Gabrielis Francisci Le Jay e Societate Jesu. Orationes Gloria saeculi Gallis vindicata. Oratio habita in regio Ludovici Magni Collegio Societatis Jesu, a Gabriele Francisco Le Jay. Eiusdem Societatis sacerdote

발행: 1700년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

tibus praeluxisse, dulce ac d corum quidpiam,votisque omnibus dignum videatUr. Ad hunc porro laudis apicem 'uantumvis arrigant 1ese, quotquot mundum hunc aspectabilem gentes incolunt,

nec aspernandam magnorum facinorum copiam ambitiosus ostentent: est tamen illustrius

aliquid, quod Gallia nostra smbi gratuletur : est unde partam huic saeculo gloriam proprio quodam jure sibi repos.

Ab sit autem dicto invidia I UDITOREs, neque id a me dictum quis existimet, quasi debitam illustribus caeterarum

12쪽

' gentium factis laudem ere pram velim. Scio nullam esse ex singulis quae praeteritorum feculorum palmam praeripe re,quin & ad pr sentis gloriam aspirare non potuisset, nisi ob via serte occurrisset Gallia. Etsi enim laudem inter &gloriam, uti lucem inter ac radium, necessitudinis quaedam communio intercedit ;si tamen ad peritos rerum aestimatores examen istud re-Vocetur ; non deerunt, qui

vividius nestio quid in gloria quam in laude deprehendant. Est enim laudabilia egisse parum , nisi haec ipsa. gloriose praestiteris: non habet gloria

13쪽

unde sibi satisfaciat, nisi vel in laudatissimis quibusque rebus , aut ex fine, aut ex mindo sitaulare aliquid sibi praescripserit. Atque hinc discite, AuDITORES , quo tandem jure t

tam iaculi hujus gloriam sibi

- vindicet Gallia, quae feculis anterioribus laudatissima, istodemum gloriosa nuncupari s ne invidia possit. Hanc vero gloriam nolite expectare, AuDIΥOREs, ut Vela politioribus Litteris, vel a praeesaris Artibus repetendam velim. Vix est in controversia positum, quousque & Litte rarum decus & Artium honos

14쪽

Gallis auctoribus processeris ripse me tacente praedicaret Europa, si quid in tac parte patria: claudibus derogarem.

Fecit enimvero amnitatio stidiumque exter um gentium

in iis imitandis sedulo quaecumque proficistuntur a no bis, ut constare debeat apud shmnes; quanti in ea re Callos aestimem, quos ut eXemplar sibi proponant , qum dc aliquo assequi intervalla gloriem tur. Habet Artes praeter ac Litteras longe aliud ex quo se commendet Gallia ; Religionis splendorem dico & Armorum decus: quod utrumque veluti . sium multo eti m li- A iiq

15쪽

bentius agnoscit. Neque hanc sibi laudem peperisse parvo constitit vel pugnacissimae Nationi : sive

communes sibi cum vero numine hostes, sive proprios eXPugnaret, Religionis aeque ac Iibertatis vindex. Profligavit novum in morem nova Erro, Tum monstra, quae sinceram fidem aut depravarent, aut deturparent. Fregit non semel conjuratos in Galliam Euroapae populos , qui addictam ipsi ab omni aevo fortitudinis

palmam eripere tentarent. Quibus autem Artibus , dum Dei, aut . patriae honori allaborat, gloriam sibi quasi v

16쪽

ctigalem fecerit, intelligite , si

fas est oratori intra angustos bipartitae orationis fines integrum iaculum coercere.

Etsi Christianis gentibus

commune videtur esse Relsegionis studium tria sunt tamen quae Christianissimam Francorum Gentem vel in hoc. ipse Religionis ardore sece nant a caeteris i sincerus quia d m candor fucique expers, at omni dolo impervius ; invictum animi robur, idque da.

biis maxime temporibuS cedere nescium ; accommoda in .geniis, nec sui unquam dissimilis prudentia : quae tria,

17쪽

quam vere Gallis arrogem , vos ipses judices appello, nullius nisi vera laudiis approba,

Fuit haec praeteritorum tem- porum calamitas, ut cum Europam totam infestaret Hae

resis, de tristissima ubique furoris sui vestigia relinqueret, Galliam ipsam , quanquam

gentes inter caeteras aviti cultus longe retineritis limam nullius Hieronymo teste monstri patientem, nec intactam penitus, aut etiam illaesam pateretur. Verum si quos pestu feri contagii sensit affatus Gallica Gens, quam sincero deinceps studio & inustam ab-

18쪽

stersit labem , & Religionis

gloriam non apud se modo, sed in populos etiam erae Spropagarit. Repetamus enimvero pamlo altius ohar Religionis in Gallia conditionem, Cum CX- tincta Valesorum gente, imperii Gallici jus ad Borboniam

pertineret. Spectabat rerum summa: HENRiCuM Navarrae Regem, quem innatae corporis animique dotes, dignum aliunde solio effecissent. Unum obstabat tantis virtutibus, Religionis avitae discrimen. Non potuit sibi tempe rare, quin erumperet palam

sincerus: Religionis ardor quo

19쪽

flagrabant Galli, & justos

quodammodo limites praetergrederetur. Nempe augebat metus recens ac luctupsum Britanniae fatum, quae Principis exemplo deteriorem in partem mutata ab avito pioque cultu desciverat. Hinc illi, quem fatebantur omnes suum, & ardebant totis animis imperare sibi Principem, nec admiserunt ultro, nec salutare Regem potuere ; donec amicam sibi vitacissim manum praestarent, &

debita Principi, debita Deo

fides. Neque vero asperavit Regem optimum benevola vis,

20쪽

non permaserat abalim natio voluntatum, sed sincerus Religionis amor pariter ac , Principis inspirabat: non doluit non dulatum sibi fuisse in ea re, quae nec fraudem nec simulationem patitur. Imo nihil tam amicum Religioni verae fecit ipsius animum , quam expers ille fuci pigmentique candor qui veritatis partus est. Non putavit ReX pe spicacissimus in tam propensis erga se animis obitare sibi quidquam posse, praeter unicum veri amorem: Voluit e

periri per semet ipse, quid illa

tandem saperet Religio, quae cultores tam sinceros exhibe-

SEARCH

MENU NAVIGATION