Caroli Emmanuelis Vizzanii Bononiensis, ... De mandatis principum, seu de officio eorum, qui in provincias cum imperio mittuntur, ad Alexandrum 7., pont. max

발행: 1656년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류:

1쪽

Ex Bibliotheca majori Coll. Rom

4쪽

CAROLI EMMANVELIS UITTANII

Bononiensis, Sacrae Consistor. Aulae Advocati,

DE MANDATIS

PRINCIPUM

De ossicio eorum, qui in Provincias

cum Imperio mittuntur A D

AMSTE LAEDA MI,

5쪽

η CICERO Epist. I, ad Fratrem.

Ac mihi quidem Gidentur huc omnia esse referenda ab is qui prasiunt aliis, ut ii, qui eorum in imperio erunt, Hi quam beatissimi.

6쪽

MANDATIS PRINCIPUM, B RH F. ATIO,

ALEXANDRUM VII,

PONT. M A X.

Ana Iurisprudentiae par

tem,BEATI SsIME PATER,

quae de universo Civitatis statu praecepta continet , Vocaturque jus Publicum , tantum praestare

arbitror alteri illi, quae in prospiciendis

singulorum civium commodis occupata Privati juris vocabulo censetur;quantum Iurisprudentia ipsa super.caeteras humanas artes & facultates excellit: Vt enim non ita frequens ejus usus, nec pasi . . A 1 sim

7쪽

ΡR EF ΑΤ Io.sm obvius est nec tam praesentibus cultores suos emolumentis & commodis auget; ita nobilior multo, sublimiorque clariorem & magis expressam in si iis sectatoribus Divinae mentis omnia gubernantis cssigiem , in ipsa stirpe generi mortalium ingenitam , facit : quippe quae nihil humile in Republica, nihilque

Vulgare contrectat, sed in ea altissima quaeque suis consiliis , atque institutis formanda suscepit ac moderanda; quandoquidem in Conservanda Religione &

Ceremoniis , magistratuum ossicio con-

stituendo , Imperio armis reliquisque opibus muniendo , suum studium industriamque consumit. Quod quidem legislatori sapientissimo Iustiniano minime obscurum fuisse vel inde perspicuum est , quod ex duodecim libris Principalium Constitutionum , quibus universum jus Civile pertractat, relictis

pro re Privata octo mediis , primum ac tres extremos iis legibus attribuit, quae

8쪽

P R AE F Λ T I in ad publicum statum rei Romanae spectant: & quasi bonus Imperator firmiores quasque copias in fronte, &subsidiis locavit, eandemque materiam ut plurimum earum Constitutionum

esse voluit, quas, post absolutum juris Civilis opus cum edidisset, Novellas appellavit. Cum itaque ego , BEATISSIME PAΤER, non inutilem Reipublicae civem' esse me ab ineunte aetate vehementer optassem , quippe meo unius commodo nequaquam me na

tum intelligebam , postquam a Phi

losophiae curriculis , cui in Bononien- si , & Patavina Academiis profitendae primos ingenii mei impetus addixeram, domesticae me rationes & vitae inter negotiorum fluctus agitandae necessitas avertit, hanc ipsam juris Civilis, cui me deinde applicui, partem , intentiore Cura cognoscendam mihi proposui; O neque otium , quod ab amicorum temporibus datur, illuc insumendum exu

A 3 stimavi,

9쪽

que futurum, ut industriae Vigiliarumque mearum fructus aliquis haud ineptus ad posteros prodiret, quo justa

Commentaria,ad quatuor quos dixi Codicis Iustinianei libros, hoc est Ius Publicum universum , comprehenderentur. Initium autem a titulo de S tandatis Trincipum, qui est decimus quintus libri primi, & inter Novellas decimuS- septimus, capere decrevi ; quod eam materiam scitu dignissimam, tracth- tuque jucundissimam intelligerem, quippe quae rationem explicat, qua provincia adminiHrentur, ut inde qui acto opus es et accipiant, qui in ea S cum imperio mittuntur;hoc est Reipublicae bene foris gerendae praecepta calleant , & amplectantur:

in qua quidem Civilis scientiae parte, qui

jore laude digni sunt, quam qui id ip

sum domi faciunt ; quo est praestantius excelsiusque in alios, quam in semet i mesperium

10쪽

P R AE. F A T I o. perium exercere. Quemadmodum autem

Romanae provinciae post homines natos amplissimae florentissimaeque fuere, ita necesse est ea praecepta institutaque,quibus habitae & administratae sunt, pul- Notiel. cherrima sapientissimaque fuisse; quo 'ρ , rum beneficium est,propagatum per universum terrarum Orbem Imperium, tanta cum devictarum gentium felicitate,ut pleraeque Populo Romano servire,quam aliis imperare maluissent. In hoc igitur stadio,BEAT 1ssi ME PATE R,sub auspicii tuis currenti mihi,&, si Deus coeptis annuerit , diu cursuro , ut ea , qua es ergarem litterariam hyniversam benignitate, QVeas rogo ; 'Meque libenter audias

de priscis Imperatoribus, per hujusmodi

Mandata felicitati publicae constilenti- bus , cum posteritate loquentem. Faxit Deus Optimus Maximus ut diu regnes; ita enim in uberrima rerum Te gestarum segete , Ecclesiarum & Provinciarum praesidibus licebit egregia illa heroicae

SEARCH

MENU NAVIGATION