Criminalium iurium ciuitatis Genuensis libri duo. Cum additione plurium Decretorum

발행: 1573년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류:

2쪽

MAGNIFICISQUE GUBERNATOR IB.

AC PROCUR ATORIBVS. Nicolaus Iacob. F. Gentilis Senarega Iureconsultus. Stephanus Ang. F. Catianus. Petrus Ioannes

B- F. Cibo Clauica. U RIS prudentiam Illustrissime Princeps: Patresque Clarissimi diuinarum: humana

rumque rerum omnium cum praestantissimam: tum inter caeteras arteis: quas morta

lium genus hactenus coluit : antiquissimam esse; sapientes tradiderunt. Et quidem: si

antiquitas quaeritur: haec vetustate caeteras adeo antecellit: ut nequa prorsus occurrat antiquior. Haec enim

est illa: quae in ipso rerum primordio priusquam de caeteris artibus : & disciplinis ne cogitatio quidem inter homines esset: illos adhuc rudeis; palantes ipassimque in agris dispersos: ac in testis sylvestribus abditos ratione quadam in unum locum compulit: α congregauit. Haec item illa; quae in unamquanque rem utItem:&honestam eos inducens: primo propter Insolentiam reclamantes: deindε propter rationem.& orationem studiosius audientes: ex immanibus mites reddidit: ct mansuetos. Rursus illa: quae urbibus constitutis: ubi fidem colere: ac institutum retinere homines didicissent:& alijs parere sua sponte consueuii-sent; tranquillitate dein octoq; ciuili per leges alias pulchre constitutis: firmatisque: tum demum ad artium: caeterarumque rCrum pulcherrimarum inquisitionem accingi docuit.Sin praestantia attenditur: nonne haec uniuersas parteis Philosophiae:singulas quasquε de more apum obeundo: quae ex omni florum genere suauiuimos decerpunt: ita perstringit: ut ne ullam quidem: quam non attigerit : praeterisse videaturi Cum igitur Philoso- a phia

3쪽

phia animae sit consummatio; animae autem duplex vis habeatur: appetendi Vna: altera cognoscendii plane quemadmoduna eius: quae in sola rerum cotemplatione& aestimatione versaturi finis est veritas: ita quoque alterius appetitum perficientis finis est virtus: quae intellectu sordibus defoecato circa negociari actiones tota constituitur. E quo genere ciuilem disciplinam primam esse: praeter rationem autoritas quoque liquido confirmat: quando Aristoteles aethicen solam uanquam uniuersalem totius huiusce generis praeceptorum disputationem: pro more Peripateticae doctrinae primo loco statuens: reliquis partibus omnibus politicen anteposuit. Sed quid multa 'quasi vero nunc id agamus : ut tantum portio: & no potius totius moralis Philosophiae perfectio Sc consummatio ciuilis prudentia sit. Otate enim: hac explosa: esse potest ulla ex parte recte stabilita Oeconomiae ratios Nam cum rei familiaris ut recte idem Aristoteles tradit)partes primae sint homo ;&possessior quorum alterum ad victu pertinet; alterum ad liberos: nonne ijs legibus: quibus de nuptijsod successionibus tractatur: ita ordine oc ratione haec affatim sunt constituta: ut vel partem non exiguam occupent iuris ciuilis' Ad componendos quoque animi mores iqui unus totius m

ratis Philosophiae finis est praecipuus: non parum praestat legum

autoritas. Nam cum Philosophia solis exemplis ioc admiratione pulchri: quae neque omnes audiunt: nec si audiat: ijs capiuntur:

mortaleis ad virtutem alliciat: haec bonis praemia tribuens: malis item poenas statuens: bonos confirmat: malos vero coercens:

ne bonorum studia :&societatem sua queant improbitate turbare: ad resipiscendum inuitat. Accedunt in praecipiendo elega tes formulae: ac regulae maxime illustres i unicuique generi plurimum accommodatae. Et primum quidem ad Iustitiam adipiscendam magnum habet momentum: dum sublato more hominem barbarico planὰ ferino: per quem potentissimus quisque quamplurimum potest i sibi inuicem cedere hominem i&suum amare quemque ordinem . aequalitatemque seruare plane geometricam docet : absterrens nos ab avaritia iturpique possis

dendi libidine: quando non solum alienis abstinendum i sed Scnostris

4쪽

nostris recth: ac liberaliter utendum iubet. Proficit haec item

ad inodum ad temperantiam: ct continentiam: docemur eniimea: voluptatum genera variat quae vel maxime mortales appetunt i vitare: libidines domitas habere: cupiditatem coercere: e consilio regere: quo fida societate socijs iuncti: quae copijs; ac opibus ferre vix postumus t ea mansitetudine:&continetia nostra: sociorum fidelitate tueamur. Exsuscitat etiam ad fortitudinem animos :& maiores aduersus metum mortis facit: ijs praesertim'qui ciuilem societatem non in hominum numero : led in animorum coniunctione nouerint cosistere:& ex multis unum voluti cor pus effici; tandiu superfuturum; quam nexus ille animorum durauerit lac societas:& is: qui eam seruariti se ipsum

quoques quando allius corporis pars iit unusquisque) seruati dexiitimauerit. Sic enim fiet: nequis huius amans dubitet mortem prius oppeteret quam perpeti quidpiam calamitatis illi contingere. Piudentiam vero ita complictitur: ut vel lota eam per iaciat. Si quidem ad cas res haec facultas tota versatur; quae sub noli ram consultationem cadunt i quales in actionibus conli-1tunt : cuiusmodi sunt negocia : caeteraque id genu si quorum perfeEhio: Sc consummatio profeshd ciuilis negociatio est. Et quod vel maxime omnium censetur optimum : id genus eli utilitatis. qudd nostram in Deum obseruantiam εἶσί pietatem haud vulgax iter promouet:& auget huius disciplinae studium: dum per ipsum in tranquillam constitutionem redactis urbibus es prouinc ijs locum habet omnis bona inititutio cum c aeterarum discipIina rum: tum diuinae quoque Philosophiae: vox cuius: non pei inde belli tempore: ac pacis audiri solet. Ac primo quidem sic nata : deinde longius pri gresta ciuilis prudentia: polirem 6 sic omnibus in rc bus pacis bellique summo cum bonorum Omnium applausu:& utilitate versata elit atque aucta: donec eam in molem excreuerit legum vis. ut rationem aliquam nouam postulare videretur, ta od cum a vobis quae vestra est prudentia) Pa' tres conscripti animaduersum est et :& compertum abhinc tribus : & quadraginta annis supra centum tot enim effluxerunt ex quo Damianus Palla uicinus: Ianotus Lumelinus: Nicolaus Tomas

5쪽

Τomas Squarcia ficus: Vbertus Spinola: Antonius Sergianus Nicolaus Saulius: Ioannes Pinus: Iacobus Picus Senatusconsul to ad id muneris delecti: leges Ciuitatis pro temporis conditi ne in meliorem formam redegerunt) nihil: quod ad reparationem spectet iactum fuisset Necessariumque admodum vider

tur litibus dirii pendas i quae ex nouis i ac varijs negocioru in generibus emerserunt: tanto transacto tempore, tot mutatis rebus

nouis legibus subsidium ferre. Quod quae prius in speciem: dum

sancirentur: aequa videbantur: ea i postmodum usus comprobarit i non satis commode fieri posse. Atque illis sublatis alia essent subroganda. Nonnulla item alijs quibusdam modis inter se differentibus ad artem uniuersam admittenda. Ne diutius hoc protrahereturi DEI OB T. MAX. munere exactis tyranni stsedatis partibus: concordia ciuium ciuitate coalescente placuit publica autoritatet tres constitui viros: qui leges ciuitatis recingnoscerent et Ius commune scrutarentur: lura moresque ciuitatum italiae explorarent ἰ atque ex ijsi& patrijs consuetudinibus nouas leges conderent :& scriberent. Cumque id munus nobis decreto Senatus esset demandatum: Nos exploratis moribus exteris i legibusque discussis omnibus tantiquata priscorum impe

fessione: quod bonum, faustum, felix Reip. sit, vobisque, & ciuibus omnibus: criminalia iura: quibus vel maxime ciuitas laborabat i haec primum scripsimus: quae nunc vobis legenda propinnim usi iura quidem communi magna ex parte conformia, ac nostris consuetudinibus propriora. In quibus r quantum trium hominum ingenijs prouideri potuit: omnibus summis : infimisque tura aequauimus. Plus pollent tamen multorum ingenia, consi liaque: & amplius vident oculi, quam oculus. Proinde, versate animis unamquamque rem, Sc inter vos deinde agitate sermon Lbus, atque in medium: quid in quaque plus, minusve sit,conferte . Si quid enim emendari, suppleri,minuive opus erit: id a n bis perinde ac statuetur i aequo animo fiet. Accipite igitur Patres Optimi lucubrationum nostrarum: demandatique nobis muneris primitias: Reliquum, quod sub incude esti propediem accepturi. Genuae anno Sesqui milesimo, Qtrinqua simo sexto, Quinto decimo Calend. Septembris.

6쪽

PRIVILEGII SUMMA.

E N A Τ V S Genuensis Privilegio vetitum est ne quis prster Christophorum Bellonum Ant.F. hoc opus lurium Criminalium Genuae excudat, neve alibi excusium vendat in ditione Genuensi - publicationis librorum omnium decemque scu

torum auri illi qui aduersus horum quidpiam fecerit multa indicta.

7쪽

Ad Lectorem. ERSARUM Z Iunonplureis arravigemmas

Clusit, quam marias hoc breue cludit opus . Lex datur hoc cunctis ,sua quenq- cIVIa sesi untur. -Dantur Iurabonis, inbuatura maia. Φrincipibus fortuna solet concedere Regna , Sed non, qua fuerint lege regenda, docet. Supra fortunam enanctisi impagina legum, bene regnandi pandit ad astra iam . Hoc opu ergo omnes discant Iuueness, Semis .

vii domi cupiunt ruere, quit foris. Discant, nam fugi est,inuite maxima culmo ui Uiue implebit horrea cultassies. Aliud. Odite furta, doli, caedes, incendia, rixa . Utirna manet, nulli pessit in ares o. Ad librum, ut exeat. XI iam liber, o in recede, Terris iura daturus. Oppidi i , Macra ad Monichum: iugums, is tra. - rara qua Urbs Ligurum regit potent Sceptro, ae Iudicist, pisto iusiis. Prodi πιιdentius omnibus bόtilis,2-s Olim ediderit sagax Semitus. Eim a picise , ope fauore,

8쪽

LIBER PRIMUS

De iurisdictione , & arbitrio Prstoris , ac Iudicum in Criminalibus. Cap. I. R BIS Genus Prstor, maleficiorumq; Iudex cognoscendi de omnibus criminibus, &delictis publicis, ac priuatis, ordinarijs,&extraordinariss , que in urbe Genua, ct in tribus Prstorijs curijs, Bisaniensi, Porcis rana, & Vulturensii, quas vulgus Potestatias appellat, dicerentur conrmissa, potestatem habeant, siue per acculationem agatur, siue per inquisitionem, siue ex officio, nulla prseunte denuntiatione, aut alio quouis modo. Itidem quicunque alius Magistratus, ac ludex tam in urbe Genua, quam in ditione Genuensi, ad quos de criminibus, aut de aliquo eorum pertinet cognoscere, vel iurisdictio est demandata . Et eorum quilibet citatis reis, atque, si opus erit, in carc rem trusis: ius dicat plectendo quos inuenerit sontes. quemadmodum ad eorum iurisdictionem pertinebit,& nostris legibus cautum erit. Habeantque in his omnibus, de ab eis dependentibus, ct connexis plenum arbitrium: statutorum tamen forma semper seruata,& salua, aduersus quam nihil a quoquam attentari, nec iniuste grauari quispiam queat. Omnibus autem diebus tam Praetor, quam caeteri Magistratus suas curias adeant, inibique ius reddant a mane usque ad horam tertiana, ct rursus

ab hora nona usque ad versperum. Adsistatque sedulo scriba Magistratui , quem sortitus fuerit , acta curiae coram eo perscripturus: nisi quid intercedat adeo graue, qud minus ipse, vel Magistratus, aut neuter eorum iure adesse possit, exceptis diebus A Domi-

9쪽

CRIMINALIUM LIBER PRIMUS. Dominicis, Natiuitatis Dominiin duobus sequentibus, Ascensionis, Pentecostes, & duobus sequentibus, Solemnitate Corporis Christi, Festiuitatibus Natiuitatis, Annunciationis, Purificationis,& Assumptionis Beatae Virginis . ac Natiuitatis Diui Ioannis Baptistae, Apostolorumque omnium, de Euangelistarum : in quibus tamen fas sit accusationes, & denunciationes porrigere, ac iudici ex officio inquirere, & ad inquisitiones procedere: alijsque in casibus omnibus agere a quemadmodum vel urgens necessitas exmerit, vel admissi lacinoris atrocitas postulauerit.

De denuntiationibus a Rectoribus villarum, & locorum faciendis. Cap. II. Mnia delicta, quae in Bisaniensi, Porciserano, dc

Vulturensi territorijs committentur i qualiacuimque sint et Rectores locorum nota faciant suo Praetori intra biduu a comisso delicto. Apud acta vero

urbicae Praetoriae curiae: ea dutaxat nota faciant intra idem tempus propter quae Vel capite, vel corpore, a ut ex Llio quis plectendus foret: bona fide, citra fraudem, delicti tempus, ili locum exprimendo, itemque delinquentis, & offensi nomen e . cognomen, ac testium, qui adfuerint, vel scierint, aliasq; circumst ntias omnes: quas de ijs acceperint. Caeteris autem

in locis Rectoribus sit satis i suis Magistratibus intra dies tres de- nunciasse. Qui contrafecerit, in quodcunque delictum, quod notum non fecerit: si propter id, qui deliquit, pecunia damna dus erati libras tres Magistratui soluat: sin corpore plectendus,ssco det quindecim, usque ad quinquaginta, nisi causam attulerit , quare arbitratu Magistratus iure veniat excusandus. In d nuntiationibus vero Genuae faciendis quicquid impendetur: id Rectoribus locorum incolae repraesententi

10쪽

De notificationibus a Chirurgis faciendis. Cap. III. Ulnerarij medici,seu ut Graece chirurgi, ct qui

cunque agens chirurgiam,omnes saucios,vel percustos,quibus medebuntur,sive mas, siue finiuina fuerit, uriae Praetoris,vel Magistratuit apud acta denuncient,si de die, intra noctis hora primam, sin de nocte,mane sequenti intra horas duas, postqua in illuxerit: item quot vulneribus adfecti,& quo genere teli perculsi fuerint, ac quo nomine unusquisque eoru vocetur. Ad haec nuncient, an ex percussione,vel vulnere sauciatus, Vel percussus graue pericu lum vitae adierit,an minimum,an nullum. Qui non denunciau rit,det fisco scuta quinque usque ad decem arbitratu Magistratus intra octo dies. Ni dederit,coerceatur donec dederat,alioqui Magistratus praestet de suo. Hoc autem duntaxat in urbe Genua, suburbijs seruandum censemus. Devisitationibus faciendis. Cap. IIII . Imulac Praetor,vel eius curia,aut maleficiorum iudex acceperit quempia percusium fuisse, vel vulnere adfectum: confestim hunc coram iubeat accersiri,nisi ex percussione,vel vulnere laborarer, aut eius esset conditionis,ut minus commode,vel non sine rubore eu poster adire.Tnncaute,si graue periculum vitae eum ad ijsse acceperint, visant eum maleficior uin iudex, fiscique Ad uocatus,& Notarius, nec praeter hos,alius quisqua hoc facere queat. Sin minimum,vel nullum: Iudex id munus subeat vel Advocatus,alter eorum cum Notario, vel subscriba Notara j, si Notarius,qud minus interesse poster,distineretur,vel Notarius tantum,arbitratu Praetoris, ubi iudex, ct Advocatus adeo essent impediti,ut neuter eorum posset adesse. Quisquis autem horum isto fungetur munere ccurate sauciatum,vel percusi una interro

SEARCH

MENU NAVIGATION