장음표시 사용
1쪽
3쪽
4쪽
Libris V. comprehensum. Primus de Gymnasii origine,incremento, decremento,confirmatione, adsicus. De Vniversitatibus Mudiosorum, eorum Privilegiis, honoribus, ministris . De Pro 'oribus, Cathedris, Collegiis, ceteris ad veram totius Academiae rationem pertinentibus. Alter Professores tum Iuris Ponti scis, tum Civilis aprima origine ad ns fra tempora enumerat. Tertius Professores Thrologiae Sacri Codicis Philosophiae Naturalis, Moralis Metaph cae,ac Medicinae, aliarum, Artium recenset. Euartus omnasii historiam , se memorabilia quaedam ad annos quingentos brevise ρισι quitur. uintus Gymnasii Monumenta exhi ι.VTINI, Ex Typographia Nicolai Schiratii. M DCLIV.
6쪽
iuri, Sapientiae, ac Medicinae
Sedulo operanti IA EVS PHILIPPUS TOMASINVS MEMON AE MEAE SVL.
AC Rrs a prima juventute addius cum divinarum ac humanatum literarum disciplinis animum ad publici Honoris spccimen excoluissem , omne studium latus irritum, quod nihil ad ali na commoda conferret, qua potissimum ratione meam qualemcunque ingenioli operam patriae probarem,serio cogitare coepi. Occurrebant oppido varia eius Ornamenta exteris non usque cognita. itaque iis evolvendis mentem admovi: inter quae prima suis exemplis invitabant, animumque addebant summorum virorum nomina , quorum virtutes lateret iniquum videretur. a a la.
7쪽
Instituto respondit c ventus. Haec enim meo stilo
in memoriam revocata secundis eruditorum vocibus post quani exciperentur, alia subinde mihi nata scribendi materia non pauca diversis literarum proceribus ad cuiusque genium dicata in medium
Summo Pontifici INNOCENTIO X. De Hospitalitate libellum inscripsi tamquam totius cibis Patri, & Sospitatori, qui advenas cuiuscunque generis in suum sinum recipit, eosque ad summos honores evehit. ANNAL Galliarum Reginae Illustrium etiam virorum, & mulierum vitas veluti Heroinae Augustae dicavi. Seron issimo Venetiarum Luci Francisco Erigeto , Excelsoque Senatui Annales Canonicorum S. Georgii, qui ex amplissimo
Sc natorum ordine originem trahunt et Patriae insuper incae Dccurionibus , & Civibus monumenta maloium , ac Elenchum f. miliarum nuncupavi.
Sed & Purpuratis Principibus S Romanae Ecclesiae Cardinalibus studiorum meorum patronis, Emi-ncntissimis Francisco Barberino, Ioanni Francisco ex Comitibus Guidiis a Balneo, Cyriaco Roccio, Federico Cornelio, Marco Antonio Bragade no , Iulio Mazarino, & Dominico Cecchino diverissae lucubrationes exhibitae . Summotum Ponti fi cum Nuncios ad Serenisi. Rempublicam Venetam Ioanncm Baptistam Agucchiam, Ioannem Franciscum Vitellium, S Comitem Elvium Archiepi
8쪽
scopum Pisanum meis etiamZcommentationibus interpellare licuit. Eodem obsequio Proceres Venetos, & Equites Romanos prosequi consultum fuit. Nec doctrinae fama claros praeterii exterOS, ut ipsorum adirem judicium . Ceterum haerenti mihi cuius imploranda foret huic operi tutela, quod ali quot jam annis adornatam lucem gestit,Vestro utique conspectu dignum id censui, in quo imm ortalis gloriae vestrae trophaea elucent. In hac enim Vniversitate florentissima , veluti in amplissimo eruditi orbis theatro ab omni memoria egerunt Inclitae Nationis Germanae cives sanguine, Omnique virtutum genere conspicui, Principum, Comitum, Baronum , Nobiliumque illustris progenies. Ex qua tot prodiere summi nominis viri, qui toga,
fagoque Sacri Romani Imperii , aliarumque politioris Europae regionum rem integerrimis administrarunt consiliis. Quid memorem omnis doctrinae liberalis columina, quorum praeclara ingenii monumenta universum orbem sibi demeruere, qu rum fama sese ad postremos terrarum fines extendit 'Nec mirum apud omnes vestram hanc esse laudem, qui singularem in constituendis, ac dirigendis rebus vestris prudentiam , in ampliandis Vtriusque Iuris, Artium, divinae, & profanae Sapientiae, ac Medicinae institutis diligentiam, avidis heic oculis hauserunt; qua effectum, ut Serenis simi Ducis Veneti benignitate in dies non modo
9쪽
eumulatiora legibus vestris peculiari senatus amplissimi decreto concessas accederent ornamenta, S commoda : Sed Invictissimi Imperatoris, ali rumque Regum, ac Principum clementia auctiora in posterum incrementa, & commoda Vobis augurari sit integrum. In vos igitur oculi omnium jure
convertuntur. Vos mirantur omnes, ut viros claros, prudentes, splendidos, comes, summeque modera tos: Rectores Vrbis laetis frontibus vestrum o sequium excipiunt, meritis vestris indulgentiores favoribus vos fulciunt: Cives Patavini prudentiam , sedulitatem vestram, quietem, in gymnasticis , omniumque literarum liud iis frequentiam admirantur, vestram amicitiam admittunt ue Prosessores Gymnasii vestram in subselliis praesentiam exoptant et nihil illis gratius, quam ad cruditionis opinionem vestro coetu perfui. Nec dubia spes est, quin istaec monumenta vestris insignita summis virtutibus, quam ceteris benevolentiam animo imperti istis prolixo, iudiciique aequitatem experiantur uberrimam. Mihi sane magni erit, intelligentibus placuisse mea, quorum judicio plusquam aurae populari tribuo. ita, quod ex animo precor, Vos Deus ad Germani nominis stabili mentum diu concordes foveat, confirmet, vestrumque consesi sum bonis omnibus exoptatum diutissime florentem praestet. Patauu Cal. Octobr. CDOCLIV.
10쪽
Oras isthuc antiquitate eximiam, utilitate singulare, cui inscriptio q=,Gymnasium Patavinum, Illustri vini, se Reve. νendissimi D.Iacobi Philippi Tomasini, dignis mi . momensis
Episcopi, ego Ioan. Cottunius in Pal. Vni-σ. Philossophus Primus diligenter perlegi: neque in eo quicquam reperi Fidei C tholicae,morumve probitati,aut Principum inseruuiss adversans: minimo ex eo poterunt Scholares multa prisii se integri aemdocumenta ad bene vivendum haurire; o publica Serenises. Reip. Veneta prudentia ac muniscentia in regendo ac confer.
vando Patavino omnasio praefulget. Propterea digni simum censio, quod in publicam lucem prodeas.
Dieas. Mensis octobris I 6sa. iores praesens manusscriptum cartarum in folio i8t . cuius initium est Gymnasium Patavinum Iacobi Philippi Tomasini Episcopi. moniensis o incipis Gymnasii Patavini See .ct fris videre est, fuit pro impressione Paduae admissum, o approbatum stante Fuprascripta attestatione Excellentiss.D.Ioannis Cortunis Equitis in Universitate Patavina nil ophi Prima Sedis , quod in ipse opere non sit aliquiae contra Catholicam Fidem, Principes, aus bonos mores. Ita est, o Frater Antonius Vercelli de Lendenaria Inquisitor Generalis Paduae, manu propria.