장음표시 사용
7쪽
ANNO IUBILAEI MDCCL.S FERIORUM PERMISON.
9쪽
Canonico Regulari Divi Augustini se firmatae Congregationis S. Crucis Episcopo Conimbricensi Comiti De Arganti Domino jae ac Regiae Majestatis a Consiliis Oc.
UM diu , multumque mecurri ipse reputarem,cuinam quartam hanc, quam adornabam mearum tragoediarum editionem inscriberem , forte in memoriam rediit, me an is
no MDCCXXI nomine Emi, & Rini Nun-nii a Cuntia Patrui tui, S. R. E. Cardinalis amplissimi edidisse tragoediam , cui titulus Althemenes, quae in aula maxima Collegii Romani , coram Principibus Viris ex omni Ordine , eruditisque Spectatoribus pluries acta fuit: Ab hac vero recordatione statim , ut sit, nova haec cogitatio ortum habuit:
10쪽
Quid est , cur verear nomine Viri praesti 11-tissimi ex eadem celebri Familia novam hanc editionem nuncupare Θ Nonne hac via ad illius benevolentiam mihi aditum patefaciam pHaec plura mecum peregi: statim id quod
cogitabam , quae meae partes erant , a me , deliberatum fuit, & constitutum . Nunc tuum est Dignissime Praesul, tenuem hanc observantiae in te meae significationem non repudiare . Obversantur quidem menti Maiores
tui , & belli administratione , & politico
Populorum regimine celeberrimi, qUorum aliqui sui nominis celebritatem rebus praeclare gestis sibi partam , cui noster hic ,
quem incolimus terrarum Orbis satis non erat, usque ad ultimos Terrae tractus, ad memoriam temporum sempiternam propagarunt : aliquos Roma ipsa faecunda Heroum Parens admirata fuit . Obversanturalia vetustissimae Familiae tuae decora, quam tum civilis , tum militaris imperii gradus Omnes, iique amplissimi, a prima illius origine ad haec usque tempora honestarunt . Haec , S alia plura , quae silentio praetereo mihi causam praebent non levem formidandi, ne mei tenuitas muneris, & quidquid in illo est operis, & obsequii, utpote dignitati,& meritis tuis longe impar , minus tibi gratum , acceptumque sit: Quin imo eo progreditur haec formido, ut animum penitus desponderem ; nisi me clementia tua , aliaeque animi tui dotes egregiae confirmarent .
Novi siquid cin nemo est, qui ignoret)novi voluntariam , eamque heroicam tui
submissionem , qua de te humiliter, demisseque sentis, di quanto es aliis superior,