장음표시 사용
11쪽
Magna enim atque gravi conscientiae potestate. summo animi ardore ampla cogitationum copia. neque adeo Sine audaci contra ipsos Vedos controversia. Gita ista. animo non minus ex larga naturalium rerum abundantia, quam ex mobilibus istis sallentibusque humanae vitae condicionibus retracto, mentem ad quietam secretamque ab rebus omnibus dei contemplationem ideoque ad eius naturam participandam revocat et reducit. qua quidem ex
re imaginem quandam claram e tremi illius status, ad quem progredi potest religiosa Indorum cogitatio, accipimus.
Devimaliatmyam vero totam pertractat ex omnibus eius rationibus naturam. agentem aeque illam atque actam aut em- cientem essectamque item; omnia cognitionis genera perquiruntur, colliguntur Summa quaeque quae continet ista, rediguntumque ad unam eandemque grandem contemplationis sormam. Ex communi vero atque magna quae apud Indos vigebat animi cultura. insigni ea tum si rerum abundantiam tum si gravitatem eius spectas; ex ista igitur animi cultura coniici queat, utrumque Opus et a forma et ab argumento mirifico
placuisse indigenis; et Gita quidem abstractis istis cogitationibus atque summarum idearum studio omni denique philosophandi ac docendi ratione. ad nobiles magis gentes. quae maiori valebant doctrina pertinebat. Devlmahlumam vero tum quod adsensum popularem accomodatum magis atque epicum est, tum
quod universas cogitationes singulis quibusdam visibilibus iungit denique quod largam mythologicam materiam contiuet, communi
populi menti quin aptius fuerit non dubitandum est. Quare quum in Gita idealislica quasi quies reperiatur. in Dolina-
12쪽
haimo regnat ubique multiplex atque quam maxime varius
rerum atque personarum m thologicarum motus ac progreSSus. nec raro φαντασία. ut graece loquar, tranSit ad φαντασμα . Sed
de ea re longum sit hic expromere omnia. disserendumque in aliud tempus. quo de Devia eiusque ad religionem mythol giamque rationem sustus loquemur. Scripta vero quae de religione atque cultu Indorum agunt, in duas distribuuntur partes. Vedos scilicet. qui quattuor Sunt Rig. I ad schus. Saman et Atharvan nominati; Puranosque
Pauca quae de hisce sunt nota. tam multis et tam saepe doctis hominibus repetita sunt, ut singula tantum eademque graviora de iis proferre sufficiat. - Purani habendi sunt tanquam narratio, quae orta prima gentium aetate earum vitam continuo solet comitari, et in qua tradita ab antiquis de diis mundo. rebusque cognitio novis sese adiunxit posteriorum eteogitationi et opinionibus. Ex deiectis vero atque ut ita dicam discissis mentis viribus. quae ad unitatem quandam coniunctionemque tendunt prosccti. tum omnia quae ad religionem pertinent culturamve continent, tum quasi initia sunt diversarum doctrinarum. ex quibus Inullae variaeque prodierunt relugiosae sectae. Insignes vero sunt liberiori quadam minusque dogmalis subiecta tractandi ratione . nec quum omnis eorum
color religiosus sit. insiliari potest, quin variae isti eorum atque abundanti poesi insint quaedam vere facta, etsi ea sicuti omnia sero apud Indos quae ad personam spectant vel res singulares.
ad mythorum speciem evanescere prorsus videantur.
13쪽
Necessario igitur Pura ni peculiari cuidam adscribantur litterarum Indicarum tempestivitati et aetali. Nam quum Ila- meide. Malistharato. Manuis legibus relicuisque litterarum monumentis nihil contineatur. nisi initia quasi atque delineamenta grandis illius litterarum Indicarum imaginis . accuratiori solo
apparebit Puranorum studio. perspicuam certam ac dilucidam earum cognitioncm posse comparari. Nam ita demum menti nostrae vera naturaeque consentanea Indiae imago proponetur. Neque enim vel coniiciendi sagacitas vel cogitandi alacritas aeque nos possint agitare atque insignes istae historiae indicae tempestivitates, quibus φαντασία tanquam certa omniaque agens dux neque ullis circumscripta sinibus, penetrat omnia atque regit. Ab editore vero quum iure quodam exspectari posse videatur, ut accurate quae sit libri aetas desiniat; aperte saleamur necesSe est, nos non sine anxietale quadam ad haec aggredi quoniam quum certum aliquid postuletur. rem levi annotatione strictim absolvemus. Nam quum hac nostra aetale indies argumentum atque quasi materia crescat. fore tamen ut litterarum historia conscribatur accurate neutiquam possit sperari. Indiae enim natura mythis suis ad universa tendens, a Singulari rerum comprehensione remota videtur esse; itaque sit, ut quotquot reperiantur aetatis monumentorum desinitiones. statuatur conlinuo, non cui certo temporis spatio singula quaeque sint adscribenda sed quae aliis sint aut antiquiora aut recentiora. Critica igitur historiae ars ita progrediatur necesse est, ut, quum raterni Sileant testes, ex ipso singulorum monumentorum argumento, ex
14쪽
x cogitationum idearumque nexu atque cohaerentia denique. ut breviter quod sentiam dicam. ex ipsa reliquiarum natura demonstret atque coniiciat quae singulorum operum haberi debeat vel cotisequentia vel aetas. Res vero si ita procedere debet, necesse est . ut si quis adeat eam, totam penetrarit atque norit naturam Indorum mentemque, quod quidem sine accurato
Puranorum studio qui quasi ultimi atque optimi eius sint
testes prorsus seri non posse supra a nobis demonstratum est. Sed quamquam apud Indos certum quoddam tempus accurate definire est dissicile. lamen de Devimaliatmyo eoniectura veri aliquid simile proferre licet. Invenimus enim in Malati et Ma-
bilem Τ se hamundae cultum. quae dea in nostro carmine tamquam sorma Deviae deae celebratur. Quum vero initionus caussis. contra quas nemo sacile dicat quicquam. huius sabulae auctorem
octavo post Christum seculo vixisse. ideoque drama ipsum e dem Saeculo compositum esse narret. evincitur ante idem hoe saeculum compositum esse carmen nostrum. Etsi vero lateamur Decesse est peculiarem TSchamundae non minus quam aliarum Deviae formarum cultum adscribendum esse priori aetati. quam ea est. qua lanquam Deorum Dearumque omnium complexus virium apparet Dea ista, tamen accuratius de hac re aliquid constituere et periculosum sit in hac adiumentorum penuria et audacius in ista Indorum temporum ambiguitate. Illud tamen addimus quod cogitationes quae regnant ubique in carmine nostro imprimis vero singularis hymnorum ratio, qui cum Deviam deam insignes tribuant laudes excludere Od
15쪽
sere videantur relicuos omnes Deos. id aperte ostendunt. quod
cultus Deviae istius ad sectam quandam pertinuit. id quod vel eo probatur. quod Vischnuis ibi atqui Sivi. qui alias oppositi sibi
sunt atque contrarii, invenitur coniunctio quaedam atque compleXus. In textu vero recensendo plerumque Calcuttensem ediii nem Secuti sumus quae prodit MDCCCXIII octava forma. Sed cum neque interpretatio ei addita, neque ulla sit commoda vocum Separatio adhibila. nullum maiorem usum manu Scripto codice pol cst praebere. Usi autem sumus praeterea duobus codicibus. Berotinensi atque Boppiano, illo C. littera hoc B. signato. Prior qui ex Bemsteinianis libris in bibliotheca regia servatur, soliis CCLXV. Maiisandeyum Puranum continet inlegrum Bengalicis litteris
perperam conscriptum, nam neque cr litterae distinguntur, nec Visargus continuo additur. Allerum vero Boppio debeo praeceptori meo. cuius quidem viri hercle nescio utrum benignitatem in me insignem an amplam doctrinae copiam magis assimirer. Est vero codex minima forma devanagiricis litteris salis bene conscriptus, carmenque nostrum complectitur totum cui Deviae deae invocatio anteposita est satis longa in qua singulae quae in carmine Occurrunt eius formae lanquam in brevi indice describuntur.
Quas celerum laudatas invenies Londinensium Codicum lectiones, eas scito nos debere benignitate Rosenii nostri paene incredibili. qui sex carminis nostri libros servari Londini certiores nos fecit.
16쪽
Mythologicae Quaestiones. quas passim in annotationibus meis laudavi. quotidie prodibunt continebuntque omnia quae ad
res mythologicas explanandas pertinenLSed timendum forsitan sit ne ab nonnullis vituperemur quod non saepius in critica arte factitanda maiorem curam posuimus; sed cum pauca sint neque firma eadem ad hane rem auxilia. negligentiae certe maluimus accusari quam audaciae; quamquam non fugit nos. suisse quosdam qui, etsi non omnino vitiose. nimis tamen audacter in hac re sint versati; scilicet Indorum et grammaticae credebant et verborum cognitionem eo iam progressam esse. ut eadem securitate qua in Graecis Latinisve scriptis possimus uti. Denique non possum equidem finem huic praefationi imponere quin pectus levem meum easque quas diu animo reconditas habuerim piae mentis gratias publice testificer. Sunt enim agendae gratiae Summo Viro Libero Baroni ah Al enstem qui
eum Indicis hisce studiis mirifice faveat. quinimo primus ea excitarit auxerit et promorit, nos ut hasce studiorum nostrorum primitias, qualescunque Sunt, possemus edere Summa quae eius est munificentia adiuvit benigniter.
