장음표시 사용
2쪽
SENATORI VENETO A. M. CARD. QUIRINUs S. R E. Bibiistberarius, ct uisc. Brixis. Um adhuc aegre aliquantulum ferrem susceptam fuisse, Te authore, Venetiis Coleti Typographi sumptibus, Epistolarum mearum , quae hactenus seorsim, seu singulae, seu in Decades distributae vagabantur , Collectionem, cujusmodi a Brixianiet m is typiet ad rnari, etsi saepius rogatus, abnueram, ne scilicet voluptate carerem dono mittendi, quod facere consuevi, Viris eruditis , insignibusque Bibliothecis prioris Editionis quae supererant in manibus meis exemplaria, abstersit repente ex animo meo qualemcumque molestiam illam SS. BENEDicri XIV. Epistola ad Te data die χχ. Decembris proxime elapsi. Laudes enim ibidem in doctrinam sapientiamque tuam a tanto PONTIFICE collatae effecerunt, ut potius quam dolerem, gratularer mihimetipsi, quod nutibus tuis,
tuisque pariter auspiciis Collectio illa in publicam lucem esset proditura , praesertim quod Pontificiae Α eae
3쪽
eae laudes emanarint paucis tantum hebdomadis, postquam SANCTiTAs SUA ob oculos habuerat binas eas literas, quas nomini tuo superioribus mensibus inscripseram, & ex quibus, ut ipsemet fas us mihi es, vitae sunt eaedem laudes velut originem cepisse. Intellexi igitur, si quidem voluntati tuae ad novam illam Editionem propensae quoquo modo refragari pergerem, me non eidem tantum, sed Pontificia etiam adversaturum, certior jam factus binas meas illas literas SANCTiTATEM SUΛΜ benigne adeo probasse, ut clementissime mihi scripserit, se iisdem legendis otii autumnalis particulam singulari cum voluptate i m pendisse.
Neque vero ex causa ista evanuit tantum mea
omnis, quam dixi, aegritudo, sed insuper suavis subiit animum meum recordatio locupletissimae illius sacrarum rerum supellectilis, qua redundat tuarum Decadum opus doctorum hominum plausu jam diu celebratum, cuique tandem Pontificiar etiam authoritatis sufflagium accessit. Statim autem, ut verum fatear, in mentem mihi venerunt, quotquot ex Francisci Barbari Epistolis fideliter, aediligenter excerpseras, miraque eruditione in eo Opere condieras pro nonnullis Venetis Ecclesiis Goenobiisque illustrandis. Haud fieri profecto poterat, quin earum Epistolarum, gemmarum instar, eidem operi insereres partem aliquam, quae ad rem tuam faceret; namque pluribus locis de Heroe illo Venetae Reip. quid sentias testantur aperte non Decades tantum, sed aliquot etiam Epistolae tuae disertis verbis
4쪽
ibidem professus, propositum a me in exemplar fuisse Civibus, Patriae administrationem suscepturis, Civem religione & probitate conspicuum,eximia in rebus agendis praeditum prudentia, in administrandis pacis, bellique muneribus nulli parcentem labori,&in arduis rerum vicissitudinibusconstantis animi firmitate fortissimum. Quanto autem ipsemet praestaret ingenio, qua doctrina instructus foret ad sacra etiam argumenta calamo pertractanda, ostendunt praeter ejusdem Epistolas, quibus opportune usus es in opere illo tuo, aliae etiam quam plures, atque
has inter principem certe locum tenet ea , quam
conscripsit de gravissimo negotio Ecclesiae Graecae
cum Latina reconciliandae, cui Fertariense Concilium incumbebat. Haec dum memoro, vides absque dubio arbitrari me, eundem Barbarum adnumerandum esse iis hominibus laicis,quibus facultas non defuit res Ecclesiasticas scriptis suis illustrandi; tuamque praeterea solertiam magna me laude dignam existimare, quod margaritas e Barbari thesauro illo haud omiseris eruere, unde maxim pere tuum opus fulgeret. AEque certum habeo SANcTITATEM SUAM ad rarum earundem pretium animadvertisse, dum Epistolam illam exaravit, eoque magis quod optime norat & archam amicitiam quae intercessit inter ipsum Barbarum, & Cardinalem Albergatum,& testificationes ab illo hujus sau. chimoniae redditas, quae, dum actum est de e0 Ca dinali ad Ccelitum numerum evehendo, plurimum causae isti prosuerunt, teste ipsa SANCTITATE SUA. Α 1 Haec
5쪽
Haec autem nil mirum si gemmarum illarum pretium seu extollere , seu indicare in Epistola sua
praetermiserit, brevitas enim isti praefixa , & eximia POMTt picis bonitas erga eos omnes, quorum literarios labores compertos habet, calamum ejaLdem pertraxere ad proferendos ex penu suo uberex eorundem laborum elenchos, in quibus nemo non admiretur Pontificiae eruditionis divitias . Ea ipsa causa adegit SANCTiTATEM SuAM, ne meritas laudex
operi tuo impertiendo caput ullum singulariter designaret , quo illae niterentar. Insignia utique capita & Pontificiae Epistolae scopo maxime acco in modata praebere valuissent tradita in tuis Decadi. bus κm. & xvi. de falso jactata ab Augiensibus Monachis Corporis S. Marci Evangelistae Venetiis in eorum insulam Translatione, &de simulationis Iabe Gregorio XII. Pont. Max. per injuriam inusta. De utroque isto argumento adeo docta ,solide, de facunde disseruisti, ut ingenue confiteri non erubescam, jejuna & ferme misera prae illis mihi visa, fuisse quotquot ego scripsi pro impugnanda S.S. Benedicti &Scholasticae e Casino in Gallias asportatione, ac pro vindicandis tribus Romanis Pontificibux Paulo II. III. & IV. tribusque S. R. E. Cardinalibus, videlicet Polo, Contareno, Sc Sadoleto . Scopum illum, quem modo indicabam, PONTI-ν Εκ initio illius Epistolae aperiens, sibi novum, dc permirum accidisse asserit quosdam operi tuo obstrepere, quod sentiant provinciam de sacris rebus scribendi nullo modo ad saeculatem hominem spectare
6쪽
stare posse, sed eandem intactam relinquendam seu Clericis, seu Monachis . Laetor itaque his ipsis diebus,quibus haec scribo,absurdam illam opinationem studio quoque meo explosam fuisse.Quippe qui edita juxta mentem Divi Caroli Borro mari, meique in Brixiana hac Ecclesia Decessoris Ioannis Dei fini de Theatris Epistola Pastorali, in scenam induxi Armandum Bourbonium Regii Sanguinis Principem, supremumque provinciarum Praesdem , & militiae Praefectum, de iisdem Theatris evellendis disserentem Theologi praestantissimi instar , adhibita scilicet ad rem evincendam Sanctae Ecclesiae Traditione in opusculo, quod de eo argumento scripsit,cuj que ego brevissimam tantum partem mea in Epistola illa recitavi. Miraberis profecto, si dicam quod
revera accidit. Ea Epistola a me vix evulgata Brixiani Theatri subsellia prorsus vacua remanserunt, quae solitudo variis pro hominum ingenio causis tribuitur, ego vero uni Divinae Misericordiae eandem acceptam fero. Tandem antequam has literas claudam,redeo ad
Collectionem Epistolarum mearum , quae sub prcelo Venetiis jam sudat, ac Tibi significo , vaticinium a Te de eadem prolatum, quod scilicet futura east armamentarium ad oppugnandos interodox Ium errores, me quoque in spem induci, re ipsaeonfirmari posse.Jam nosti inter homines illos haud defuisse celebres insigniorum Universitatum Doch res, seu Professores, qui dudum disertis verbis confessi sunt, nil nisil ludibrium manere quotquot imposte-
7쪽
posterum famae Pauli III. & Resinaldi Poli detrahere curaverint, quique confessi sunt, Κirchmajerum non Nittembergensem tantum Professorem,
sed Senioris etiam & Regii Consiliarii titulis honestatum in eas angustias a me fu i lle redactum, ut nullum parare sibi possit effugium I haec , inquam, nosti , nunc vero addere possum de eodem Κirchin majero Professorem alium ingenue vulgasse , desuis dare quidem ipsum fortiter in Epistola mihi reponenda, at montes subdit ille parturient. Historica argumenta, quibus ipse utor, nixus praesertim Cardinalis Poli Epistolis, eam habent essicacitatem, qua ex Adversariorum seu pervicacia, seu subdolis artibus carere pasim videmus argumenta ex Sacrae Scripturae locis, aut ex veterum Patrum dictis deprompta . Faxit Deus, ut novae Editionis, quam aggressus est Venetus Typographus, ope , durissima saxa Scalpri salubris ictibus, oe tunsione plurima, fabripolita malleo cui labori meo felix respondit eventus etiam ex repetito ab v miliano Iordano monastico ovili post abdicatam Helm stadiensis Ducalis Universitatis Cathedram apta tandem reddantur, quae in fastigio locentur beatae Hierosolymae, adnitente praesertim supremo Religionis nostrae CapiteMChristi Uicario BENEnicro XIV. Hujus aetati nihil utique felicius contingere posset, quam si ea esse dignosceretur,qua Deus quia benignus oe misericors e patienso multae misericordiae , oe praestabitis super malitia, dignatus fuerit misereri, & ignoscere populo suo; quaque proinde accidisse deprehendatur quod non esse