장음표시 사용
21쪽
Quod scripta minoris momenti , inferiorisque dignitatis attinet, ea prorSus rejicienda & obliVioni tradenda sequentibus ex rationibus statuere non poteram: Nimiam arrogantiam redolet , Dictatorem & Arbitrum in Esse & Non esse se gerere, damnare & solvere. Injustitiae esse mihi videtur, aliorum judiciis damnantibus subscribere, ubi scriptum ipsum Vel non ad manu S erat, Vel perlegi & trutinari non poterat: Et quid tum, si Idem scriptum, quod, praesertim hodienum, frequenter accidit, laudetur ab his, culpetur ab illis 3 Plura , praecipue minora scripta , Dissertationes , Programmata & ejusmodi non nisi ex titulo mihi innotuere, adeoque judicium de iis ferre non dabatur. Nonne saepe accidit, ut hoc aevo idem scriptum summopereae Stimetur, quod altero condemnatur, & vice versar Jerita auctoris, sive plagiarii, sive meri imitatoris, compilatoris &c. quandoque nulla fere sunt, quin forte negativa, isque, qui archetypos possidet, scripto iSto egregie carere poterit, & tamen nec haec scripta omittenda esse censui, cum is, qui horum compos est, illisque caret, etiam ex derivatitiis his fontibus haurire poSSit. Recte ajunt, nullum esse librum, adeo vilem , e quo nil plane edi sci possit. Instituti nostri ratio ea prorsus non est, ut critica de scriptis sententia feratur, sed potius ut memoria rerum scriptarum perfecte & plenarie, quantum p OSSibile est, servetur; opus est mere historicum ; docens, quid abs medicis aliisque observatoribus omnis aevi, omniumque gentium Unquam ge Stum, dictum, Observatum , memoriae mandatum fuerit Z Magnus exercitus non constat meris ducibus, nec meris fortibus, sed insunt & sequuntur etiam servi, etiam viles homines. Interest & damnabilia nosse, quae forsitan ab hoc vel illo peracta, commendata fuerunt. His ex rationibus in hacce, dige Sta quidem , farragine omnino Bona mixta malis deprehendentur. Nolui quoque Collectores ob Servationum excludere, ut Mam
22쪽
cellum Donatum, scheiachium , Bone tum &c. Etenim potius Auctores ipsi, e quibus illi hauserant, mihi excerpendi fuerant,
Verum enim vero, etsi plerosque horum ipSe enucleavi, adeoque una eadem lite ob SerVatio recurrere potest, ideo tamen istos omittendos non cCnSUi, quoniam Lector uno libro citato carens, altero sorte gaudet, & Per citationem Collectoris, quam forsan possidet, obser Vati Olaem, Vel quicquid est, inspicere potest. Quae sub finem anni Ι79a prodierunt, scripta excerperct nondum potui; res et Vata itaque & haee cum futuris sunto pro supplementis , sive a me, sive abs aliis conficiundis. Ex scriptoribus materiae medicae, paucis exceptis, colligere hactenus datum non fuit; olim sorte & hos series tanget. Uenena tamen siicco plane pede praeterire nolui. Hydrollagos haetenus o mi Si. Quod denique ad catalogum at illiorum omnis generis spectat, an non multi S eorum tironem potius confundet, quam juvabit PEquidem omnino consentio cum Eximio Critico, qui in Alige- mei ner- Literatur Zeltun g I79O. Novembr. p. 342 citationem 3U-ctoritatum sine discrimine factam ita perstringit et se Generales commendationes auxilii alicujus adversus morbum aliquem , cujus nec indoles nec caussae distinguuntur, quae conditiones non determinant, sub quibus, nec stadium morbi, in quo istud erum uSUm praestare possit, quae ob Servanda ante & post usum reticent, qUae nec periculum USUS, nec ullam ejus limitationem indicant, in perniciem artis potius tendunt. - V Equidem has limitationes, determinationes excerptis meis addidi, ubicunque eas ex scriptis datis haurire poteram. Cum autem scriptores ipsi raro admodum istis postulatis sussiciant, Collectoris certe non erat, illa ex suo ingenio supplere, & plus dare quam acceperat. Omnes methodi thera peVticae, etiam Vehementi HS celebratae, omnia ista remedia & auxilia, Omnes Ob SerVationes, quae puris principiis Nosologicis, & differentiae specierum mortaborum, ju Stissime constitutae non innituntur, non nisi ei vere& plenarie utiles erunt, qui ex ipsis istis principiis Νosologicis supplenda supplere novit, id quod increscente hodie studio No Splogiae mazia magisque exspectari potest. Itaque & hic discru
23쪽
men & applicatio , abs auctoribus ipsis non notata Judicio Lects
ris committenda mihi erat. Ubi vero auctores nimis amplas descriptiones dederant , narrationes nimis longas fecerant, ut ea S in breυe compendium redigere impossibile fuerit, id quod nimirum per totrem opus assequi sudui, Sy passivi reapse perfeci, ibi non potui non in simplici indicatione subsistere, Lectoremque ad locum ipSum relegare, in quo, si ipsi placuerit, plura, & ampliuS explicita reperire queat. MODUS COLLIGENDI.Ρartim ad priorem articulum, partim huc pertinet, ut indicem , qlio modo excerpta mihi comparaverim :Sunt scripta, quae a capite ad calcem perlegi, & fideliter e cerpsi, cujus census praecipue sunt Ob Servatore S. Sunt, quorum con- Spectus modo, vel capitum inscriptiones suscepi. Aliorum titulummodo notaVi, uti plerarumque Dissertationum academicarum; Denique sunt, quae vel ante captum firmiter consilium, opus hujusmodi concinnandi perlegi, veruty tum tempori S eXcerpere neglexeram, Vel quorum excerpendorum copia & tempus hactenus datum nouest. Haec tamen, sicco pede praeterire nolui, & interi in ea, quae potiora Diaria litteraria ex ii S excerpserant, suscepi & inserui, modo cum, modo sine citatione paginarum, pro uti bona fortuna eas commodabat, vel denegabat. Non modo haec scripta, .sea& illa, quae ipse plenarie excerpsi, operi semel pro semper praemisi , & Diariorum potiorum aliqua apposui, in quibus illorum
Recensiones exstant. Scilicet, quotie S eX Uno scripto plura no tunda obvenerant, titulum ejUS, saepe quidem epitomatum, praemittendum esse existima Vi, ea vero, quae modo semel bis vocitari neces Se erat, V. c. DissertationeS, seriei huic non inserui. ne catalogus nimium quantum incresceret : Excludere quoque
nolui eos, quorum titulos modo in Lipenio, maliti ero, Morono, Haltero deprehenderam. Modos colligendi plures adoptavi, donec tandem ad prae-
Sentem, quam ut Omnium commodis Simam, & tempori maxime Parcentem sequor methodum, pervenerim.
Primum, quinque fere abhinc lustris sex volumina majora
24쪽
ex charta munda confici curavi, iisque ad alphabeti cum ordinem inserui, quicquid Praelici Occurrebat; Brevi autem aliae paginae repletae, & obrutae erant, aliis interim vacuis. Cumulus ille non modo eX peditum conspectum denegabat, sed & ulteriores interpolationes vetabat, id quod hanc methodum deserere me
Dein loculis per scrinia alphabetice dispositis usus sum, quibus excerpta singula singulis chartulis inscripta credebam ; Uerumhrevi tempore cumulus in hiS illis V e prohibebat , quo minus desiderata tam facile in Venire potuerim , quam vellem: Adeoque Rhis valedixi. Nec schedularum ordinationem & interpolationem per modum agglutinationis Vel ad fibulationis per aciculas , etsi eam tentavi , commodam deprehendi, sed ita processi: Chartas mundas in fimbrias , duos circiter pollices latas disponebam, & ad excerpendum praeparabam; In ipso negotio excerpendi & colligendi, siquid notabile occurrebat, primum perpendebam , cui titulo hoc sub ordinandum esset y Hunc chartae
ceu inscriptionem inSerebam, eique annotationem, ob Ser Vationem, auxilium, vel quicquid fuerat, laconice subjungebam , ita tamen, ut ex titulo & subscripto integrum sensum componere pOSSUS. Qui vero crediderit, vel postulaverit, Ut ideo omnes ZUctores citatos totos quantos eXenterato S habeat, Ut ii S plane carere in posterum poSSet, pluS po Scit, qUam humana opera prae Stare, vel unquam alicujus qualiscunque in Stituti ratio e S Se potest.
Haec quippe epitomatio , ut ita loquar , & redactio singualorum in justos competentes titulos haud semper & ubique adeo
facilis erat, ut in)ustum cum eSSe Oporteat, qui ha S Operas pro mechanico modo labore, qualem operariorum literariorum quiliab et praestare possit, cen Sere voluerit : BALD INGERUS & GRU- FERUS , locis in Praefatione citatis merita utilioris Collectionis tam perSpicue exposuerunt, ut ulteriori eorum expositioni facile supersedere queam.
Post notatam ergo in schedula materiam sequebatur citatio, comprehendens nomen auctoris , titulum scripti abbreviatum , utpote qui in extenso Indici auctorum praemi S So in Serebatur,)denjque para graphum, vel paginam, vel numerum observationis,
25쪽
pro re nata , Ut scriptum evolvens momento temporis diffusius& amplius in Venire posses, quod hic brevibus indicatum erat. Eidem schedulae aliud, aliudque excerptum, alium, Aliumque titulum, quousque ejus longitudo sussiciebat, inscribebam nulla ratione habita nec ad auctorem nec ad materiam ita , ut vel disparatissima vicina sibi steterint. Capto sic numero suffi cienti excerptorum , V. c. aliquot millium , secunda sequebatur
Nimirum jam schedulae longiores, ex pluribus excerptis
compositae in separata collectanea si 'e excerpta forfice sejunge bantur. Tertia operatio consistebat in ordinatione alphabetica
titulorum , in tabula ampla, & horum ipsorum subdivisio & sub ordinatio iterum alphabetica , prout sub uno plura Objecta com prehendebantur. Denique voluminibus inseri debebant: Huieultimae operationi folia integra, sed separata chartae minoris huic negotio destinabam, quae mappis appropriatis immittebantur, ut sic libros majores, formae, quam in folio minori appellant, adipiscerer ; Folia separata ideo manebant, ne interpolationes sorte
sequentes aut impedirentur, aut ordinem turbarent.
De mothodo colligendi, Ill. B LUMEN BACH plura perutilia se eundo Tomo Bibliothecae suae medicae p. 1 7 inseruit. Quae Cel. To DL in Tomo Decimo Bibliothecae suae N. III. p. Ias habet, magis priVato u Sui, quam publico adaptata videntur.
LEGES ORDINATIONIS. Ordinandi itaque erant & Tituli majores, & ea, qnae sub
singulis horum comprehendebantur. Istorum ordinatio haud mul tum morari poterat; De eo solo dubitare potuissem, an Tituli Morborum, qui longe praecipuam partem operis constituunt, ad No sologicum aliquod Systema, V. c. meum ipsius, quod hisce annis edidi, ordinandi sint; Uerum tantum abest, ut hoc conia silium sequerer, ut systematicae Nomenclaturae trivialem prae tulerim , addendo quidem trivialibus denominationibus alia no mina systematica, ab S his allis ve u Sitata, ita tamen, ut id, quod equidem optimum cen Seo, & Ut tale meo systemati Nosologico
inserui, typis exstantioribus cursi v impressum sit.
26쪽
Quoad subordinatibnem opinionum pathologicarum & remedi O-rUm commendatorum quaestio moveri poterat, quin debuerat, an
ad ordinem chronologicum, R ad Artis Historiam spectantem, an Vero tantummodo alphabeticum disponi debeant Z Pro chronologica dispositione militant omnino plura. Ajunt: Eam exhibere utilis-Simum conspectum progressus Vel decrementi scientiae ipsius, dare conspectum noviter inventorum , prodere plagiatores , Aimitatores , servum pecus &c. Verum enim Vero haec non ea esse censeo, quae hic loci quaerenda sunt; Studium chronologicum & Historiae medicinae alius plane est generis, ex aliis sontibus hauriendum, quorsum praeter labores Antecessorum no Stris
temporibus maxime faciunt Labores flumenbachiani, Acherm m- via; ii & Sprengeliani. Caeterum 9 nostrum institutum ad id fagere, illudque promovere potest. Posset quis, Bibliothecas Hallerianas aliasque vel Historias medicinae consulens facili Opera Chronologicum ordinem sequi, attamen & in hisce haud raro incertitudo aliqua obtinet, & multitudo editionum , quae
forte non omnes innotuerunt, errorem facile inducere pOSSet.
Accedit, quod non omnis literatura medica ex sua natura ordinis chronologici susceptibilis est; certe Ob Servatione S, caussarum enumeratio, & similia a seculo, in quo annotata fuerunt, nil mutuant. De in ea, quae per ordinem chronologicum tractantur, in
gis ad Historiam medicorum , quam ipsi US medicinae facere vi dentur , qui respectus per omnes Bibliothecas Hallerianas domi natur. Perpendendum quoque, opus chronologice dispositum non nisi Artis magistro, historia litteraria mediCZ probe Imbuto, qui sciat, quo loco quodvis repositum sit, inserVire; Cum autemno Strum institutum Tironibus aeque, & magis adhuc destinatum sit, quam Veteranis, rationes decidendi pro Ordine alphabetico praeponderantes mihi visae sunt, qui caeterum magistros parum morabitur; Addo, & tironem, quI modo annos, quIbus hic vel ille liber editus est, consulere velit, facile divinare pOSSe, quisnam alterius antecessor sit : Recti US tamen aliquem Scriptorum Historiae medicinae consulet. Denique reticere nequeo , esse
27쪽
periodos, in quibus Res medica potius retrogradi, quam progredi videtur, ut is egregie fallatur, qui putaverit, secula cum
incremento arti S pari passu ambulare. Id libenter dabo, scrutatorem historiae alicujus morbi, V. c. Leprae, Syphilidis, vel ejusmodi non poSse non ad chron ologicum ordinem operari & procedere, nostrumque opus directe eo non facere, poterit tamen copia auctorum allegatorum, denuo chron Ologice ordinandorum, etiam ejusmodi disquisitionibus inservire. Hic itaque minime artificialis & simplicissimus ordo id com modi praestat, ut quivis primo statim ObtUtu cernere queat, quis auctor consignatus sit, an & i S praeci se, quo cum ipSi jam res est. Inservit vitandis repetitionibus, quae eK errore vel inscitia veri temporis subinde accidere possent. Et sane M cum princeps scopus is sit, ut quivis desiderata sua facillime reperire queat, isque per ordinem alphabeticum commodi S Si me attingatur, ab eo recedere nolui, eumque secutus sum , non modo in genere, sed& in specie, iit tam morbos, praeticasque materias ipsas ad eum digererem, quaeque de iis dici debebant, iterum alphabetice disponerem, quam sylvam Auctorum ipsorum rursus eandem
seriem sequi juberem. SUNT HESIS OPERIS. Ipsa operis Synthesis & Oeconomia haec est: Praemittuntura) Ρractici, sive ii, qui vel in Systematibus, vel in Compendiis
de omnibus vel certe plerisque morbi S, sive internis, sive ex ternis scripsere, cujus instituti rationem supra reddidi. Quod si enim hos omnes apud singulos morbo S allegare uoluissem , hoc solo consilio volumen enorme operi accrevi Sset, noluique inutili repetitione molestus esse; Adeoque Benevolus Lector hos, Pra ficorum & Chirurgorum scilicet nomine fronti praefixos apud singulos morbos ut citatos supponet , & facile evolvere poterit. Nonitum hoc negligens, forte mirabitur Auctores Celeberrimos passim deficere, nec allegatos esse, & de Siderare posset, quod
remedia probatissima, methodi commendatissimae saepe desint l
28쪽
Desunt ha ctenus subinde ex iisdem rationibus; Etenim citatos
istos practicos e Volvens eas reperiet: Verumtamen in Supple
mentis eos Olim repetere animuS est.
Hos sequuntur b) Scripta, quae excerpta in opere deprehen duntur ; allegavi Editionem, qua equidem usus sum , eum nimiis rum in finem, ut paginarum aliorumque specialium citatio concordet: Quodsi quis alias citati cujusdam operis editiones possideat, poterit tamen ex comparatione quaesitum reperire; Citata capita, para graphi, numeri ob Ser Vationum &c. etiam in diversis editionibus concordare solent. De in haecce praemittere, ideo necessarium statui, ut Lector per sic dictam abbreviaturam citatorum scriptorum pleniorem titulum semel pro semper habeat: Hunc enim in ipso opere toties plenarie repetere nolui, compendii caussa. Ipsum ergo opus consi Stit ex hujusmodi excerptis & collectis medico practicis, & chirurgicis, in ordinem alphabeti cum & ad respectum morborum digestis ; Morbi omnes cogniti sub titulistam trivialibus , quam magis technicis , qui sese invicem indicant , aliaeque materiae practicae serie alphabetica sequuntur ;Singulis his titulis primum subjunguntur praeter Practicos , semel pro semper praemissos , qui itaque apud singulos titulos Ut appositi supponendi sunt, omnes ii, qui in genere de ea
re sive ex professo, sive tantum in transitu scripsere. Invenies ergo apud hos, etsi sicco modo citatos jam integras tractationes,& diagnosin & aetiologiam, prognosin & therapiam comprehendentes, jam aliquid modo horum, unum forte eXempi Um, Unam ob SerVationem. Praecipue quoque eos huic seriei in Serui, quorum ob Servationes determinatam morbi speciem, Vel caussam, Vel certum remedii genus non innuebant. Dein subinde reperies Anatomen, sive potiuS Scriptores, aterum alphahetice dispositos, apud quos relatione S de iis, quae in cadaveribu S eo morbo defunctorum inventa sunt , legere
Sequuntur morbi ejus singularia, nempe το endemicum, epide micum , periodicum, & si quid aliud extraordinarii occurrit,. dpud singula haec momenta scriptores, citandi iterum ordine alphabetico. Dein-
29쪽
Deinde caussarum series 'udem motio disposita producitur, R sub singulis iterum scriptorum phalanx apparet, omissis fere iis, Ut repetam, qui de Cmnibus morbis scripsere. Tandem Therapia in genere &Denique auxiliorum, remediorum ipsorum specialium cohors agmen claudit; Allegati auctores modo jubent usum hujus
illius ve remedii, modo experimenta cum illis institutis eventu S-que, modo salutares, modo non, memorant.
Certe ostentabim da modestia me non commovit, Ut Titu-lom Operi praefigerem, qui primo statim intuitu indicet, id ne quaquam es Se omnibUS numeris absolutum,. sed plurima adhuc deesse ad ejus perfectionem & consummationem. Is Sa operis Natura ita comparata eSt, ut nunqtiam abs0Di possit ; Quo ditius tamen apparet, eo majoris erit usus; Cum Initia haecce , prout jam traduntur, circa I*O, OOO eXcerptorum vel collectaneorum contineant, haud plane contOmnenda ertant. Deinde animus est, dum vita & vires sussicient, supplementa colligere , & forte omni bi- triennio unum alterumve Tomum edere , qui plura tam hactenus omissa , quam noviter interim publici juris factarum rerum Practicarum exhibeant. Ita fortassis eVeniet, Ut post quinque circiter lustra nova Editio, quae omnia supplemenya inserta & interpolata contineat, instituatur; Ita tamen, ut poSSe S Sor prioris ea, cum supplementis suis aeque uti queat. EVeniet, ut etiam post meum disces sum abs aliis Opia S continuetur, eo facilius qbidem, ac fundamenta jacta sunt, & commode huic basi ulterius superstrui poterit, & sJc opus indies perfectioni suae appropinquabit. U S V S. Usus operis hujus, etsi initia modo habeas Repertorii Medici Practici, est omnino multiplex: Cum inserviat conservandis omnibus, quae unquam ad morborum di gnosin & 1 herapiana consignata fuerunt, patet Irim. I. d
30쪽
usus ejus pro Medico Clinico, & Chirurgo, qui ejus ope non modo scriptores ipsi sorte incognitos deprehendit, sed & subinde ad tales, quos in siti a Bibliotheca serVat, ablegatur, in quibus
ejusmodi notitias non exspectasset: Apertae jacent in ipso hocce Repertorio caussae, per qUas facile indolem speciei, quarum agit, investigat: Invenit ho legum ad Therapiam ipSam, & seriem remediorum ipsorum, tam externorum quam internorum , sutS quodque auctoritatibus innixum , & sic haud raro aut ΠOVum , aut oblivione sepultum auxilium , simili forte observatione suffultum in salutem aegri sui exinde depromere poterit. Magnu S ejus Usus est Literatori, sive simpliciter investiget, quid & ubi de hac illave materia practica scriptum sit, sive Librum , Dissertationem elaborans , quaenam antea jam prostent, scire cupiat. Commodum erit opus similem in finem Recensenti alicujus scripti , cujus ope& plagia, & ignorantiam eorum, quae ante novum sic dictum scriptum, forte melius dicta exstiterant, facile deteget.
Uerbo: Quantum temporis, quantum operae Compendium hocce institutum praestet, quivis tum demum rite percipiet, &ae Stimare poterit, cum reapse ejuS uSum faciet.