Artis logicocriticae elementa auctore A. D. M. in usum suorum auditorum adornata

발행: 1785년

분량: 158페이지

출처: archive.org

분류: 철학

4쪽

INSTITUTIONES

PHILOSOPHI E.

6쪽

LOGICO CRITICAE

ELEMENTA

SUORUM AUDITORUM

NEAPOLI

8쪽

I. I Hilosophia est Sapientiae studium:

Philosophi munus est veritatem inquirere , inventamque alios edocere . Hinc qui modo Philosophi, olim sapientes dicebantur e Pythagoras primus ea , qua erat modestia praeditus , sapientis nomen respuit, Philosophi que nomen sibi vindicavit. Is enim Phliuntem cum Uenisset , & cum Leonte Phliasiorum Principe multa docte copioseque disputasset ;ejus ingenium, & eloquentiam admiratus

Leon , ex eo quaesivit, qua maxime arae confideret : verum ille artem quidem

se scire nullam, sed philosophum se esse respondit . A Pythagora ducti deinceps

omnes, qui sapientes habebantur, & nominabantur, philosophi nominari voluerunt. II. Est autem Sapientia , rerum diυinarum , atque humanarum , causarumquc , quibus hae continentur, cognitio, ut docet Tullius. Rerum divinarum nomine venit Deus ipse, nec non ea omnia, quae sunt Li . ' 3 a Deo

9쪽

a Deo facta : humanarum nomine intel. Iiguntur humanae actiones, eaque Omnia,

quae ab hominibus inventa sunt , aut persecta; hujusmodi sunt Civitates, leges politicae , artes, Nautiea , Mechanica , Hydrostatica , Gnomonica , Architectura, Pictura, aliaque sexcenta. III. Amplissimum itaque propositum

est Philosophiae objectum , quod scilicet

tam late patet, quam divinae res omnes, atque humanae. Quaecumque igitur in vastissimo rerum corporearum theatro , terra nempe, marique , aere , caeloque eontinentur , Philosophia nostra contemplatur. Ab adspectabili hae universitate in aliam longe nobiliorem universitatem progreditur, eam nempe , quae humanas

mentas, ceterasque incorporeas substantiancomprehendit. Neque his cancellis contenta ad mentem usque aeternam , infinitam , rerum omnium architectricem , Deum nempe assurgit, in eoque aeternas .

justi injustique, veri falsique, omniumque Possibilium rationes pervestigat. Praeterea quae sint vera hominis bona, quae mala, 'uidque nobis appetendum si, atque aufugiendum, ut bene beateque esse possi-

10쪽

inus , sedulo perscrutatur. Demum ne imbecilla nostra ratio in tanto , tamque salebroso itinere sucoumbat, optimiS inhnitur mediis , quibus non modo regitur, sed & amplificatur, & augetur, novaequaei adduntur Vires. IV. Alvero eorum omnium, quae di xl- mus , cognitio ut philosophica esse ac dici queat , haud lassicit easdem res no se ; sed & earundem caussas , rationes lassicientes , nexus , ususque intelligamus . oportet : secus cognitio mera erit histori,ca , quae eruditissimo cuique cum infice. . ta plebe potest esse communis. Hilior, eam cognitionem non nisi observationibus, R experimentis adipiscimur : . philosophi-ccam vero meditando, ratiocinando, Verbeatum nexum perscrutando nobis comparamus. Quamvis autem philosophica eognitio multo sit historica cognitione praesta tior ; illa tamen huic inaedificatur , ut proinde haec illam praecedere debeat . Quocirca deridiculi sunt ii . qui absque accurata phaenomenorum scientia phil sophari volunt ; adscitisque abstractis notionibus , omnia vanis aquaestionibus , ac tenebris implant. Hoc vitium a multis

SEARCH

MENU NAVIGATION