Isaaci Casauboni De satyrica Graecorum poesi, & Romanorum satira libri duo. In quibus etiam poetae recensentur, qui in vtraque poesi floruerunt

발행: 1605년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 시학

4쪽

GRAECORUM POESI,

Sc Romanorum Satira Libri duo.

IN QUIBUS ETIAM

poetae recensentur qui in utraque

Apud AMBRos IVM & HIERONYMUMD Ro v A R T , via Iacobaea, sub scuto Solatis aurei.

6쪽

una Mompeiij essemus

7쪽

nem incidiJemus, tibi pollicitus t ne tam benignus creditor flortem sine aliquos

nore , longo adeo praesertim interuallo, reciperes: dsputationem aliam adieci, ut non plane eiusdem, ita nec usique quaque distimilis argumenti. Nam qui sciremus, non mediocriter solum eruditos cum uulgo credere, sted longe do Alfimos etiam /viros, m summa in literis auctoritatis, docere genus illud Latinaeposeos a Graecorum Saprica originem simul ac nomen traxisse : quum secus rem habere

nobis persuasissemus, ne me iusta satis caussa a communi hac σ omnibus fem

me recepta opinione videremur dissedere: faciendum esse duximus, ut de ut 1. poesi quae veniebant in mentem, una ea demque opera sicriptis mandaremus. Accipe igitur , Praestes clarissime, oe quod sapientes haut minoris fecerint, vir doctissime on usoponderam, paucarum

horarum diatribam: Ied aliquot saltem

8쪽

dierum lucubrationem, tuo nomini multo etiam prius quam nasiceretur dicatam, meritissimeque confecratam . etsi enim magno σ locorum m temporum interuallo diuidimur: haeret tamen animo nia

hilominus , siemperque harebit, mutui amoris nostri iocun sima memoria: σhonoris eius grata recordatio, quem studiis meis aliquando habuisti, cum ut fructus istorum aliquis in vulgus manaret,vigiliaeque nostrae publicarentur, quia Mompelis res erat propter loci condicionem difficilior , nullis parsurum te sumtibus,m verbis prolixe ostendisti, re etiam ipsa luculente probasti. Equidem non sism adeo ienotus ipse mihi , vi quae a me fuerint profecta, tanto hoc

cui quam, nedum tuo viri eruditissimi, sudio digna censeam: tu tamen, quum amore nostri aciem iudicii tuipraepediente, aliter sentires : praeclare hoc pacto, quantum humanitatis literis tribueres,

9쪽

palam fecisti. simul amentium illorum

auctoritate sententiae tuae confutasti, quos nihil pudet exquisitiorem linguarum m antiquitatu notitiam, ceu Reip. inutilem , pietati vero etiam aduersantem, disrre conuitiis ac dissumare. qui error fanaticus cum occulto quodam Dei iudicio per multa secula bominum

mentes occupasset e memoria demum auorum pene undique e Gallia nostra profligatus , certorum nunc hominum scelere immani in eandem σ vniuersam quoque Europam reuocatur. Quia inonne superioribus mensibus sacerrimus t ber prodi,t, quo impietatis omnes promiscue arcessuntur, qui post literarum πιλι, oris cum aliqua laude in iis sunt versati s aut qui uam dubitet melioris literatura pernitiem eos moliri, qMinefario ausiu in doritissimum quemque nostrae aetatis, m de rep. literaria optime meritum tanta cum petulantia atq. --

10쪽

pudentia inuebuntur Z saltem si maledi

cere uolebant, portentis mendaciorum

abstinerent:sistribere gestiebant, Latinebriberent. nam quis barbari os, solas cisimos, strib ines eorum enumeret, aut patienter ferat ξ Non hortabor te Praeses integerrime, ut certo huic Horum male conciliatorum furori te opponas, quod in te fuerit: ne prudentia σ constantiae tuae in amore literarum videaris dere. gratulabor potius bonitati natura tua, quae neque in ratione studiorum , neque in administratione Re . a recto tramite oe via regia defectere unquam te uit. Q amobrem, qui oe bonas artes semper ornaris,m bonas partes fortissime semper defenderis , magnumque ex ea re nomen tibi pepereris: pu cherrimam hanc laudem illibatam ad

extremum te conseruaturum, omnes steramus, qui excellentem virtutem tuam

SEARCH

MENU NAVIGATION