Hortus Indicus Malabaricus, continens regni Malabarici apud Indos celeberrimi omnis generis plantas rariores, Latinis, Malabaricis, Arabicis, & Bramanum characteribus nominibusque expressas, unà cum floribus, fructibus & seminibus, naturali magnitudi

발행: 1682년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

91쪽

gininum abscissorum reliquiae lit. AE continentur: Fruinas autem cum suo putamine iij. C. putamen ipsi imnucleus vero transversim disiccis M. F. repraesentantur.

Suntque hi fructus oblong rotundi, prunis majoribus haud absimiles, quos tegit cortex glaber, viridis, ac nitens, postea subflavus, &dein nabescens, grati dulcisque saporis, cui subjectius cortex rufus ac limosus, nucleum continens candidum, sapore castaneis haud absimilem.

OL 3. Integra habetur arbor, quae Fig. I. simplici Cacumine, at Fig. 2. quinque apicibuS Ornata Conspicitur. Fig. 3. 4. S. 6.

multiformes hujus arboris in foliis fructibusque prod

cendis mutationes observari possunt. . ,. Multi caudicis frustum cum orbicularibus suis extub rantiis tegminum foliaceorum, atque fructiferorum ramusculorum vestigiic viva imagine ob oculos ponitur. Hic vero caudex crassitio sesquipedem, altitudine triginta pedes haud raro superans, nonnunquam in ternoS,

quaternos, quinosque apices ut supra dictum, &Tab. 8. Fig. 2. depictum) semet divaricat, alias simplici cacumine Tu 8. Fig. L ercinis. Singuli autem illi apices unius ferme pedis spatio reliquum trunci circularibus & extuberantibus annulis circumdant, qui duos tresve digitos lati, distinctis intervallis trium quatuorve digitorum intercapedine ab imo ad summum a se mutuo distant. Ad haec ubi transversim dissecatur hic caudex , guttas expromit pelia lucidas , quae radiis solaribus in candicans crystallinumque gummi inspissantur. Crescit haec arbor locis montanis, petrosis, &arenosis in Tirstsjour&Courontiada Provinciis Malabar, nec non in Japoniae insulis Rouklou S Lequas: nunc Vero conspiaeitur id Celsiissunt Ρrincipis Auriaci viridario Honfitiardi', non procul Haga comitis, eo ex India Orientali delata.

92쪽

MALABARICUS. I 3

Indisterenter quocunque anni tempore vicissitudines suas patitur, & illi promos fructigerosque profert conoS, atque a quinto sextove circiteriationis anno ad centesimum S ultra fruetifera est.

Caeterum arboris hujus tanta est fertilitas, ut recisus ijusilem ramus terrae vel levius commissus in novam arbΟ- rem progerminet i quinimo experimento compertum dicitur, rejeetiam trunci Mistum novas radices emittere, &in arborem denuo renasci; quodque magis adhuc mirandum, si vel per annum, vel etiam plures annoS C terra Cia vulsa servetur sicca arbor, & postea terrae committatur,

reviresCere, cujus rei fidem faciunt Japonenses, qui ob

admirandam ejus cum ferro sympathiam arborem hanc δε- tevou, hoc est, a ferro virescentem naucupant : haec quippe cum suis radicibus e terra evulsa, & in aprico loco siccata

reviviscit, ubi arena fervida scoriis ferri admixta radici suta stemitur. Etiam prodigii instar esset, si verum foret, quod

visque ferreis eidem denuo aflixos pristino virori reddi. Insiaper ubi languescit haec arbor, ramosque quasi emo

tua dimittit, trunco clavos ferreos infigunt, atque ita ad virorem reduci perhibent. Fructibus autem vescuntur Malabarenses cum saccharo Thomaeo, alioquin alvum relinquunt adstrictam. Succus e novellis foliorum surculis expressi is, atque exhibitus im testinorum Cruciatus compescit, stomachi ardorem sedat,& vomitui cruento medetur. Fructigerus conus contusius,& in cataplasinatis formam redactus, lumbisque applic tus dolorem nephriticum tollit, & involuntarium seminis in Gonorrhaea effluxum mitigat. At vero e fructibus ten rioribus in aqua decoctis medicamentum paratur, quod vomitum ciendo ventriculum egregie expurgat. Ipsius a

93쪽

boris gummi assumptum quibuscunque venenis resistit, atque cum gallinae stercore mixtum & seris applicatum via perarum morsus mirifice sanat. Ex Arboris trunco D nenses farinam ex eaque panem conficiunt, Set ipsis dictum. Denique ii Malabarenses, quia D. Thoma converses se profitentur, atque ideo Thomista vulgo nuncupantur, templa sua diebus festis iliosis hujusmodi ramis exornant, quia non facile exaresCunt, atque hanc ob causam arbor

lim piama seu in una das strevias a Lusitanis nuncupatur. T A B. I 3. . IS. I6. I7.18. I9. m. 2I.

SEARCH

MENU NAVIGATION