F. Ioannis Manteli ... Ars artium, siue De regimine sanctimonialium diatribe

발행: 1640년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Io8 I. MANTELI ARs ARTIUM que, uti ex S. Hieronymo dicere inceperam, querulis istis Sc inquietis tot tantique concedendi sunt, ut habendo fatientur, cernant laudari alias, maioresque in virtute progressus facere, quae ista non requirunt; me liusque est, ut satiatae mutationibus Contemnant, quam non habendo h

bere semper desiderent. Et quidem

hoc eo usque, Ut vel pudefactae culpam emendent, vel mutationibus numquam saturandaet ceteris ludi- .hrium debeant. Sed hac cautione id concessero, ut ne Absalomo,dissensi num & rebellionis aduersus optimum patrem auctori, similes se in si nuent, qui oleum igni affundant, tententque dc venentur obsequijs , Ut ille , corda filiarum Sion. Istud periculum si abfuerit , multo minora, multoque pau- leiora mala, ab aliquali conniventia, quam a rigore illo plusquam Rhadamantheo existere arbitror. Non enim libertatis huius ianua ita Occludenda, . ivt eam benignitas Superioris, Soro- i

112쪽

SIVE DE RE G. SANCTIMONIAL. Iosrumque necessitates aperire non possisint: nec ita reseranda, Ut illa abutentibus ad suum ipsarum damnum pro nuscue pateat. Quae tamen omnia

ad calculos iudicii M prudentiorum limam lubens volensque remitto. Sed ' pro r quam non modice dolendum est, quosdam non hoc agere ut subditis consulant , sed ignauiam suam vitiaque abscondant i qui vel ideo neminem Umquam ad Sororum Confessiones audiendas admittunt, quo aliorum comparatione quam parum sincere prudenterque hoc munus ad ministrent , numquam palescat invulsus. Sunt enim, illorum culpa, quae non Vna quasi IxioniS rota ex carnificantur, & Continuis moeroribus emoriuntur. Sunt quibus lia cSuperiorum inclementia longam tabem, nulla ope Apollinea medicabilem , accessat. Vt nihil de iis dicam, quae Verecundia prohibitae,aliquod in Confessione crimen sit bticent; de ne deprehendantur, cum reatu peccati

114쪽

ignorat e & quamuis sub eodem climare nati, non modo eadem terra sed cespite vivamus; ii tamen linguae varient , etiam moreS Viuendique ratiopem .aliorsum abire Z Vsque adeo, ut non tantum interiariuatos homines, sed integras regioneS, CCntentiones dissidiaque pariant diuersa linguarum symbola. E contrario, unitas linguae, pacis & concordiae basis quaedam e thseu . fundamentum , quae homines conciliat inter se , coniungrique natu rati quadam societate. S namquc, Ut

diuinus Plato stribit, duo fiant sibi

mutuo Ubuiam , neque praeterire, sed simul esse aliqua necessitudine cogan tur, quorum neuter notat linguam alterius , facilius sibi animalia bruta, etiam diuersi generis, quam illi, cum

sint homines ambo, sociantur. Quando enim quae sentiunt, Vicissim cotΠ- municare non pollunt nihil prodest ad fisciandos homines tanta naturae suntlitudo: ita ut libentius homo sit cum cane stio , quam cum homine

alieno.

115쪽

alieno. Similiter in legitimo iustoque imperio, quod proposito nostro non longe abit, minus dicto audientes erunt subditi, si Princeps, qui in plurimas dominatur gentes , non etiam ' omnium gentiu uas suo complebitur imperio, lingvii loquatur. Orati que Principis , quae plurimum valet ad conciliandos stubditorum anim , si non intelligatur, Omnes ab eo auem tit & alienat. Vnde Mithridates, ille clarissimus Ponti Rex, tribus maximis bellis a Romanis victus & fractus, tamen amicos sitorum animos, & adparendum paratos, semper habuit, quod unicuique genti sua Vernacula I. Max. loqueretur. Ferunt enim ,hunc Regem tib I viginti & duarum gentium, quas subditione habuit, linguas percalluisse,

cumquecarum omnium gentium viaris' nona Vmquam per interpretem

egisse, sed ut quisque ab eo appellatus fuit, ita etiam lingua eiuS, tamquam gentilis ei fuisset, locutum esse. Quantum, autem linguae sinulitudo habeat

116쪽

SIVE DE RE G. SANCTIMON IAL. II 3 habeat momenti ad pacem retinendam stabiliendamque etiam inter paUCos, ex D. Cypriano audiamus: Post Lib. devia Christi, inquit, ascensionem in caesos Spiritus sanctus visibilite. su per Apo- l . stolos in linguis igneis apparuit, & in- star prioris sieculi uniuersitatem sidelium unius labii esse voluit ; Vt quorum erat cor unum, se anima una, Adt. Α-

una etsi et & lingua : nec Post et impedire intellectum credentium aliqua diuersitas verborum, sed Euangelica doctrina propria lingua prolata ad

omnium auditum eamdem emcaciam obtineret, ut Graecis & Barbaris, omnibusque gentibus verbum Euangelij sic esset intelligibile, ac si eorum au- ribus linguae in qua nati erant, idio .mata retonarent. Aderant Medi &l AElamitae, Mesopotamiam incolen i res, Arabes, SI alij. his omnibus dum Hebraea lingua Apostoli praedicarent,

. locutio Iudaica enuntiationis suae ariaticulos cursu consueto euoluens nul-

, lo e*ponebatur interprete : sed verboli eorum

117쪽

eorum per Spiritum sanctum inerat virtus 3c gratia, Vt habitantes Pontum. l& Asiam, suam esse dicerent linguam, quam audiebant , quasi primitium

linguae in tetaitas ad suam reuersa originem, conlusionis contumeliam eua- ,sisset. Atque huc hactenus ex mente

S. Cypriani, cui lubens subscribo : Scquae huius restant, aliis expendenda relinquo. Et Vt multae Virgines eqternaidiomata Sic scant, sed exterorum mores sententiasque non induunt: nec affectus, sed loca mutare possunt: linguam facilius corrigunt quam mentem. Dumque Unaquaeque lubentius Cum conterranea , & quam linguae si militudo commendat, congreditur,xonsiliaque fidentius mi et, ab aliis auersiorem fieri necesse est,& hinc seia cessiones litesque in monasteriis. Atque Utinam non plura huius rei, eaque λ- ne ita, vidissemus in Belgio nostro exemplar Sed, ut dixi, haec altius experi denda aliis dimitto, atque in tempore manum tollo de tabula.

CAPUT

118쪽

SIVE DE RE G. SANCTIMONIAL. III

Aualiter in audiendis accusationibust ' correotionibus Sororum procedendum siti

D quod non Hebrieorurn modo, sed 3c omnium, uot sunt, quom fuerunt,poihac quom futuri, , sapientissimus diuinam Maiestatem

deprecaturis denuntiat, alludens M. factum Moysi: Custodi pedem tuum in. Ecch. 4.grediens domum Dei: id est, Vide vitam compositus praemeditatusque sit ingressus tuus, cum templum oratu . rus intras, atque si nudis pedibus cum Moyse, dum ex rubo ad Videndam Exod. 3. grandem illam visionem v arctur ab Angelo, terram spinis 3c tribulis obsiα tam esses calcaturus: adeo non decet ut fracto dissolutoque gradu, quasi in theatrum aut ad prosedas, ita templum Dei ingrediaris. Idem ut facias, H a per

119쪽

I. MANTELI ARS ARTIUM per analogiam quamdam te hortor atque moneo, ut cogniturus Sororum caussas, cum cura dc anxietate pro

tribunaeli sedeas, teque versari inter linguarum aculeos, Vepresque motii-Cationum, serio tibi persuadeas; ideoque indicii tui sententiam diutius libres, ne impingas. Ne,inquam,technae accusantium feminarum, quae praesentius quam spinae pungunt lacerantque, te eo abducant praepropera persuasio ne, Unde postea non nisi cum dolore. dc sera poenitentia sit regressus. Etiam in paruo hoc, ut ita dicam, regno suus veteri isti dicto locus eth: Neruus de artus imperij sunt, non temere credere. Et, Vt P. Syrus ait, paenitendum properat, cito qui iudicat. Quantam . Constantinus , alioquin per omnia Magnus, maculam intulit. gloriae suae, quantum Imperio damnum, sibi luctum accersivit, dum feminat nimis credulus citius quam

oportuit fidem praebet, dia Crispum

. filium,

120쪽

sIVE DE RE G. SANCTIMONIAL. III

filium, florem iuuentutis Romanae, delicias orbis, laurea triumphali adhuc virentem, a nouerca stupri insimulatum, praecipiti iudicio tolli iubetZQuam aequo iure Putiphar AEgyptius nimiae credulitatis arguitur, qui ad unicam feminae delationem, innocentissimum iuuenem tam tetro diuturnoque carceri mancipauit,ferro inclusiit Alios omitto innumeroS. Atque ut certius euidentiusque in- telligas, te inter spinarum, id est linguarum , aculeos versari, teque h1c

- per Unes Suppositos cineri dolosa; . Hrm. firmiter tecum statue, nullam etiam

piam, & modestam , & prudentem feminam immunem esse a passionibus, magisque ab his omnes impelli, quam a ratione & quae hanc sequanestur, affectus etiam suos interserere. Plurimae aliarum vitia proferunt, non quo emenderit , aut alienae saluti com

SEARCH

MENU NAVIGATION