장음표시 사용
11쪽
I UM in animo versarer quomodo optimhpro viribus, Almae Academiae legibus obtemperarem ; et ad quem morbum tractandum in hoc tentamine inaugurali memet ac- Cingerem; quamvis mihi bene persuasum fuit multos et etiam peritissimos ante me in hanc arenam descendisse et nihil aut saltem fere nihil novi in morbo tantum non semper insanabili tractando proferendum reliquisse, de hoc morbo scribere decrevi: non quod me aliquid ad ea quae de eo jamdudum cognita sunt conferre posse sperare ausus; sed ut
12쪽
alios, quorum praecordia meliore sinxerit Titan luto,V animos ad hunc morbum fere semper lethalem debellandum, in quantum mihi fuit dirigere hortarer. Nec sane iS Solus bene mereri mihi videtur, qui aliquid no-VUm aut praeclarum in commodum generis humani proferat; sed etiam ille, qui quid ex multis proferendum sit, monstret, et erroribus etiam forsan suis alios ad meliorem et certiorem viam ineundam dirigat. ΜORBI DEFINITIO.
A Medico nunquam sat laudato, Clarissimo CULLE , hic morbus in Nosologia sua ut species Apoplexiae in ordine Comata, et Classe, Neuroses, locum habet et' ita desini
ad Oriens, infantes et impuberes primum lassitudine, febricula et dolore capitis: dein pulsu tardiore, pupillae dilatatione et somnolentia assiciens.
13쪽
runt, in stadia tria divisus est: ad quae distinguenda pulsus in stadiis diversis variatione praecipue diriguntur ; verum ut nobis non Semper nec etiam frequenter datur has pulsus mutationes bene percipere ; nec fere unquam in manibus nostris est limites certos ponere ubi stadium unum desinit et alterum incipit, hunc ordinem quamvis ut quandam utilitatem in se habeat non inficiar,) hic missum faciam. Duo vero Certe sunt Stadia, quae, Ut methodum tractandi diversum requirentia, Summo cum jure et distingui possunt et debent. Stadium nempe in quo signa inflammationis
cerebri urgent, et stadium Subsequens quo primum signa estusionis et compressionis intra Cranium apparent, verum ut alterum in alterum gradatim transit, spero ex historia quam in OX daturus sum satis facile ad omnes usus practicos ea distingui P08Se. i
14쪽
Etates iniens et juvenilis huic morbo
maxime opportunae inveniuntur et raro eOS qui aetate provectiore sunt adoritur, CasuStales tamen nonnunquam quamuis raro re Periuntur; mares quam puellas potius assicit. Morbus nonnunquam sed insolenti iis etiam ab initio cum signis assectionis Capitis gravis comitatur ; usitatius Vero insultum Suum insidiose facit, nec ulla fortasse periculi instantis signa per aliquod tempus dat, aeger tenellus in appetentia et siti tentatur, de Capite nonnihil queritur et alvum astrictam habet: Interea temporis morbus sibi Castra metit et munit; tandem et naturam et artem aeque despiciens longe lateque vastat. Dolor capitis nunc immanis et Constans est, oculi lucem serre recusant, rubor et pallor, faciem alternatim occupant, SONUS Om-DiS, VOX etiam matris quondam dilectissimae et anxiae ingrata et intolerabilis sit, ardent caput et truncus dum frigus tantum non lethale extremitates occupat, arteriae Carolides micant, pulsus frequens, durus et par us
est, respiratio difficilis et suspiriis profundis
15쪽
interrupta; miser vigilat aut si unquam OCulos fatigatos somno inclinet somniis terrificis agitatur et terrore et Hulatione expergiscit :anoreXia nunc in nauseam, vomitumque immanem et fere continuum convertitur, dolor epigastrium infestat, alvus pertinaciter adstricta et ne quidem remediis fortissimis et quantitate duplici triplicive solito exhibitis aegre respondet, foeces Cum reddantur nigrae foetidissimaeque Sunt. Cum haec signa per aliquod tempus duraverint pulsus gradatim tardior sit ot infra
statum naturalem aliquando cadit, nausea et vomitus perstant, obstipatio aeque remanet, frontem manu infelix fricat, et clamitatione frequente et misera dolorem intolerabilem esse demonstrat, caput supra pulVinar huc et illuc volvitur, oculorum pupillae dilitantur, memoria labefactat et non raro torpor generalis Sensus omnes OCCupat, nun Citerum pulsus in frequentia augetur, Vomitus CeSSat, aeger conqueri desinit, nec lux alma diei eum aliquo modo assicere potest,
coeciis est, dirae convulsiones totum Coi
16쪽
Pus quatiunt vel latus unum convellitur, dum alterum paralysi resolvitur cor palpitat respiratio deficit, sudor trigidus ex toto
corpore manat et tandem paro'Sm IIS COnvulsivus horribilis et vitae et miseriis una finem facit. Quamvis haec sint signa praecipua et
quae in majore caSuum numero Cernantur, multis tamen varietatibus obnoxia Sunt, pulsus aliquando per totum morbi decursum naturalis est, convulsiones etiam quandoquidem ab initio apparent, nonunquam pauCOS ante mortem desinunt dies, et mors Somno
placido similis aegrum rapit. Quoad morbi durationem haec in casibus diversis multum Variat, aliquando cursum suum intra paucos dies peragit, aliquando terminationem fatalem ad septimanas aliquot differt. CAUSAE PRAEDISPOΝENTES DIFFICILLIMUM quidem est dicere quae sint causae quae ad hunc morbum praedis-
17쪽
positionem dant. Familiae quaedam prae aliis ei obnoxiae videntur, nec mihi pro certo constat liberos parentum scrosula laborantium ei magis opportunos quam alios e83e ;quamvis nullomodo negare possum quod liberi horum scrofula nempe imbutorum hoc morbo saepe implicentur, 6 contra bene notum est eos, qui nulla scrofulae Signa Un- quam prodierint et in quos ne quidem Scro-fulae suspicio cadere potuit, Hydrocephalo victimae ceciderunt. 2Etas tenera in qua multo plus sanguinis capiti quam in ulla alia aetate naturaliter mittitur, quodammodo ei praedisponere videtur. γCAUSAE EXCITAΝTES.
FERE adeo obscurae Sunt causae eXCitantes quam praedisponentes ; obstipatio, Vermes, dentitio, exercitatio nimia, frigus, incurvatio Corporis frequens et injuriae Capiti illatae inter has recensentur et Certe non in me est negare quod cum iis Hydro-
18쪽
cephalus nonnunquam non Complicetur, et forsan aliquando ab iis eXCitetur, Verum Le te nobis non raro datur has CauSas agentes et etiam aegros ad plures rapientes, sine
Hydrocephalum producendo, videre, et Viceversa Hydrocephalum saevientem ubi nulla ex his ut causa excitans assignari Potest. CAUSA ΡROXIMA.IxΤER medicos de causa hujus morbi proxima multum disputatum fuit, quibusdam placuit morbum ex torpore et inertia Vasorum absorbentium si quidem talia in cerebro, ubi adhuc nondum detecta sunt, existant) oriri. Haec ni fallor DoctorisDARGIN opinio fuit, quamvis in alia operis sui eruditi parte, hanc inertiam ut effectum morbi forsitan censeri posse, dicit: aliis, morbum. ex debilitate omnino pendere: mihi vero si revera opinionem quandam de tali re proferre audeam,) speculatio eorum
19쪽
qui, eum de inflammatione cerebri.vel tunicarum ejus niti, magis arridet, et Sane non , inutile ad rem videtur, ut fides huic speculationi detur, dicere, sectiones Cadaverum huic opinioni multum favere.
. DIAGNOSIS. VΕ us morbi finem Certe nullus est cum quo Hydrocephalus confundi potest, sub initium vero aliqui sunt qui eum satis referunt, inter hos febris remittens infantum, vermes, dentitio; et fortasse marasmus re
A sobro infantum remittente praecipue dignoscitur remissione doloris capitis, vomitu, qui levationem dolori in febre remittente assert; alvus in hac febre ' satis soluta est aut remediis facile paret. Dejectiones sub-
20쪽
fuscae vel virides et foetidae sunt. In Hydrocephalo e contra, dolor capitis Constans et vomitu auctus, intolerantia lucis sonique
et alvus pertinaciter astricta morbum satis denotant. In vermibus, appetitus VariUS nunC Penenullus nunc voraCissimus, alvuS Soluta aut
per breve tantum tempus astricta, Spiritus foetor et praesertim vermium in dejectionibus praesentia morbum ab Hydrocephalo abunde distinguunt. Inspectio oris, gingivae tumidae, oris calor, ptyalismus, Plerumque diarrhoea, et omnium Symplomatum graviorum, gingivis incisis, levatio; dentitionem inter et Hydrocephalum diagnosin Satis certam Statuunt. Marasmo laborantium abdomen tumidum, marcor, diarrhoea, dejectiones virides, absentia signorum assectionis capitis gravis, et aliquando glandulae mesentericae Per abdominis parietes exploratae et tumidae duraeque inventae nullum de morbo dubium linquunt.