Tentamen physiologicum inaugurale de absorptione ...

발행: 1824년

분량: 36페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

TENTAMEN PHYSIOLOGICUM

INA UGURALE

ABSORPTIONE.

ABsoRPΤIo inter praecipua animalis Corporis munera jure habetur. Ea nunquam intermittitur. Per hane functionem materiae in corpus accipiuntur, quibus alatur atque augeatur, aliaeque SubmoVeantur, quae retentae injuriam asserrent. Eadem corporis inCremento moderatur et prohibet ne liquor arteriis exhalatus ad varia organa lubricanda, nimia copia Coa Cervetur : tumores Praeterea discutit, mortuasque a Vivis partibus seceriait. His officiis accedit, ut per eandem functionem via detur, qua in intimum

12쪽

DE ABSORPTIONE.

corpus vehuntur remedia ad morbos tollendos vel praeeaVendos ReCommodatη, qua quo subinde malorum semina intrant.

Quanquam inter cunctos constat functionem absorptionis fieri in corpore, magnaeque utilitatis esse, opiniones tamen phySiΟ-logorum de modo, quo perficitur, longe inter se discropant. Alii compararunt absorbentium ostia canaliculis inertibus, putantque haec attractione capillari humores Sinere usque ad primas valvulas ascendere, dein ubi altera humoris columna ad easdem VHVulas

PerVenerit, priorem impelli usque ad proximas valvulas et ita deinceps per totam vasis longitudinem. Alii absorptionem, suetioni attribuerunt. Alii, denique, dum putant

aeris pre88uram POSSe materiam propellere in ostia absorbentium, quae in Cute, membranisque mucosis Se aperiunt, arbitrantur novae materiae depositionem per Secernentia vasa esticere ut, in absorbentia reliqui corporis, Vetustae particulae intrent. Si vero absorptio eniceretur aliqua hujusmodi causa,

13쪽

DE ABSORPTIONE.

functionem oportet omni tempore aequaliter absolvi. Sed experientia nos Certiores facit absorbentium ostia posse humoribus onusis oXhalatisve imbui per plures hebdomadas aut mensos, nulla eorum actione inde concitata, et si tandem ad actionem redierint, suo fungi munere longe velocius, quam in solita corporis conditione fieri conspicitur. Si absorbentium ostia canaliculi inertes tantummodo essent, Si suetione eorum munera perficerentur, aut si materiae in ea per aeris Pressuram impellerentur, cuncti humores satis liquidi, ut per ca fluerent, nullo discrimine, acciperentUr: ex quotidiana autem animadversione patet selectionem quodammodo fieri, aliosque humores celeriter absorberi, alios contra prorsus rejiei: quae res eo perspicua redditur quod chylus per vasa lactea e variis aliis materiis in intestinis tenuioribus aufertur, quodque partes aquosae abile et semine in sellis vosicula et vesiculis seminalibus submoventur, dum ipsi humores relinquuntur, ut munera maximi momenti

Persiciant; altera quo chyli formationem in

14쪽

DE ABSORPTIONE.

intestinis adjuVet, alterum quo ad speciei perpetuitatem conserat. Νoquo hi humores crassitudine sua prohibentur, ne ostia absorbentium intrent, nam quum bilis nequit ad duodenum perVenire propter calculos in ductibus ejus inhaerentes, propter amplificationem glandularum Iymphaticarum, quae in Gisgonis capsula sitae sunt, aut propter tumefactum Pan eaS, per quod ductus communis choledochus transit, idem e ductibus hepaticis ot o sellis vesicula per absorbentia in sanguinis circuitum Vehitur, et morbus regius oriri conspi- Citur : et si quando, ductibus seminalibus aliquo modo obstructis, Semen non poteSt per solitam viam emitti, libido accedit, quae nulli alii causas quam seminis absorptioni attribuenda eSt. Impromptu est plurima alia argumenta proferre, tum quae his opinionibus repugnent, tum quae monstrent absorbentia vi

selegendi esse praedita, εed ea, quae jam P0-

15쪽

DE ABSORPTIONE.

sita sunt, videntur usque eo utrumque Confirmare, ut plura adducere SuperVICUUm eS-Set. Ea potestas qua alios assumunt alios-qUe respuunt humores a proprietate vitali pendet, et a viro ingenioso BRUGMANS euidam vitae propriae attribuitur. Quoniam absorbentium vasorum tunicae Carent Vi mii Seulosa, qua olim Physiologi praeditas esse credebant, verisimile est humores absorptos ad eorum fines moveri per vim contractilem, qualem Dr PARRY suadet arteriis tributam esse, motu eorumdem retrorsum prohibito per plicas Valvulares quae 'interna tunica sunt productae. Fieri quoque potest ut eorum motus promoVeatur perimUSculorum actionem,mpraecipue

istorum qui respirationi inserviunt, dum fluunt per ductum thoracleum. Absorptio ad tria praecipua genera redigi

Potest, eXternum nempe, internum et in-' BLUMENBAcu, p. 267. Edit. 5tia, ad Soci. 456.

16쪽

DE ABSORPTIONE.

torstitium sive nutritivum. Externa absorptio haurit materiam extrinsecus deri-Vatam, et absorptionem a Cute absorptionemque a mucosis membranis amplectitur. Ιnterna absorptio humores submovet exhalatos aut effusos in GVa corporis Clausa et in Cma. quae membranae SeroSae, SynoVialeS, medullares et cellulosae investiunt. Interstitia sive nutritiva absorptio, ea CSt, Perquam solida Viva auseruntur atque partes Corporis resolvuntur. Per hanc glandula Thymus foetus evaneseit, necnon exulcera tiones sponte factae in Variis corporis Partibus huic absorptionis generi attribuendae

sunt.

Absorptionem fieri per cutem nemo est qui negat; etiamsi nonnulli physiologi adhuc disputant an quidquam absorbeatur integra cuticula aut nulla frictione adhibita.

Argumenta Vero multorum Scriptorum atque quotidiana animadversio commonstrant cutem sponte absorbere. In quibusdam corporis constitutionibus emplastrum vesica-

17쪽

DE ABSORPTIONE.

torium alicui parti impositum stranguriam molestissimam asseret, et cuticula nihilominus adeo integra relinquatur ut serum subtus effusum effugere nequeat, et in iisdem hominibus hi assectus praecaVere POSSUnt, aliquantum eamphorae parti inspergendo, priusquam vesicatorium fuerit admotum. Nautae quoque sitim haud parum sublevant humectando indusia in mari. Linum praeterea oleo terebinthinae madefactum Summoque corpori impositum odorem ejus proprium celeriter urinae impertit, quod ipse Sappius experiendo didici. His adjicero licet insigne eXemplum pueri ad Newmarket quod Doctor PERCIVAL tradidit, cujus pondus triginta unciis intra horae spatium auetum est, quanquam interea nihil aliud quam vini cyathum assumserat. ' Non Vero sub

Nonnulli quidem sibi persuaserunt particulas odori feras in his exemplis per spiritum in pulmones illatas ibi in sanguinem absorptas esse. Sed vix probabile est

tantam materiae copiam in corpus hac via intrare poSSe.

18쪽

sub silentio praetermittendum est omnes substantias non aequo facile absorberi et fatendum est potestatem absorbendi plurimum Calore et frictione augeri; quinetiam nonnullas substantias interdum non absorberi,

ut virus variolae et Vaecinae, humores PU trescentes et maXimam narcoticorum Partem, quae nequeunt in corpus vehi nisi cuticula abrasa aut summum Corpus alio mo

do laesum fuerit. Patet quasdam Corporis Conditiones plus minuS Promovere cutis potestatem ad absorbendum. Inter harum praeeipuas, Corporis infirmitas recensetur. In pueris atque in foeminis, si cetera paria sunt, absol Ptio facilius fit, et plurima exempla Proponiantur Virorum, qui Viro Venereo non obnoxii fucrunt nisi cum intemperantia Corpora eorum infirmaverat. Fames absorbendi vim augere Videtur, et usque eo de hac re illis pomsuadetur, qui de contagii potestate non dubitant, ut medieos moneant, ne Vacilo Ven triculo febricitantes visant. Metus quoque

19쪽

DE ABSORPTIONE.

et anxietas, animi vires infirmando, eundem edunt effectum, tantopere quidem ut ille Sagax rerum animadversor Doctor CULLENea recenset inter praeeipuas causaS quae Pro' clivitatem dant ad contagiosos morbos. His adjiciendum sest absorptionem, ut Videtur, noctu mugisquam interdiu vigere. Clarissimus HOME olim in hac academia Prose8sor de cutis absorptione disserens haec tra

20쪽

DE ABSORPTIONE.

dere oetodecim unciarum, Una no te, RUCtUS

est absorptione per cutis soramina, et plurima alia documenta, quae idem sustinent in medicorum scriptis reperienda Sunt. Absorptionem fieri a membranis mucosisSatis perspicuum est, eo quod chylus Pervasa lactea e tenuioribus intestinis avehitur, quod stercora diutius retenta intestinis crassioribus durescunt, quod syphilis assertur, Viro Venereo glandi penis aut urethrae admoto, quod corpus variolae assicitur, silvirus ejus gingivis aut mucosae membranae nares investienti impositum est, quod odor proprius terebinthinae urinae impertitur, vapore ejus in Pulmones recepto, quod aquosae partes Variarum Secretionum eva-nOSCUnt, CX Illo singulae aptiores fiunt ad

ossicia propria absolvenda, quodque denique

natomi e Generale, ad p. 6 6, om. ii.

SEARCH

MENU NAVIGATION