium nostrum , & Minoriticum Institutum.
Quin potius semetipsos D in omnibus, sicut Dei Ministros, Virosque Apostolicos , & Seraphicos , Vitae Evangelicae Prosessores , ac Magni Pauperum Patriarcha: Filios exhibeant , in multa patientia, in necessitatibus , in laboribus, invigiliis , in jejuniis , in castitate, in suaυitate, in Spiritu Sancto , in charitate non Acta. Uno verbo g tanquam advenae, ct peregrini omnem conversationem habentes bonam in omni loco, adeo , ut ipsorum h modestia nota sit omnibus bominibus, se ipsos praebeant i exemplum bonorum operum in do trina , in integritate , in gravitate ut is, qui ex adverso est, vereatur , nihil babens malum dicere de
ipsis ; ipsi autem ubique cum Apostolo Paulo vere dicere, ac ingeminare possint k Christi bonus odor sumus Deo in iis, qui salvi flunt, ct in iis, qui pereunt.
i. X. Et quoniam cautum est, ut in posterum Soli Ministri , non item Provinciarum Custodes, niSi cum primi l gitime sunt impediti, ad ferendum in Comitiis Generalibus Votum concurrant; ideo ipsis committimuS, ut ea Omnia secum deferant Documenta, quae juxta Veterem , ac laudatissimum Ordinis morem , nostrarumque ConStitutionum praescriptum praefati Custodes aliaS con Sueverant, ac tenebantur adferre. Praesertim vero Catalogum, in quo, praeter Conventuum, Fratrum, Monialiumque viventium,
atque etiam ab ultimo Generali Capitulo defunctorum, seu
14쪽
respective defunctarum numerum , illarum quoque pers narum Nomina, quae sub Seraphici Parentis nostri vexillo cum Sanctitatis fama, signisve, ac miraculis celebres
decesserunt; nec non eorum omnium , qui actu aut Teriara: Sanctae servitio inveniuntur addicti, aut infidelium comversioni operam navant, parisormiter nomina , & officia clare, distincteque adnotata legantur : Rerum insuper notabilium , quae in singulis seu Provinciis, seu Custodiis a proxime elapso Generali Capitulo contigerunt, authentica Instrumenta: Itemque Indiculum operum omnium , quae vel eo ex tempore fuere praelo subjecta, Vel posthac typis evulganda parantur : Novas itidem Provinciarum, aut Custodiarum Erectiones, aut Divisiones, Vel Fundationes Conventuum: & si quae sunt alia scitu , ac memoratu digna , haec omnia dicti Provinciales Ministri secum in forma authentica , & ut fieri suevit, asportare omnino curabunt.
XI. Insuper omnibus Terrae Sanctae Commissariis, cu tuscumque Regni , aut Nationis existant, eorumque si gulis harum virtute , atque sub poena privationis ossicii, aliisque Definitorii Generalis arbitrio infligendis, mandamus , atque praecipimus , ut Eleemosynarum ad propriam uniuscujusque Commissionem spectantium , illarumque Administrationis Ratiocinia , seu Computus adamussim Statutorum ordinis per legitimae probationis Documenta
firmatos, roboratosque , nec non ad normam Formularii
ex Decreto postremae Congregationis Generalis o habitae mense Majo praeteriti ann. MDCCLXV. in Sacro Momus Alvernae Coenobio, eam in rem instructi , approbati, Vulgatique jam typis, recte dispositos per eosdemmet Pro vinciarum Ministros , aliosve Patres Vocales ad futura G
neralia Comitia transmittant. XII. Quemadmodum autem ad ConstitutIonum nos trarum praescriptum serio inhibemus, ne absentibus Gen
ratis Capituli causa Ministris quicquam penitus in eo-
15쪽
rundem Provinciis usque ad Ipsorum reditum Innovetur, nullumque ipso facto , ac ita itum declaramus, quicquid
secus fieri quavis de causa contingeret : Ita sub poena apostasiae graviMimae, aliisque cum a Legibus contra inobedientes, & refractarios latis, tum a Nobis pro culpae modo imponendis vetamus, ne praeter Patres Vocales, superius jam recensitos cum suis respective Sociis, ullus prorsus absque speciali nostra licentia Sub quovis praetextu , aut quaesito colore ad praefatum Generale Capitulum se conferre, aut eum in finem e propriae Provincia termino exire temere audeat, vel praesumat. Quam itidein poenam Vocales illos contrahere ipso facto volumus, ac declaramus , qui Nobis aut inconsultis, aut expresse non annuentibuS , qualicumque Seu curiositatis explendae, seu expediendorum negotiorum cauSa a recto tramite , quo a propria uniuscujusque Provincia ad praesixum Capituli Locum regulariter itur, notabiliter declinare non pertimes
XIII. Postremo, quia probe intellIgimus, firmiterque credimus, quod O) omne datum optimum , ct omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre Luminum; neque aliunde felix rerum nostrarum eventus est expectandus , praeterquam ab Eo, qui b omnia opera nostra speratus est nobis; & in cujus manibus cὶ positae sunt hominum sortes quoniam etsi ab hominibus d) mutum tur sortes in sinum, ea tamen a Domino temperantur, γOmnisque labor noster e vanus est prorsus, atque in nihilum recidunt vigiliae nostrae, nisi Dominus ipse domum nobis aedificet, ac Civitatem custodiat : idcirco , ut ea omnia, quae in dicto Generali Capitulo Sunt pertractanda, optimum finem sortiantur, operae pretium est, ut acceptis hisce nostris Encyclicis Litteris , iisdemque in singulis Provinciarum Omnium, Custodiarumque Conventibus, ut moris est, & ubique fieri expressE jubemus, solemniter
16쪽
perlectis, promulgatisque piae, ac servidae absque ulla Intermissione , ad Deum preces fundantur. Quod , cum ab omnibus fieri, & vehementer cupiamus, & sollicite com mendemus , hinc uberrimo Sanctae obedientiae merito quod specialius in eum finem orantibus impertimur, ad alto quoque Praecepto uniVersis mandamus, ut a Paschate Resurrectionis Dominicae anni praedicti I768. usque ad Sanctum Pentecostes diem quinta cujusque hebdomadae Feria, solemni Festo non impedita, celebretur cum cantu Missa de Spiritu Sancto, deque eodem Collecta, ut diciatur , in Missis privatis a cunctis Sacerdotibus adjiciatur In Choro autem post Matutinum, Missam Conventualem ac Vesperas , Hymnus Veni , Creator Spiritus, cum Versiculis, & Orationibus de eodem Spiritu Sancto, de Immaculata Deiparae Conceptione , deque Beatissimo Patre nostro Francisco , diebus singulis recitetur. At a Festo Ascensionis D. N. J. C. usque ad ipsum inclusive diem celebrationis Capituli per Ecclesias, & Claustra solemnes Processiones matutinis horis quotidie peragi , ac in iis Litanias Sanctorum cum respectivis Precibus, & Orationibus cantari praxipimus. Adveniente demum Pent costes Vigilia, Religiosi omnes, itidemque Moniales s Qui-hus omnibus, ut eodem, ac binis aliis immediate prax dentibus diebus per quemcumque approbatum nostri O dinis Confessarium a quibuslibet Casibus, & Censuris N
bis reservatis absolvi queant, Per pr Sentes Litteras indulgemus dolorosam peccatorum suorum Confessionem emittent ; sicque universi bene loti, ac mundi ad Altare Domini accedent, Sacerdotes quidem ut Hostiam puram, Sanctam, immaculatam , ac Deo placentem immolent 3 reliqui vero , ut inter Missarum solemnia de Spiritu Sancto , quae Die illa summo mane celebrari , atque consueta Processione concludi volumus , Sacrosanctum Co pus Dominicum devotissime accipiant.
. X. - porro sunt , nostri in Domino dile
tissimi , Christianae pietatis actus , quibus diu , noctuque Vos esse oportet intentos, Deum ac Patrem Domini
17쪽
Nostri Jesu-Christi supplicIter obsecrantes, ut talem nobis provideant Successorem, qualem Paulus postulabat Episcopum a): Virum scilicet irrepraebensibilem , sobrium,
prudentem , Ornatum , pudicum, doritorem, modestum ; non Iuliosum, non cupidum b , non superbum , non iracundum ; sed sine crimine , sicut Dei dispensatorem , justum, sanctum, qui potens sit exhortari in doriirina sana , eos, qui contradicunt, arguere c ; valeatque virtute irrumpere
iniquitatem; & egregie d) sectetur justitiam, fidem, spem,
ebaritatem, ct pacem cum iis , qui invocant Dominum de corde puro : Virum O boni testimonii , plenum Spiritu Sane io, ct Sapientia ; qui Sanctissimi Parentis Nostri Per-Sonam digne in se repraesentans , & se ipsum curet Dprobabilem exbibere Deo , Operarium inconfusibilem , rediὰ tractantem verbum veritatis ; & g Zelum Dei , purioremque Sacrae Regulae nostrae, Disciplinae Religiosae, ac
Legum omnium observantiam zelando , abusuum quidem,& corruptelarum omnium h) Zizania evellat, & destruat, vitiaque, ac peccata disperdat, & dissipet i) ; quaecumque autem sunt vera , quaecumque purica , quaecumque justa , quaecumque sandia , quaecumque amabilia, quaecumque bona famae , si qua virtus , si qua laus disciplinae , haec verbo,& exemplo aedificet, atque plantet: Illum ipsum denique Virum nobis eligendum ostendat k , quem ipsemet D minus , qui corda novit omnium, elegerit, accipere locum Ministerii hujus, a quo Nos brevi abdicare non tam debemus , quam cupimus.
XU. Inter haec vero valde Nobis est cordi, Vosque impense adhortamur, ut sive in supradictis, sive in aliis precibus vestris tam publicis, quam privatis pro perenni Sanctissimi Domini Nostri Clementis Papae XIII. incolumitate, S. R. E. exaltatione , haeresum extirpatione, Christianorumque Principum prosperitate , & concordia, nec
18쪽
non pro Emo. ac Rmo. D. Cardinali Torrigiani, Totius ordinis nostri Vigilantissimo Protectore, iisque omnibus, quibus Religio nostra universa Patrocinii , Munificentiae,
aut cuju que Beneficii jure manet obstricta , ferVenter orare, atque a Bonorum omnium Largitore Supremo felicia quaeque iisdem precari nuSpiam cessetis. Ac tandem Charitatem VeStram plurimum obSecramuS , . ut ad Veniam culparum omnium , quas aut Infirmitate, aut negligentia nostra in publica re gerenda contrarimus,a Deo Misericordiarum Patre impetrandam orationibus vestris Nos adjuvetis. Quanquam enim a Deo manifesti sumus speramus autem , ct in conscientiis vestris manifestos nos esse ), quod scienter b) neminem iasimus , neminem corrupimus , neminem circumvenimus quin imo solliciti semper c , ηὸ quem vestrum gravaremus, nihil eorum Nos praetermisis- Se Voluntate nostra confidimus , quae majori ProVinciarum, Conventuum , Subditorum omnium, totius denique ordinis tranquillitati, decori, ac profectui consentanea eSse cognovimus ἱ eoque ex tempore, quo graVissimo oneri humeros supposuimus fuistis vos semper in cordibus nostris, nec ullam requiem habuit caro nostra , sed omnem tribui tionem passi sumus , foris pugnae , intus timores , ut UeStra
commoda curaremus e : Non in hoc tamen justificati sumus. Enimvero f delicita quis intelligit s Quis novit occulta pensare peccata ι Quis ignorantias, ta negligentias nostras dinumerare potest i Cumque Nos minime lateat, quod g) iudicium durissimum bis, qui praesunt , flet : propterea
in sincera , & humili erratorum nostrorum confessione
rogamus, ut Eundem pro Nobis jugiter exoretis, ne Nos i) judicet ex operibus , quae fecimus nos; sed secundum suam misericordiam indulgeat, P salvos nos faciat perJesum Chris
19쪽
tum Samatorem nostrum; In quo & Nos unumquemque vestrum complectimur in Visceribus charitatis, & Benedicti nem Seraphicam omnibus elargimur. Dat. ex hoc nostro Conventu S. Patris Nri. Francisci iispalis, die 26. mensis Octobris, anno I 766
B. pereusJoannetius de uolιma, Minister Generalis. De mandato RG. In Christo Patris,
A. Antonius de Consuexra, . Secretarius Generalis Ordinis.
20쪽
P A TRE S REVERENDIS SI VIDem torti Generalis , sin plerique Vocales Valentium ingressi Giuitatem , es in loco Capitulari constituti, tum ad negotia ordinis expedienda , tum ad
ii as faciendas electiones processerunt, prout sequitur.
Dis Ia. Maii I768. --RGI, ac zelo plena allocutione secta, omnIbus D finitorii Generalis utriusque Familiae Patribus praesentibus, per Rmum. P. N. Ministrum Generalem 3 ipse Rmus. approbantibus omnibus supradictis Patribus deputavit me Fr. Joannem Baptistam Servera, Definitorem Generalem, in ejusdem Rmi. Definitorii Generalis Secretariumra Itacst Fr. Joannes Servera, Definitor Generalis. Constito ex notorietate iacti, de morte Adm. R. P. Joannis a Sancta Maria & Lema Provinciae Legionensis 3. Ordinis Definitoris Generalis, declaratus fuit ab omnia hus Definitorii Patribus Definitor Generalis substitutus loco Definitoris Generalis defuncti R. P. Minister 3. Ordinis Pronvinciae Legionensis Fr. Josephus RodrigueZ Sami
Item : Iecta excusatione Αdm. R. P. Francisci Danielis Gricourt, Definitoris Generalis Nationis Gallicae Recollectorum, & per Patres probata, declaratus fuit substitutus R. P. Custos Provinciae Sancti Antonii in Arthesia Fr. Arsenius Utris , ad sormam Constitutionum Ordinis. Constito pariter de legitima excusatione Adm. R. P .