Cyrilli Franchi seruitae Bononiensis ... De anno Iubilei commentarius. Ad illustrissimum, & excellentiss. principem Iacobum Boncompagnum, ..

발행: 1575년

분량: 129페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

eoniunxit, id quod fuit permanens , & quod non erat a summens,

ut haberet unde hominem lapsum redimeret, & pro eo satisfaceret Deo patri. Vbi enim uenit plenitudo temporis, misit Deus filium. suum, factum ex muliere , factum sub lege o ut eos qui sub lege erant, redimeret, & adoptionem reciperet filiorum . Ipse na que factus nobis a Deo sapientia, iustitia, sanctificatio, & redemptio et non per sanguinem hircorum, aut uitulorum, sed per proprium sanguinem, introiuit semel in sancta, aeterna redemptione inuenta. Non enim corruptibilibus auro, & argento, sed sui ipsius agni incontaminati, & immaculati precioso sanguine, nos r

demit o quem in ara crucis innocens immolatus, non guttam fam uinis modicam, quae tamen propter unionem ad uerbum, pro r

emptione totius humani generis suffecisset, sed copiose , ueI ut quoddam profluuium, noscitur effudisse, ita ut a planta pedis, usq; ad uerticem capitis, nulla sanitas inueniretur in ipso . Quantum

ergo exinde, ut nec superuacua,inanis, aut supcrflua tantae effusi

nis miseratio redderetur, thesaurum militanti ecclesiae acquisiuit, uolens suis thesaurietare filiis pius pater, ut sic sit infinitus thesiurus hominibus, quo qui usi sunt, Dei amicitiae participes sunt cl&cti. Quem quidem thesaurum non in sudario repolitum: non in agro absconditum, sed per Beatum Petrum coeli clavigerum, eiu que succes res suos in terris uicarios comisit fidelibus salubriter dispensandum: & proprijs, & rationabilibus causis nunc pro tot Ii,nunc pro partiali remissione poenae temporalis,pro peccatis debitae , tam generaliter, quam specialiter pro ut cum Deo expediare cognoscerent uere poenitentibus, & confessis misericorditeTapplicandum: ad cuius quidem thesauri cumulum, Beatae Dei g nitricisi, omnium electorum a primo iusto , usque ad ultimum m rita adminiculum praestare noscuntur: de cuius consumptione, seu minutione, non est aliquatenus formidandum, tam propter infinita Christi ut praedictum esto merita, quam pro co, pro quanto plures ex eius applicatione trahuntur ad iustitiam, tanto magis accrescit ipsorum cumulus meritorum. Quod se.re. Bon. Papa Octauus prsde. enim pie iicut in dubie credimus) considerans, 5 attenta meditatione reuoluens, quantum apud homines glorioli principes terrae Pet.& Pau. per quos Euangelium Christi Romae resple

duit,& per quos ecclesia religionis sumpsit exordiu:qui facti Chrμstiani populi, per Euangelium genitorca, gregis donunici Past

res, fidei lucerne. Ecclesiarum culumnae,prae caeteris Apostolis,peculiati

42쪽

culiari quadam praerogatiua in ipso saluatore sdei, uirtute praecel-Iunt. Quorum uni S. Apostolorum Principi , sicut bono dispensatori, claues regni coelorum commisit, alteri, tanquam idoneo do .ctori magi teri u ecclesiasticae eruditionis iniunxit. In speciali ueneratione haberi debeant, & debita honorificentia uenerari, pro ipsorum memoria recolenda crebrius, & reuerentia a cunctis Chriasti fidelibus eis deuotius adhibenda, ipsorumq; patrocinio fauorabilius assequendo inconsumptibilem thesaurum huiusmodi pro

excitanda, & remuneranda deuotione fidelium , uoluit aperirer decernens de fratrum suorum consilio,ut omnes qui in anno a Natiuitate domini M. CCC. & quolibet anno centesimo, ex tunc secuturo, addictorum Apostolorum Basilicas de Urbe accederent reuerenter, ipsasque si Romani, ad minus triginta, si uero peregrini aut forenses fuerint, quindecim dicbus continuis , uel interpolatis saltem semel in die, dum tamen uere poenitentes sint, & consessi

existerent, personaliter uisitarent, suorum omnium obtincrct plenissimam ueniam peccatorum. Nos autem attendentes, quod an

nusquinquagesimus in lege Mosaica quam non uenit Dominus soluere, sed spiritualiter adimplere) Iubileus remissionis, & gaudij, sacerque dierum numerus, quo lege fit remissio , censebatur uodque ipse quinquagenarius numerus in testamento ueteri quiem ex legis datione, nouo ex uitibili spiritussancti in discipulos missione, pcr quem datur peccatorum remissio singulariter hon rarur . Quodque huic plura,& grandia diuinarum adaptantur mysteria scripturarum,&clamorem peculiaris populi nostri Romani, uidelicet hoc suplicantis humiliter, ac nos ad instar Moysi, & Aaron; per proprios, de solemnes nuntios ad hoc destinatos, specialiter orantis pro toto populo Christiano, & dicentis; Domine aperi eis thesaurum tuum, fontem aquae uiuae, desiderantes benignius exaudire, non quidem ut sicut illius Israelitici populi indurati cetaset murmuratior sed ut istius praedilecti populi, & cunctorum fidelium augeatur deuotio, fides splendeat, spes uigeat, charitas uehementius incalescat. Valentesque quamplurimos huiusmodi indulgentiae fore participes, cum pauci multorum respectu, propter

uitae hominum breuitatem, valeat ad annum centesimum perueniare, de fra .n.con.praedictam concessionem indulgentiae, ex supradictis,& alijs iustis causis,ad annu quinquagesimum duximus reducendam. Statuen .de fra. no .con.praedictorum ,& Apostolicae plenitudine potestatis, ut uniuersi fideles, qui uere poenitentes,& con-

D , fessi in

43쪽

.sessi in anno a Natiuitate eiusdem. M. CCC. Quinquagesimo proxime futuro : & deinceps perpetuis futuris temporibus de quinquaginta, in quinquaginta annis praedictas eorundem Pa. & Pau. Apost. Basilicas,& Lateranen. ecclesiam quam inclytae recordati nis Constan. postquam per Beatum Siluestrum, sicut per eosdem Apostolos Deo reuelante cognouit: renatus fonte baptismatis HErat, & a contagio leprae mundatus, in honorem Saluatoris construxisse : quamque idem beatus Silvcster nouo sanctificationis, Rehrismationis genere dcdicasse legitur: & in cuius ecclesiae parietibus liraefati Saluatoris imago depicta primam toti populo Roma. uisibi iter apparuit deuotius ueneranda , quam ex his, &alijs certis & rationabilibus causis, ut ipsa ecclesia pariter indulgentiae praedictam priuilegio diceretur, & deuotus ab eodem Saluatore, qui in prae factis Apostolis mirabiles praedicatur, eorum meritis, Ac precibus

indulgentiae mercatur percipere largitatem, in hoc censuimus uenerandam, causa deuotionis modo praedicto uisitauerint, plenissi triam omnium peccatorum suorum ueniam consequantur: ita ui

delicet, ut quicunque uoluerint Indulgentiam huiusmodi assequis Roma. ad minus triginta, si uero peregrini aut forenses, modo. smili quindecim diebus ad praedictas Basilicas, &ecclesiam accedero teneantur: Adiicientes, ut ij et iam qui pro ea consequenda, ad easdem Basilicas, & ecclesiam accedent, & postiter arreptum, impediti legitimo quo minus ad Urbem illo anno ualeant peruenire, aut in uia, uel dierum praetaxato numero non completo , indicta Vinc decesserint uere poenitentes ut praemittitur & comisessi, eandem indulgentiam consequantur. Omnes nihilominus, S: lingulas indulgentias, per nos uel praedeccssores nostrox Roman. Pont. tam praenominatis, quam alijs Basilicis, & ecclesiis. de dicta urbe concessas, ratas, & gratas haben es, ipsas auth. Apostol. confirmamus, & approbamim, ac etiam innovamus, di prae sentis scripti patrocinio communimus . Nulli ergo omnino h minum liceat hanc paginam nostrae reductionis, constitutio, deci Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnia potcntis Dei, & dictorum PG.&Pau. Apost. sese nouerit incussi rum. Da. Auin.Sexto Cal. Pont. nO.anno Drimo.

Bulla

44쪽

lira

su adi

Bulla Sanctissi. D. Sixti Quarti, pro anno vigesimo quinto. Uemadmodum operos, vigili'; pastoris solertia, oues Λ . . sitae custodiae deputataes curat a ferarum praeseruare incursibus, & ad statum prosperu foetu multiplicato, Pr ducere: ita quoq;&nos quibus dispositione superna, univcrsi gregis dominici solicitudo comissa est Si supremis deside armis a flectibus,& studiis nitimur indefessis, cuctos Christi fideles quos a iustitiae semita, hostis humani generis diabolica fraude ad vertit, deposita peccatorii sarcina suo reconciliare auctori: ut aeter est licitati,pra iis nostri Redemptoris inestimabili charitate meia potiantur, satque nostrae operationis miniisterio, utilitate publica suadente, etiam per gratiarum susceptionem, quod eorum sil uti conueniat, atque nostra,& praedecessorum nostrorum ordin tiones salubres debitis effectibus mancipentur. Olim siquide, stlicis rccordationis Paulus Papa Secundus,praedecessor noster, rati nabilibus causis,tuc expressis inductus,de uenerabiliu fratru nostruru,tuc suoru de quoru numero tunc eramus cositioinnn. Iubileu ad breuius tempus prouida moderatione reducens,illu ad ann. vigesimu quin tu Apost. author. restrinxit,ac uoluit, statuit,de decreuit ex

caulis praedictis, quod singulis a I. annis Iubileus annus praedictus celebrari debet: quodque ann. Domini. M. CCCC. LXXV. Oturo,uidelicet a vigilia Natiuitatis D ni nostri Iesu Chrilli, idqannos Iubile iis inciperet & ut sequitur finiretur: ac uniuers, & se guli utriusq; sexus fideles,qui Beatoru Apost.Pet. & Pau. Basilicas, Lateranen. si quoque, de Sanctae Mariae Maioris almae Vrbis EG, oesias, & statutis diebus deuote uisitarent, & omnes , & singulas Indulgentias , & petcatorum remissiones consequcrentur, quas idem Pont.suiq; praedecestores anno Iubilco huiusmodi Basilicas, & Eccl. sias praedictas uisitantibus, deuotc concesserunt per quasdaprimo,& deinde nos qui dicto praedecessore,sicut Domino placuit, sublato di medio, fuimus diuina disponente clementia , ad apicem summi Apostolatus assumpti, & per alias nostras literas eiusdem Pauli praedecessoris ordinationem, uoluntatem, & statu aco nia, & singula in eiusdem suis literis contenta, de fratrum corundem consilio approbantes. Similiter statuimus, & ordinamus, quod Iubileus praedictus, cum eisdem indulgent ijs, & remissionibu plenarus peccatorum anno proximo futuro a Vigilia Nati-

45쪽

vitatis eiusdem incipere, scut sequitur, continuari deberet: pro in in singulis literis praedictis quarum tenorem praesentibus haberi uolimaus pro expressis plenius continetur. Verum quia post- inodum tam nos, quam idem Paulus praedecessor noster, dum in humanis ageret, animarum saluti fidelium intenti, multorum principii , & aliorum Christi fidelium, ac deuotarum personarum pulsati precibus, diuersas indulgentias, & peccatorum remissiones pi varias, nonnullis ecclesjs, monasterijs, di piis locis,duximus co cedendas, propter quas, populorum forsan concursus, ad basilicas& ecclesias antedictas retardari, aut ipsius anni lii bilei celebritas minui, uel intermitti posset, cum animarum non modico detrimento'. Nos qui uniuersorum credentium profectibus , & saluti, proficere ex debito mini flerii pastoralis abit ringimur ne propter

aliarum indulgentiarum hactenus a nobis, seu eodem Paulo, uel alijs praedeccisoribus nothris concessarum huiusmodi effusione, hoc sanctum opus, ac remissionis , & gratiar annus Iubilcus in te mittatur: aut fideles ipsi a tanto munere reddantur expertes) r med ijs opportunis prouidere, uolentes, omnes & lingulas plenarias, etiam ad instar Iubilei, ac etiam commutandi uota, aut super eis, S male ablatis incertis, aut per usurariam prauitatem, uel aliuillicitum modum extortis, dispensandi,& componendi, aut illa sub coriis modo & forma remittendi, & deputandi confessores, cum potestate absoluendi, ctiam in casibus se.ap.reseruatis, facultates , concessiones N indulta a nobis, & eadem sede, uel illius authoritate quibuscunque ecclesijs, monasteri)s, hospitalibiis, & p ijs locis, univcrsitatibus, fraternitatibus quibuslibet, tam in perpetuum, quum ad certum tempus, in uita, seu mortis articulo, quouis modo aut quavis causa , quomolibet concessas, & concessa, & in posterum forsitan concedendas, uel concedenda, aut horitate apost tenore praesentium,de apo.potestatis plenitudine, usque ad nosti si,&eiusdem sedis beneplacitum suspendimus, illa'; durante beneplacito nostro, & sedis praedictae se sponsas esse uolumus, nec interim alicui suffragari: indulgentijs tamen basilicarum, & ecclesiarii dictae Urbis, in ino plenario robore durantibus . Districtius inhibentes, alias indulgentias praeter istas duntaxat in locis publicis, uel priuatis, praedicari, aut nuntiari ,' earumque praetextu, aquaestoribus aliquid exigi quoquo modo. Quinimo quaestoros, de

praedicatores quoscunquc per locorum ordinarios, a praedicationibus, di quaestis huiusmodi faciendis, uolumus & mandamus, pr sentium

46쪽

sentium authoritate arceri, sub censuris, & poenis ecclesiasticis,de quibus uisum, fuerit opportunum. Nulli ergo omnino hominu ciliceat hanc paginam nostrorum suspensionis, inhibitionis, mandati, & uoluntatis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac B. Pet.& Pau. Apo .eius se nouerit incursurum.Tybure,ann.

incarnationis dominicae. M. C C C C. L X XIII. Quarto CA S

ptem. Pontificatus nostri anno tertio.

CAP. XVIII.

VLLA vero Sanctissimi Pauli Secundi non reponitur in Ex.nec eam habui, ideo illam no rescripsi. Sed ad rei illustriorem notitiam, aliam addo Bullam, quam D. Albericus 4 M-

fare, qui Roma fuit tempore Clementis Sexti scripsit in Dodictionario ; quae hac est

Militantis ecesesa Romanus Potissex, Christi Vicarius,& Petri successor diuina prouidentia caput effectus,& inter oes homines supremus existes,plenitudincobtinet potestatis eisde Pe. Apo .sui'; successoribus commisit, ut ipsorum stabilitate, fidei in Christiana

Religione firmatae, eorumque mentes ad salutis opera suae accederent de ii otioni. Nos itaque Redemptoris noliri locum in terris

quamqi iam indigne tenentes, & eius Apostoli effecti disponente Domino licet immeriti) successores: ad honorem Dei,& B. Apostolorum Petri, & Pauli,& exercitationem eiusdem fidei, ac gregis Dominici custodiana,&culi odia soliciti,exhortati uigiliis, iugis attentione cogitationis intendere, ut animas ipsorum Deo cooperante diuina gratia uastallatus dudum, si quidem felicis recordationis Bonifacius Octaviis Papa praedecessor noster omnibus in quolibet anno ccntclimo ad ipsorum Η.Pet.& Pau. Basilicas de Vrbe,si foret Romani ad minus triginta, si uero peregrini, & forenses quindecim diebus continuis, uel interpolatis, semel in die reuerenter a cedentibus uere poenitentibus, & confessis, uel qui poeniterent, diconficercntur in anno praedicto, non solum plenam, di largiorem, immo plenissimam concessit ueniam peccatorum: sane licet idem praedecessis r noster intentione pura motus ut credimus indulgentiam huiusnodi ad annum centesimum, qui sui tempore accidit, dc successionis tempore accidit, credebatur, limitauerit. Et pro illocentesimo suo tempore accidente magnus fructus accreuerit popula Diqitigod by C

47쪽

o Christiano. Secuturis tamen annis centesimis propter humana

debilitatem naturae, quae diei im debilior redditur, paucissimi/mines ad annum centesimum peruenirent imae suae: & etiam ualiquis peruenit, in tali aetate labores non possunt commode sustinere itinerum corporalium: praesertim de longinquis regioni us uente iates: paucis ex dicta indulgentia, & concesscentenaria fructus credatur uerisimiliter prouenire. Thesaurus enim ecclesiae preci sus de quo indulgentiae huiusmodi concedunt, quam benedictus Dei filius in sua beatissima passione,quam ad redemptionem humα ni reeneris uoluit sustinere Christianis omnibus congrcgauit,cu ctam amaram mortem permisit: pro

casui sanguinis sustecisset, pro quo Christi fidelibus potest dispensari utiliter: inutiliter conseruatur: de fide etiam, quanto plus de ipso thesauro indeficienti fideliter dispesando recipitur, lato ube

rius augetur. Considerantes igitur, quod vita hominum quinqua inta annorum ut plurimum sit communis, & quod in nulla aetate possunt homines se in corporis laboribus exercere eisdem, lecundum communem cursum uitae omnium, possit fidelis quilibet ie-. mel in uita sua cooperante diuina gratia lucrari indulgentiam generalem, si de centesimo in annum quinqu)gesimum mutaretur. Attento praeterea quod Deus quinquaSenarium numerum quem m.

. estis suis elegit,uidetur sanctificalle specialiter & etiain cosecras se: fuit etiam electus in lege Mosayca cum dicit: Sanctificabis a num quinquagesimum. Ipse eni in est annus Iubileus, ideli remit-sionis, in quo remittebantur debita: reuocabantur exules, amilla haereditas reddebatur, seruus a iugo seruitutis liberabatur. Qinae quidem proprietates qua erant temporaliter in illo Iubileo quinqua simo'sgurato, in ueteri testamento ualde competuntur sipiritualiter his, qui in remissionibus indulgentiarum generalibus a Summo Pontisi. conceduntur. Rursus quinquagesima exultati nis a Pascha usque ad Pentecostem, & Quinquagesima afflictiones

a Dominica quinquagesimae usque ad diem Paschae, & quinquagesima glorificationis a sabbatho in albis, usque ad sabbathu post Pen

tecollem uoluit celebrari. Ideoque tamen per praemiila, necnon nulla alia diuina exempla quae in ueteri, & nouo testamento apertissime colliguntur, de his ualde probabiliter adaptantur, quare propter efiicacissimas rationes uidetur consonum rationi, & laluti fidelium expedire, quod annus centesimus per ductum Bonifacium

praedecessorem nostrum in concessione suae generabs indulgentiae 1 instia

48쪽

ῆnstitutus, in annum quinquagenarium conuertatur, & se figuraeonueniat ueritati, & actus nostri diuinis actibus confirmentur.

His igitur, & pluribus aliis rationibus ,& exemplis dignis stladii excitati , & feruore deuotionis accensi, dict γε gloriosos Principem fidei Christianae Petrum, & Paulum, pro quibus Christi Euangelist

Romae resplendet. Ipsius patres,& ueros pastores effectos,qui ipsi Vrbem cruore precioso martyrij Christo sponte consecrarunt, de illam gloriam promeruerunt, ut sit gens sancta, populus clectus, ciuitas sacerdotalis, & Regia per sacramenta. B. Petri sedem totius orbis caput effecta, honorare, & honoris nitescere praecomis.& colere sacrae dignitatis insigni is affectantes, cu fratribus nostris nonnullis ecclesiarum praelatis, & in sacra pagina magistris, & quia busdam utriusque iuris proffessoribus, & nostri palatii auditoribus deliberatione praehabita diligenti, de omnipotentis Dei misericordia, apud quem est copiosa redemptio , & Beatissimae V irginis Mariae', Beatorum Apostolorum praedictorum , & ipsoru in authoruate confisi, ad honorem Dei, & ipsorum Apollo lorum, exaltatione fidei, & lalutem populi Christiani, de ipsorum fratrum nolirorum

consilio, di Apostolicae plenitudine notestatis, centenarium num rum perdictum praedecessorem nostrum Bonifacium ordinatum, in quinquagenarium numerum commutantes.Omnibus anno quinqua esimo proxime futuro, a Natiuitate Domini nostra Iesu Christi, & in qublibet alio quinquagesimo ex tunc secuturo, Basilicas ipsas uisitantibus reuerenter, ac uisitare uolentibus itinere ca arrepto mortis, uel alieno legitimo impedimento praepeditis taliter tamen quod intra annum ipsum illuc accedere nequiuerint, uere poenitentibus, & confessis, suc Patriarcbae, Archiepiscopi, Episcopi, aut Abbates, uel alii quicunque praelati, aut priores, uel Religios, per ipsos religiosos superiorum suorum petita licentia, & obtenta, uel non obtenta: aut quiuis alij clerici,uel laici coditionis cuiuscunque extiterint, non sollim plenam, & largiorem,sed etiam plenissimam sitorum omnium concedimus ueniam peccatorum, statuentes,

ut quicunque uoluerint huiusmodi indulgentiae a nobis concessaresse participes, si fuerint Romani ad minus triginta diebus continuis, non interpolatis, saltem semel in die, si uerd peregrini sustini, aut forentes modo simili diebus quindecim ad Basilicas eat dem accedant, unusquisque tamen plus merebitur, & indulgentia ipsam efficacius consisquetur, qui basilicas ipsas,&cum eis Late-ran. Sanctae Mariae Maioris in urbe, necnon Sancti Lanrunt ij foria E mgr Dissiligod by

49쪽

muros urbis eiusdem ecclesias amplius,& deuotius : uoluerint De quentare et per praesentem autem conces aliis remissionibus & indulgent ijs ante, uel post dictam concessionem Bonifac. praedecetasoris nostri praefatis Basticis conccssis, non intcndimus in aliquo derogare e quin imo omnes, &singulas ratas,& gratas habente Sauthoritate Apostolica ex certa scientia,& praesentis scripti patrocinio commonuimus . Exultet itaque de tanto munere plebs fidelis , & saepe confess. & poenitentiam ut peregrinationem pro factam peragere,& plenam indulgentiam praeparet, ut mereatux in aulam ingredi coelestem , similiter di beatam uitam cum clectis Dei deducere mereatur: Datum Auinion. anno Domini.

N. CCCXLII.

Bullam aliam conscripsit idem Albericus quam Romae uidisse fatetur, & Roma detulisse . .

LEMarus Episcopus &c. ad memoriam reducendo, ad cai iam illius gratia Deus pater filium suum de coelo misit ex auto atque ait ipse; Nolo mortem peccatoris , sed ut conuertatur , & uiuat, ac etiam Beati Gregorii uerba ueritatis dicentis, tot animam gloriam paradisi credimus ascensuras , quot Angeli remanserunt post superbentium Angelorum, uel quot Angeli m

li cecidere. Et cum natura humana semper ad malum sit prompta, adeo ut Omnis quippe caro corruperit uiam suam super te ram e Misit Deus filium suum incarnari, ut homo qui peccauerat, ad coelcstia regna reuocaret, qua ex causa gavdcnt Chori Angelorum: nos consortes, & conciues eorum fieri: quia proeuldubio tunc ueri scatur , cum peccator ad poenitentiam.r uocatur. Superba nanque natura scut habet unde paradisi portam declinet disgrediendi, ita habet unde illam inueniat uirtutibus inhaerendo: ad sedes uero quibus Angeli per superbiam sunt priuati, per humilitatem conseruantur ex parte parentibus propagando . Sic enim Deus nostcr Iesus Christus plusquam

siticias Ceruus ad fontes aquarum, ut peccatores perueniant ad Pascha aeternum delitiatum . Item ait veritas ; Non ueniuocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam . Qua propter nos qui per eundem Dominum nostrum Iesum Chrilium uices ge-

50쪽

xim is super terram, debemus ei postposita negligentia cum trea more, atque ii in re sollicite uigilare super populum suum n his Commiisum, tanquam Vicarius sacrosanctae Ecclesiae, ab Altissimo Disuino n stto Iesu Christo, Principi Apostolorum fu i e Commissum , atque concessum ; Quodcunque solueris super terram, erit solutum , & in coelis . Nec est tam sanctus, nee tam iuitus , infra ambitum machinae mundialis, qui sanctitate , aequitate non egeat ampliare. Et postquam populus Cliristiarius, cum ex imperfectione humanae fragilitatis in tantam incidit misere calamitatem , medelae salubris em mendatione , cuius gratia quilibet saluus fieri indigeat . Notificamus ergo populo Christiano uniuerso sanctae Romanae Ecclesiue commitaso que Christianitatis initium , & fundamentum esse probatur, in qua etiam Basilica Apostolorum Petri , & Pauli. Est constructa, ac etiam eiusdem sanctitatis sepultura li Onorificata . Haec est ciui as illa a Deo electa, & honoris titulo insignita, fundamentum uirtutis , & praedicatores eximiae humilitatis ab eadem provide destinando . Iste est ille, de quo dicit Dominus Noster Iesus Christus ; Vas electionis mihi

est iste, ut portet nomen meum coram Regibus filiis Israel. Ex hac insuper ciuitate uolens exire Apotholus , qui dixit. Tu ex Chri lius filius Dei uiui, per fidem expulsus , ut uide

licet cederet furiae Neronis Imperatoris uadens extra ciuitatem a Dominus noster Iesus Christus apparuit, qui eum interrogauit'; Domine quo vadis respondit ; Vado Romam iterum erucifigi . Quapropter apparet , quod haec ciuitas fuit a Domino Deo electa, ut quae hactenus fuerat filia statis , & erroris magistra , fieret postmodum disciplina ustitatis. Nee non de hac ciuitate scribitur, & de ciuitate quam elegit , uenit nobis salus,& uidebant oculi nostri, unde gaud

bit cor nostrum.

Haec est enim uero ciuitas illa, quam sanguis Apostolorum Petri, & Pauli, & Martini presbyteri, & plurimorum, quorum

non e st numerus in area Dei prae magnitudine est incertus. Sanctili cauit, & uenustate ornata perpetim condecorauit. Asserit enim B. Grcgo. in dicta ciuitate Romana martyrum pro nomine

Chri sti pastorum, & fide catholica augenda corpora ibi requiescere ultra sex milia pro quolibet die anni. O qualis est haec ciuitas

Apostolica , & quantis laudibus extollenda, ubi sedis est Beati E 1 Petri

SEARCH

MENU NAVIGATION