Dissertatio medica inauguralis de vaccina ...

발행: 1806년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

viri fonte longe distantes, una tamen est suscipiendi proclivitas quam excutiunt aut depascunt an haec a structura pendet, an viribus quibusdam chemicis, aut aliis, prorsus ignoros una tamen est, qualiscunque, et ambobus eadem semel saltem statuta praeda. II. Haec proclivitas vel mutatione vel a

tura semel deleta, nunquam rursus redintegratur, aut sese renovat aut plane redit. Si

ulla paucissima exempla sunt, in quibus resurgere videatur, nil fere haec de lege generali derogant, sed potius ipsa ab normia rariora quaedam et Contra spem evenientia, Onstanter explicant.

Ex his duobus, profluunt leges;-Imὸ Nemo variolae vel vaccinae bis obnoX- ius eSt. add Variola et vaccina, nullo temporis intervallo sibi unquam mutuo SuperVeniunt, modo diversa horum stadia absoluta fuerint.

52쪽

4 VACCINA.3tiΘ, Nemo utrisque his morbis objicitur

nisi simul urgeant, et si hoc evenerit, unus quisque ad suam proclivitatis partem imminuendam Conferre habendus est. to Cum vaccina et Variola Coalescant; morbus gravior mitescit. Nam quoties variolam fortitit Contractam vaccinae inoculatio vix e XCeperit, quod tamen exacte perficiet si tempestiva et intra idem tempus insita ac si variola ipsa in oculata fuerit), multo mitius incedit variola. Cum virus et variola et vaccina eodem fere tempore inserta fuerint, sed hujus paulo serius, ut in quibusdam eXperimentis Consulto factum est, variola orta est, sed viribus domitis, et parcior. In duobus praesertim modis morbus gravior mitescere solet nempe, pustulae vel erumpunt parcius, vel Citius cursum conficiunt. Cum hoc obtinet, morbus bybrida dicitur, quod evenit Cum puStulae ante maturationem evaneSCant, et corneae moriantur.

53쪽

DE VACCINA. 45

In omnibus sub hoc capite per accinam vel variolam morbum, eum processum inteligi vellem, quo proclivitas supra dicta tollitur. In vaccina de suae pustulae specie, in variola de propria eruptione et febre, se mutatio

praesens esse dicitur. Febres et a variola et a Vaccina concitatas, una adesse poSse putarem. Postremo mirandum, sed non incredibile mihi videtur, nos duce JENNER, de Crudelissima peste triumphum esse portaturos.

SEARCH

MENU NAVIGATION