장음표시 사용
11쪽
comprobent, memoriae traduntur. Variter ac caeterae febres contagio grassantes, haec notas temporibus diversis haud parum diversas habet. Alia
tempestate levior, alia saevior, alia denique Vi mediocri fuerit, quartaque etiam omnes Species suas a simplicissima ad maXime vehementem SUSCeperit ; attamen plerumque formae mitiores et mediocres multo SaepiUS, quam saeVior, accedunt ; epide- mica enim aliquando tantum, ubi haec forma praeeaeteris eminet, accedit. Quaecunque causae hanc
typi diversitatem effetant, finales saltem ejus, Sunt, primo, qu0d morbillos alias eXcitatio lenis comitetur, quae Viscerum inflammatione haud inducta, incipit et desinit; et secundo, qu0d alias, morbillis incipientibus, progredientibus vel decedentibus, congestiones internae aut inflammationes adjiciuntur, quae finem faustum vel infaustum, pro gradu earum aut diuturnitate. aut modo quo aggrediuntur, habeant. Hic morbus, aestate, quando temperies modica est, leniSSimus, at Vere et hieme, quum tempestas coeli frigida est, et si aemulatur, maXime molestus invenitur ; adeoque a constitutione qnam invadit, moderatur, Ut omnis ejus varietates in liberis familipe, vel saltem vicinosa ejusdem, conspici queant. Siquando valet, igitur, ad c0nditi0nes coeli, c0nstitutionesque
12쪽
DE RUBEOLA. illorum qui ejus aggressibus objiciuntur, respicere
oportet: hae enim duae Sunt causae praecipuae quae viri contagiosi essectus mutant, quibus porro morborum epidemicorum omnium notae prae caeteris insignes referantur.
Tempestate insalubri, juniores etiam si robustos a frigore tueri alvumque facilem praeStare, pri' usquam infectio attigerit, oportet; hae enim praecautilae, cum diaeta simplici et concoctu facili, ad graViores morbi aggressus arcend0s haud parum conducunt. Discrimen periculi semper in iis liberis maximum erit, qui jam aliquo morbo interno laborant, Vel ad talem, antequam morbillis plectuntur, proclivitatem habent; at praesertim si is
morbus, Vel ea proclivitas, in organis pulmonalibus sedem suam habeant. Rebus enim Sic se habentibus, cum contagium suos effectus edere incipit, vis actionis morbosae in partem prius assectam expenditur, idque Velocitate, cui aliquando, quaecunque curatio usurpata fuerit, haud omnino resisti potest. Ubi liberi aliquo morbo prius laboraverint, vis constitutionis saepe adeo minuitur, ut rationem medendi in Rubdola tractanda validi0- rem persequi ViX tutum oVadet. Multo praeStat si fieri p0test, talos oo loco quo morbus SpeVit amo'
13쪽
vere, et sic insectionem, donec tempus faustius evenerit, evitare. Dre'ABIISTRONG, in suo de Rubeola opere affirmat, credere se aliquos subito cerebro congesto hoc morbo confici, quume Xanthe ma nullum Super cute summa apparuisset. In his exemplis non potest esse, quin vires insitae reactionem instituere nequiverint, quae istarum congestionum venarum remedium naturale existit. At haec reactio nimis provecta morbum formidandum, nisi arte sublevetur, ipsa efficiat. Haec eXempla, autem, minime Dequens sunt, in hac regione saltem, ubi natura ad reactionem inducendam non valet; et quatenus Rube0lam attinet, exempl aliae causa essecta lethalia adhuc pauciora sunt. Nemo, tamen, congeStionem Venosam levem sub initio hujus morbi adesse, negabit; hinc, enim, pal-l0r vultus, pulsus debilis, capitis molestia, intestinorum torpor, depre8sioque generaliS, Oriuntur. Haec indicia plerumque haud diu perstant, aliaque sequuntur, quibus pro Sanguinis defectu, nimis ejus arteriis inesse monstratur. Hoc stadium, quod reactionis est, ac prius haud adeo periculosum est. Dris ARM STRON G haec verba sunt: Isit were not for the arteriai reaction Whieli takes
14쪽
die os ap0pleXy, or of an engorgemetit Os Some tho. racie or abdominat viscus.'Γ0rro, exempla lethalia e desectu reactionis arteriosae rarissima esse dicit; in iis autem, quae conspexit, cerebrum pulm0ne8que c0ngesta inventa fuisse. In quibusdam ex his, pulmones valde Oppressos esse affirmat; et eX HIPPOCRATIS praesagiis unum est, Delirium, quando inter acutos pulmonum morbos accidit, malum esse. Auctor jam Supra citatus, Symplomata, antequam eXanthema
Sese prodiderit, adeo ambigua esse, ait, ut m0rbillos veluti aggressum hydrocephali acutum habuerit. Siquando membrana bronchiorum mucosa in Rubdola inflammatione asscitur : facies pallescit, labra sunt sere c0loris lividi seu sub-caerulei, partesque cutis aliae frigidiores aliae quam e natura calidi0res inveniuntur ; dum puer aegrotans, Si atten' te spectetur, spiritum, per pituitam in viis ejus sitam, trahere audietur, pectusque labori0se levari, simul cum vultu s0licito pulsuque gravato conSpi
Inflammatio partis generis pulmonalis cujusvis, magna inquietudine, acti0neque septi transversi cimuSculorum abdominis lab0riosa, itemque spiritu 0ppresso, et quadam insigni vultus anxietate no-
15쪽
tatur. Cadaverum eorum, qui his symptomatis moriuntur, sectio plerumque signa inflammationis in aeris itineribus ostendit, bronchiaque morboso Saepe pure commisto onerata reperientur. ProXime post pulmonem, hepar inflammationi maxime obnoXium est, quae in eo organo sere tam Obscura ost, ut sub indiciis pectoralibus lateat; ea vero, vel morbus aliquis similis, ubi nausea aut vomitus post efflorescentiam productam, perstat, in Ventre timeri queat; et siquando diarrhoea hoc tempore maturo supervenit, cum torminibus subinde redeuntibus spirituque accelerato, haec quoqUe cum aliqua abdominis inflammatione commercium saepe habet. Impotentia in latus sinistrum decumbendi, dolorque in regione jecinoris, hoc Organum Se male habere, certa signa eXistunt. ARΜSTRONG cerebri inflammationum Rubeola ad summum vigente, nisi exanthema subito recesserit, rarius accidere memorat; cujus prosecto decessus subitus et intempestivus, Saepe alicui inflammationi internae vel c0ngestioni graviori ortum praebet. Quae in iis h0c morbo demortuis ridentur, naturam ejus inflammat0riam esse de
16쪽
10 DE RUBEOLA. In quovis eX tribus cavis magnis, sed saepius in
cavo thoracis, suos essectus miSerandos edit, notaeque inflammationis praegressae in tunica meatuum aeris mucOSa plerumque Observantur. Congestiovenosa quaeque organi alicujus in iis qui repente e medio sublati fuerant, conspecta fuit. In typo morbillorum mitiori, qui plurima exempla amplectitur. vix aliud, nisi alvum facilem
praestare, frigusque Vel calorem nimium effugere, fieri necesse est. Opiatum parvum cum medicamento eX antimonio conjunctum, ad cubitum exhiberi potest; regimenque antiphlogisticum a medicis dictum, quam
arcte persequi oportet: eadem curatio, si excitatio major evaserit, validior emciatur. Attamen si, inflammationem urgentem subesse, pro eXplorato habeamus statim ad venaesectionem confugiendum est: et si praeterea indicia ambigua fuerint, haud parum sanguinis detractione topica emittere
debemus. Si n0n aegrum forte ad initium aggressus inflammatorii viderimus, cum sanguinis detractio generalis morbo provectiore effectum optatum minime praestabit, ad detracti0nem localem, laXantia, aliaque quae insanimationi obstant, musti gere 0portet. Detractio generalis et topica, mag-
17쪽
DE RUBEOLA 11no cum beneficio simul adhiberi queant. Fitas aegri constitutioque respici debent, ideoque copia sanguinis mittendi judicio medici ex his derivato
determinari. Post sanguinis detractionem generalem et topicam, Vesicarium super sedem doloris imponatur ; purgantia simul danda, praesertim si ulla ex visceribus abdominis inflammantur. Si
viscera thoracis tantum inflammatione plectuntur, quae laXa quam quae acriter purgant meliora fient. Si membrana pulmonis mucosa asscitur, vomitorium antimoniale, haud parum levaminis asseret, portionesque anthnonii tartarigati nauseam inducturae laudatae fuerunt. Doctor ARAISTRON G usum balnei calidi, in pulmonum inflammationibus, sale repleti suadet. Balneum frigidum aliis profuit ; aliis vero frigus summae cuti admodum periculosum extitit.
Qui morbillis laborant in temperie gradum
quinquagesimum inter et seXagesimum instrumenti Falirentistitiani tuneri debent; haec enim calori aestatis ubi hic morbus fere mitissimuS eSt, propinquat. Diaetam, dum aeger conValescit, Simplici88imam esse, neque ullum stimulantis aut pinguis in se habere oportet. Fere Omnes auctores curationi supra memoratae assentiunt, quamvis
18쪽
12 DE RUBEOLA. quidam etiam in hac urbe vinum, cinctionam et cardiaca praecipiunt. Sequelae m0rbillorum valde metuendae sunt, praesertim Si aeger cinctiona et vino resertus fuerit, Ut in opere nuper edito lauda
Phthisis Pulmonalis, glandularum diversarum tumores, Oculorum inflammatio; eruptiones supra cutem, Rubeolae supervenire possunt, et curatione antiphl0gistica tractari p0stulant. Morbilli cum morbis quibusdam aliis confundi valent. A Scarlatina, oculo aquoso, hebete, gra'Vato, catarrhi symptomatis, eXanthemate minus late diffuso, partiumque cutis aliquarum tactus iniquior, in illis discernantur. In Variola febris eruptionem comitans haud ita saevit, oculi non adeo rubent, neque tam suffusi Videntur, neque
plerumque tumor adest, neqUO tUSSis Sicca, TaUea. Pustulae multo melius formantur, nec tam cito deSquamantur, et in cute saepe vestigia sua relin quunt.
Difficillimum est morbillorum prognosin certam praebere. Licet, autem, deducere quo meli HS Symplomata, in stadio febris primario, insigni-
19쪽
tae suerint, eo majorem reactionem secuturam sere. Hoc quoque eX adverso spectatum Verum reperietur, reniXus enim mitis erit, prout sympt0mata praegressa mitia fuerint; et dummodo hic morbus, ut supra et ab auctoribus cunctis laudatur, tractetur, Rubeolae sequelae, caeteris paribus, mi
Quaecunque causa vires constitutioni insitas comminuit, ad morbillorum impetum proclivitatem efficit: hujusmodi sunt, nimium caloris aut frigoris, aegritudo diuturna, animi angor, vel cor-p0ris labor nimius. Causam Rubelose excitantem in c0ntagio quodam proprio consistere, jam inter auctores plerosque constat; et Dr HOME, Edinensis, Μorbillos, pariter ac Variolam, per inoculationem propagari posse ostendit. Quinetiam indicia pulmonis ameti in iis tali modi insectis abesse dicitur: alii
tamen inoculationem morbum vehementiorem inducere amrmant, et profecto haec propagationis ratio minime in usu generali esse videtur.