Dissertatio medica inauguralis, de apoplexia sanguinea

발행: 1781년

분량: 36페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

DE APOPLEXIA SANGUINEA. 9

e naribus non raro prorumpit. AEger aliquando hebes, melancholicus, et somnolentusu evadit, et somnus ei Incubo saepe tur batur. Tremoribus, qui spatium longius breviusve habent, stupore et frigoris partium corporis diversarum sensu, interdum plurium pauciorUmve musculorum paralyti stipatis, assicitur. Caeterum frequentius forsitan nulla eorum, quae modo posita signo rum, saltem in tempus longum, antecedUnt, et mortales non raro subito concidunt, qui PAUCIS ante momentis nihil omnino.sense-l runt, Unde se valetudine commodissima non frui posset concludi. Per paroXysmum facies Plerumque rumbescit et tumescit. Oculi quoque rubri, a quosi, turgidi. Pulsu8 arteriarum plerum que pleni et tardi; nonnunqUam Vero: 'ami Ed1 et frequentes. Spiritus gravis,et dissi- Cilis, et frequenter, quamquam non semper steriore stipatus. Sopor fere adeo prosti ut aegrotantes diverim, quae organis se istis admoventur, nulla CX parte vid

12쪽

io DE APOPLEXI A SANGUINEA.

antur sentire. Eos nullo modo assiciunt lux, strepitus, volatilia acerrima naribus applicata. Membra illis relaxantur, et flaxida jacent, nec moVent, licet violenter stringantur et irritentur. Nonnullis in exemplis immobilia manserunt, quamquam ferro can dente fuerint subusta. Res vero non semper ita se habet. Cum morbus minus gravis est, vel sub initium paroXysmi, quae Oculis objiciuntur nonnunquam percipiunt, paulum cogitare Valent, et tantam qUOrUD-dam musculorum potestatem retinent, Ut animi sensa, cum loqui non positant, nutis significent. Paroxysmo incipiente, UnUm latus non raro magis, quam alterum, labo Tare notatur, et aliquando dum alterum paralysi, alterum convulsionibus tentatur;

faeces et Urina nonnunquam absque VO luntate eXcernuntur. Cum morbus morte finitur, eam antece

dunt sopor auctus; ictus arteriarum magis frequentes et debiles, tandem intermitten tes ; spiritus magis dissicilis et inaequalis eva dens,

13쪽

DE APOPLEXIA SANGUINEA. 1 I

dens, donec motus pectoris vix percipi posse sit; spuma viscida eX ore profluen8, super ficies corporis sudore frigido humectata. Si aegrotus convalescit, ad sanitatem ab

omni parte absolutam raro reducitur. Plurium pauciorumve musculorUm plerumquCmotus voluntarii, modo lateris alterius universi, modo etiam omnium infra cervicem partium' , manet paralys18. Complures ex

iis quoque mentis aflectibus, qui morbum aliquando praecedunt, eundem freqUentius excipiunt. AEger saepe hebes et somnolentUS manet. Quantum vim imaginandi et memoriam spectat, eae adeo imminUUntur, ut omnem et sui et familiae curam animo deponat. Interdum familiares suos, cum eos videt et alloquitur, non agnoscit, Vel, quod frequentius incidit, nomina eorum re cordari non potest, quamquam necessitudinis, quae semet inter et illos intercedit, reminiscitur. Haec impotentia nomina vel Verba

14쪽

1: DE APOPLEXIA SANGUINEA.

verba cujuslibeti generis recolendi longum per tempus nonnunquam durat, dum omnia alia fere memoria satis accurate tenen tur. Nonnulli aegroti admodum timidi manent, adeo ut strepitus levissimus, vel quodlibet inusitatum oculis objectum, eos non mediocriter valeat perturbare. Vide-

rim, inqυit illustris Smietentus, sapientisse , simisi antea viris, et fortissimis militibus, '' masculum illud animi robur adeo fuisse enervatum, ut flebilis pueri instar, ob le- vissimam causam, in lachrymis solverentiatu Iabi mMO q. Cadaveribus eorum, qui hoc morbo sunt extincti, incisis, vasa cerebri et ejus membranarum sanguine turgida plerumque reperiuntur, et interdum nulla alia morbida lsigna se ostendunt. His frequentius tamen accedit seri, inter meninges aut intra Ventriculos, et saepius etiamnum sanguinis rubri, effusio. SerumLPiam matrem inter et tunicam

' Vide Comment. in Aphorism. IOIy.

15쪽

DE APOPLEXIA SANGUINEA. 13

tunicam arachnoideam nonnunquam effunditur, hanc tunicam in vesiculas eleVan8. Quinetiam intra ventriculos vesiculas idem genus eXcitare consuevit. Interdum gluti nosum est et concretum. Sanguis, in modum seri, inter meninges vel in VentriculoS,

nonnunquam profunditur, sed saepius in substantia cerebri medullosa, cavo majore Vel minore per partium lacerationem sibi facto, effusus reperitur. Cadaver aegroti incidit Wepferus ' in cujus cerebro circiter libra sanguinis effusa sphaeram dimidiam dextram per totam fere ejus longitudiuem et latitudinem dissiderat.

DIAGNO SIS.

Definitio apoplexiae, quam supra tradidi, eam ab aliis morborum generibus satis secernit. Quandocunque, actione cordis et

arteriarum ' Hist. Apoplect. hist. a.

16쪽

arteriarum superstite, motus voluntarii imminuti sopore, quem stimulantia modice valentia organis sensus admota non possunt

tollere, stipati adsunt, eam substare judicamus. Nec, plerisque saltem in eXemplis, sanguineam a reliquis speciebus dignoscere admodum dissicile esse putamus, si ad habitum aegrotanti S corporeum, speciem quam facies per paroXysmum prae sese fert, et conditionem pulsus, et causas eXcitantes postea enumeranda8, quae morbum mOVere potuerint, rite consideranda, animum adjungamus. In omni enim casu, quem sub hoc titulo comprehendendum putamus, habitus aegrori corporeus pro ratione aetatis

justo plenior. est et validior ; pulsus arteriarum, sub initium saltem paroXysmi, nunquam debiles, sed plerumque solitis pleniores et fortiores, et facies nunquam praeter consuetudinem pallida, sed, contra, fere semper rubra. In apopleXia autem serosa, ct in omnibus aliis speciebus quae non amorbis praecedentibus oriuntur sympto maticae, Vel per externam Violentiam moven

tur,

17쪽

DE APOPLEXIA SANGUINEA. I s

tur, ictus arteriarum ab initio usque, quam sanitate substante, magis debiles, et facies pallidior. Cum quidem paroxysmus diu mansit, ab aliarum specierum propriis non facile et aperte per signa sua poterit distingui; rebus vero ita se habentibus, qualis

aegroti, antequam parOXysmus invasit, Valetudo fuerit, qualia sub initium signa orta sint, et quaenam morbum CScitaverint causae, a cognatis et familiaribus quaerere licet. EXempla apopleXiae symptomatica plenitudini capitis adjuncta, qualia a tumoribus circa cor et vasa sanguifera majora, liberum sanguinis per venam caVam superiorem transitum imtur, ab apoplexia sanguinea idiopathica pert notas morbi primarii sunt secernenda. pedientibus proficiscun-

CAUSA PROXIMA.

Haudquaquam ambigere possumus quini pro hac habeamus humorum in'cerebro congestionem,

18쪽

1 6 DE APOPLEXIA SANGUINEA.

congestionem, Vel intra ejus vasa, vel ex iisdem partim effusam, quam in omni casu apoplexiae sanguineae funesto ibi formatam esse, incisiones demonstrant. Haec enim compressionem cerebri faciat necesse est,iet numerosissima non desunt, quae statum hujus organi compressum, talem etiam, qualis a vasis ejus distensis potest oriri, mortales ad ullas e functionibus animalibus peragendas prorsus ineptos essicere, Probant. Cranii depressiones, sanguis in cerebri superficie collectus, vel aqua interEmeninges

immissa, statum apopleXiae movent, elido nec lacrint sublata, ut maneat faciunt. Exempla etiam fuerunt, ubi, magna cranii parte morbo consumpta, apopleXia cerebrum manu comprimendo fuit mota

Nonnihil ejusdem status, ob vasorum cerebri sanguiferorum distensionem, eXPerimur, cum caput diu demittimus. Quinctiam memoriae prodit clarus Swietentus se cele-

19쪽

DE APOPLEXIA SANGUINEA. I

brem cantatricem vidisse, quae Vertigine, turgescentibus interea faciei vasis, quando cunque tonum sublatum nimis producebat, adeo fuit affecta, ut concidere fuerit periclitata η.

Probabile est distensionem vasorum sanguiferorum in omni fere exemplo plus minusve, idque directo, ad morbum faciendum l conferre, cum in omnibus his casibus, quil salute ab omni parte absoluta cito finiantur, i causa solan comprimens, in iis, quos salusi minus perfecta brevi subsequatur, Par8 CRU

et omnis insuper incisio haec vasa, unde nihil fuit profusum, turgida esse demonstrat. Sed non semper forsitan directo agit. Si vasa ruptu admodum facilia sint, effusionem l ante facere Potest, quam eo usque Progre-l ditur. In omni apoplexiae sanguineae CX-emplo, ex habitu aegrotantis corporeo, specie quam facies prae sese fert, et arteriarum

C statu,

20쪽

18 DE APOPLEXIA SANGUINEA.

statu, concludendum est eam adeo magnam esse, Ut Unum alterumve ex hisce effectibus edat. ApopleXiam facere potest sanguinis est Ussio, quam non praecesserunt vasa cerebri praeter consuetudinem turgida, ut forsitan in scorbulo, ob tenuitatem sanguinis et acrimoniam. Cum vero signis in diagnosi e numeratis non stiparetur, Pro exemplo a poplexiae sanguineae non posset haberi.

C A UOS AE REMOTAE.

EX his, quae modo super causa proXima comprehendimus, constat, Omnem plenitudinis universae gradum aliquantum proclivitatis ad apopleXiam sanguineam dare, et plenitudinem equidem, sia magna sit, eam per se facere posse. Hinc illi, qui vitam lux riosam agunt, parumque exercitationis adhibent, frequentius, quam alii, in eam consuerunt incidere. Eam qUOque move xunt membri jactura, menses, et haemor rhois

SEARCH

MENU NAVIGATION