Ad illustrissimum Ecclesiae principem D. D. ClaudiumMarcumAntonium Apchonium, Divionensem episcopum recens in auguratum, ode

발행: 1755년

분량: 3페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

1쪽

Proles supremi non aliter Patris Sublime tollens Relligio caput Longum propagat se per aevum Usque novo rediviva Detu et Indesinenti scilicet ordine Sacrum virorum continuat genus , Quod prole diffundens perenni Perpetuum decus addat aris. Hinc ipsa dudum, pectore sub tuo ,

PRAESUL , suturi provida , BU HERI

Sensus locarat: queis amatum Exprimeres penitus Parentem :Et morte luctus quos faceret sua, Tu Praeles aris Diviacis datus , Lenire posses , cum maneret

BUHERIUS , duce te, superstes. At Diva, nobis quae modo te dedit, Iam destinavit Relligio diu,

Cum castra sectantem profana Haud patiens : Meus, inquit, esto. Ut diκix, iatum scandit ad aethera, Summique sistit se solio Patris :Coramque supplex, annuentis Auribus has dedit ore voces :Supreme Coeli Rector & Arbiter , Qui me paterno progeniem sinu Foves amatam, supplicantis

Neu renuas pia Vota Natae.

Sic ergo nobis ABCHONIDES perit tSic , quas alebam, spes rapiunt Noti Ah l mutet, oro, mique subdat

Proposito meliore mentem. Cum Marte saevo non bene convenit Hic qui renidet moribus aureis Vultuque candor , nec superbi

Simplicitas inimica fastus :

2쪽

. 3Blandi nec oris mellifluus lepos ;Ultro ve cunctis obvia comitas ,

Cui prisca nil obstat Parentum Nobilitas, generisque lalgor. Isto latentes pectore opes mihi

Debentur uni, sintque meae , Precor. Μi fronde lauros incruenta sΜi parient sine caede palmas. Haud quippe telis sanguineis mei Sternuntur hostes, ensibus aut seris :At fraudis expers unus illos Vincit amor subigi volentes. Cui pectus ergo candida VeritasEt juncta finxit Iustitiae Fides , Blandumque ridens ore Virtus, Suadaque lene fluens labellis, Illo quis armis aptior est meis rQuem nostra poscant bella magis Ducem tUt corda noscet Marte amico Innocuisque ferire telis lDevicta blandis illiciis meum Ut laeta mittet pectora sub jugum, Nostrique amorem, carus ipse,

Lenibus imperiis jubebiti

Tales patronos casta Fides petit, Talesque Virtus alma satellites :Istis, ut olim, nunc triumphans Vindicibus , mea jura firmo. Per si quis erFo pectus amor tuum , Per si qua nostri cura mOVet, precor , Prosana mutet bella sacris Nata sibi tua quem reposcit.

Sic fatam , Olympi qui solio sedee

Natam benigno lumine respicit: Estoque voti compos, inquit: Μ agnus erit petiuis fructus.

3쪽

Exinde pignus te sibi traditum PRAESUL , sacrato diva tulit sinu:

Certamque tutelam advocare Diviadum properavit aris. Ut fama venit nuntia, publicam Quis temperavit Letitiam modus tQuanta sonabat laude nomen Cuncta tuum volitans per orat Passim sacratis pendula turribus Nox aera sestos ingeminant sonos: Et gratulantum mille plausus Laetifico recinunt tumultu. Quod nuntiabat lux bona gaudium Commune cunctis, quisque suum facit. Proles amatum sic revisit Quoque diu caruit, Parentem. Optans ab illo te reducem die Ut quisque vultus expetiit tuost Ut te morantem mille votis Mille rogans precibus vocabat lΑt fausta votis adsuit ori Αἱρς rTandem frui te jam licet. O diu

Feras amatus sacra natis

ura Parens , ovibusque Pastor merebat Collegium rario-Godranium Societatis IESU ,

. M. Dcc. LV. DIVIONE, apud Viduam PETRI DE SAINT, Regia, D. D. Episcopici collegii Typograpta.

SEARCH

MENU NAVIGATION