Beati Gregorii Papae Decimi Placentini Vitae, Virtutum, ac Miraculorum relatio facta sanctissimo domino nostro Urbano Pp. 8. Per Sacrae Rotae Auditores. Jo. Baptistam Coccinum Decanum, Philippum Pirouanum, & Clementem Merlinum ...

발행: 1711년

분량: 75페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

2쪽

m . . 'T Stella differt a Stella in claritate BEATISSIME PATER J sic inter hominum

merita, qui in Ecclesia Dei caeteris sanctitate praelucent, discrimen neque exiguum neque obscurum est. Aliquorum virtus

magna est illa quidem, sed circumscripta

loco, sed definita personis, atque ut ocu--lis, ita imitationi siubtracta; aliorum vero latissime patet, in populorum conspectu, exemploque versatur, omnium saluti, commodisque dirigitur. Eicnim ad magnitudinem virtutis aestimandam mulitim facit & publica hominum titilitas, Slocorum amplitudo, & occasionum opportunitas, ct quidam quasi splendor, & excellentia, qua non magis gradu hominibus praestant homines,quam virtutes aliae inter alias obtinent principatum;& quemadmodum vitia non paria sunt omnia; immo infra vitium esse aliquid allerunt Sapientes, quod hominem infra homines deponat, & quasim erarum innumero constituat, ideoque feritati nomen indiderunt; ita plane disputant de Virtutibus , inter quas esse affirmant aliquas, quae hominem extrahant ab hominibus,

atque inter Heroas, sive ut Prisci loquebantur ) Semideos extollant , easque propterea nobiliori appellatione Heroicas nominarunt . Horum in numero, quos magnae principesque virtutes supra caeteros extulerunt, quam merito reponatur fiamuIus Dei

Gregorius Decimus Pontifex Maximus, facile assentietur quisquis secum reputabit nihil ab eo ad sanctitatis palmam contendente, ac Dei gloriam obsequiumque spectante, nihil certis locorum angustiis conclusiam, nihil paucorum hominum commodis definitum, sed ampla& publica omnia, omniumque utilitatem fructumque complexar Italiae populi ex atrocissimis bellis ad pacem saepe n

mero revocati: Graecorum Imperator ac Natio universa ad concordiam cum Romana Ecclesia reducti: ad Syriae expeditionem, sacrumque bellum populi ac Reges inflammati e Pontificiis Comitiis ratio, leges, locus, accurate praescripta: in Concilio Lugdunensii, cui Ponti sex ipse, Graecique Imperatoris Nuntii interfuere, quam plurima ad Ecclesiae dignitatem, amplitudinemque decretar nulla pars Christianae Reipublicae praetermissa: Pauperes a Potentiorum vi acriter desiensi r ad Captivorum libertatem cura& pecunia liberaliter impertita: Catholici Principes, Regesque,

3쪽

ac Caesares nunc depositis armis inter se reconciliati, nunc ab uir patis Ecclesiae bonis absterriti, semper ossicii & pietatis admoniti: universiis sibi commissus Christ i grex assiduis ad Deum precibus, simulque indefessia vigilantia & charitate custoditus. Quid haee aliud praedicant, quam excellentium virtutum ac sanctimoniae insignis Heroem, positum a Deo super Ecclesiae candelabrum, ut Omnibus , qui magna hac mundi domo continentur, sitae beneficentiae radios longe lateque diffundat ZUerum ne aut rerum a Gregorio gestarum varietatem & c piam complexione confundamus: aut gravissimas Sanctitatis Uestrae curas prolixitate fatigemus; partite, ac breviter omnia comprehendendo Relationem universam dividemus in partes qua-ruor, quarum prima Processuum Validitatem; secunda Gregorii Uitam; tertia ejus Virtutes, quarta Miracula complectetur.

De Prote bus Remissorialibus V Compulsorialibus, Placentino, Aresino, de illorum legitima fabricatione, I de palido examine Testam. DE validitate processuum, S actorum summa cum ratione

lemus diligenter quaerere& investigare, tanquam de basi ac fundamento veritatis gestorum per Dei servos, quae veritas per testes, instrumenta, & acta nobis innotescere debet, ut indἡ exprobatis in judicio, non autem ex his, quae priVatim ac particulari scientia perceperimus , sentcntiam dicamus c. judicet 3. qu. 7. S.Th. 2.2.q.67.art. 2. Jo:Major. in 3. sententiarum dist. 3 3.q.q. Postquam igitur placuit Sanctitati Vestrae ex particulari suo rescripto Sacrae Congregationi Rituum Causam Canoni rationis san. mem. Gregorii X. committere cum si issicienti, & legitima jurisdictione eidem data procedendi tam in Curia, quam extra, ubique locorum , & testes in partibus per Episcopos , seu alias perionas in Dignitate Ecclesiastica constitutas ab ipsa Coi gregatione deputandas vigore litterarum remissori alium examia nandi , & jura S scripturas in universis locis compulsandi, exindhab eadem Sagra Congregatione emanarunt litterae Remissoriales &Compulsoriales pro Dioecesibiis tam Placentina, quὲm Aretina,& prim , pro Placentina ad instantiam Petri Mariae Campi Canonici Placemini, & Hortentii de Comitibus Causidici pariter Placentini

4쪽

centini Procuratorum Capituli Ecclesiae Placentinae, & Cleri totius Civitatis &Dioecesiis, ac Communitatis Civitatis Placentinae, directae Ioanni Linato Episcopo Placentino, Publio Petreio Stupio Archidiacono, ac Μauritio Baldino Decano, Dignitatibus in eadem Ecclesia Placentina existentibus: & pro Aretina aclinstantiam Andreae Lippii, Jacobi Buralii & JEmilii Vegetosii, Procuratorum Civitatis Areti i , directae Antonio de Ricciis Epis.copo Arctino, .ssimilio Guadagno Canonico Aretino, & Ludovico Gualterio Praeposito pariter Ecclesiae Aretinae r in quibus re pective litteris praescripta legitur certa forma servanda in utroque Processu tam Remissoriali, qu m Compnisoriali, qnibus abi- Iutis per Judices delegatos, & ad eamdem Sacram Cringregati nem transmissis, aperti fuerunt, S de ordine ejusdem recognitae manus Notariorum & Judicum, sigi Ila & legalitates per Testes habentes notam manum, ut ex Regesto & juxta stylum Curiae, de quo testantur Put. decis i 8. de fide Instrument. & Uestr in sitia

Praxi lib. 6. cap. I. num. 8. Et cum eadem Sacra Congregatio invenisset in Processu fabricato Aretii nonnullos desectus, nempe circa deputationem Notarii, qui ex sorma litterarum Remissori lium de blit esse Apostolicus, vel Ecclesiasticus, & tamen N tarius Imperialis & Ducalis tantummodo nuncupabatur, quamVis esset Curiae Episcopalis Cancellarius: Secundo, quia in eodem Processu deerant illa vertar saltem coram inde digno Notaris Ag solicostve Ecclesiasticσ is vobis Oc. Tertio, non apparebat aliquod mandatum speciale in Processu Auctoritate Apostolica fabricato, sed tantum fuit productum primum mandatum, seli electici per Consilium Civitatis Aretii in persimas diversorum facta: Quarto, Judices interposuerunt decreta horis Tertiarum , & Vesperarum ,

cum tamen citationes continerent terminum de mane hor1 sexta r

Quinth, nonnulli Testes filerunt cita i ad subjiciendum se ex mini pro die quarta , di iuramenta & examen recepta merunt stib die vigesima octava: Sexto, deficiebat in tertio Teste verbum hoc admissus per Dominos Iudices ): Septimo, quia unus

ex Procuratoribus iit examinatus uti Medictis: ac demum quia in ei silem Iitteris Remissoriatibus ab Urbe transmissis erratum suerat in nomine Iudicum delegatorum, quamvis cognomen esset

idem, prout expressum legitur: supplicatum fuit Sanctitati Vestrae pro fimatione abundando in cautela, ne unquam posset dubia

5쪽

tari de Validitate Processuum: & ea obtenta Sacra Congregatio Auctoritate Sanctitatis Vestrae sanavit praedictos desectus, praeter

quintam nussitatem Testium mira terminum eXaminatorum: exinde eadem Auctoritate & quintam istulit, ac postmodum ex novo Sanctitatis Uestrae rescripto & auctoritate iidem Processiis ad nos transimissi fuerunt, ut de Ualiditate eorum, sanctitate Vitae, &Miraculis in dictis Processibus contentis, Relationem faceremus. Quare dicimus constare de Ualiditate utriusque Procellas tam Remissorialis, quam Compulsorialis, & de legitimo rect que Testium examine, quia forma data in litteris fuit servata , &Ordo juris in procedendo non fuit omissus, quibus concurrenribus pro validitate semper pronunciandum est, cap. cum dilecta de rescript., Caputtiq. decis I R. num. I, pari. R., Bald. in lib. 2. c lumn.fines. Cod. quomodo & quando Judex, ct in c. i, qui successteneantur in usib. seud. De jurisdictione autem Sacrae Congregationis & Judicum ab ea delegatorum, dubitari non potest, quia per rescripta sufficie ter illa tribuitur Ianota in c. cum M. in fine de rescript., Cassau. dec. l. eossirit. & fluit a Sum m. Pont. qui est fons Jurisdictionum c. i. a a. distinct., Menoch. de praesumpta lib. a. praesumpr. I num. 2., Mastrili. de Μagistri lib. 2. c. I. Et cum litterae Remis. riales fuerint eisdem Judicibus praesentatae, &ab eisdem acceptatae, firmata remansit Jurisdictio, Clement. I. in verb. receptis

de procur. , Callador. decis 8. num. I a. de restitui. spoliat.,Gabride executa rei iudicat. conclus 3. numer. 3. cum qua ad ulteriora procedendo Notarios, & Nuntios deputarunt, recepto solito juramento de fideliter eorum officio exercendor mox loca, &dies audientiarum deputarunt, Procuratores verli nominati coram Delegatis comparuerunt, & eorum mandata exhibuerunt,

ut in Placentino sol. ii. S in Aretino sol.26. qui postmodum comparentes institerunt pro receptione Testium , & juramentorum delatione, & constat ex eisiem Processibus valide, S juris ordine servato, illos fuisse receptos, quia quilibet fuit citatus ad serendum tellimonium, & Omnes juramenta Verὰ praestiterunt tactis Scripturis per Laicos , S per Religio s more Sacerdotali manu ad pectus posita: deinde fuerunt interrogati primo super Interrogatoriis pro sorma in litteris Remissorialibus datis r deinde super aliis, postremo super Articulis: quibus peractis Procurat

6쪽

tes inst temni pro transumptione Processuum, quae per Judices delegatos suit decreta, & ad eum effectum deputatus fuit Notarius , qui cum Notario actuario ad collationem MVeniret, quae postmodum facta fuit praevii, auscultatione sol. 33. in Placentino, Ssol. 2O8. in Aretino, & clausi & sigillati traditi fuerunt Portitori , recepto ab eo juramento de fideliter eis consignandis, pr ut vere Sacrae Congregationi consignati suerunt. Processus etiam Compulsoriales valide fabricatos existim mus, quia constat ex eisdem de tenore litterarum Compulsbrialium insertarum in litteris Remissorialibus, de acceptatione per eosdem Judices delegatos, Notariorum & Cursorum deputatione, de citatione eorum, penes quos scripturae compulsandae reperiebantur; ut illas exhiberent, & de exhibitione constat, &de recognitione earumdem per Testes validε examinatos, de decretis Iudicum stiper extractione, collatione, & ausculatione, quae executioni mandata fuerunt per Notarios deputatos, cum receptione soliti juramentit quibus peractis clausi fuerunt & sigi Iati, & Portitori consignati, & Sacrae Congregatione transmissi, &ab ea servatis servangis recognitie quae omnia & formae datae in litteris S dispositioni Juris convenire comperimus ..Processus vero novissime factus in Civitate Aretina, ct nobis praesentatus ad probandam publicam vocem & famam quoad particularia Μiracula, habet eamdem formam Probantem: rite, recteque Telles in eo fuerunt examinati, & validε recognitae sunt manus Iudicum & Notariorum ac legalitates, quia servata fuerunt omnia in litteris desiderata, &quae ex disse,sitione legum pro forma dantur secondiim ponderationem stiprii factam. Nunc ad alteram Relationis partem gradum faciamus.

De Natisitate Beati Gregorii Rapae Decimi e siue pueritia , b adolescentia , ae in Virtutibus 'Uressu . NAtus est hic Dei servus in Civitate Placentiae Regionis Italiae, Provinciae vero Lombardiae citra Padum, ex nobiliss-

ma& antiqua Vicecomitum progenie, legitimis Conjugibus, ct juxta Ritum S. R. E. baptizatus Thealdi, seu Theobaldi nomine suscepto, pie ac laudabiliter ab eisdem educatus est, qui in puerili

7쪽

rili aetate quantus futurus esset in oculis Dei praeclara exhibens indicia clericalem habitum sustepit, ut de sorte Domini essiet, &Christi Ecciesue inserviret, seque, & alios virtutum ductu regeret , ac Regnum cum Deo haberet. Adolestens ab humanioribus litteris ad liberales disti plinas gradum fecit, & injus canonicum

assiduus incubuit, non tam ut mentem pasteret, quam ut per cognitionem Canonum, & Decretorum Deo utiliorem se praeberet.

Sed praedictis non contentus ad persectiora respiciens, ad quae propria virtute, & viribus pertingere haud facile speraret, audita Concivis mi Iacobi Cardinalis Pecoraria Episcopi Praenestini vita I siauctitate, stimmo studio se illi adjungi curavit, cui dlim inserviret, adeo dulcia suerunt faucibus ejus colloquia Domini, ut facila eisdem virtutibus imbueretur, quibus Vir ille praeclarus Ornatus erat. Invalestente postmodum gravi & infesta persecutione contra Romanam Ecclesiam, quam ei Federicus Imperatos acrius inserebat , idem Epistopus Praenestinus per Gregorium Nonum commisso sibi Legationis ossicio persens ad Franciae &Germaniae Regna, Domui & Familia: siuae Dei servum praeposuit,9 vacante Archidiaconatu in Ecclesia Leodiensi, ea Dignitate illum condecoravit. Redeunte demum a munere suae Legationis Iacobo Cardinale Archidiaconus in Regno Franciae morbo impliacitus non sine Divini Numinis providentia remansite mox Val tudini restitutus Theologiae Parisiis operam dedit, ubi munus Magistri adeptus, & in ea Urbe, &Leodii, alibique verbo, ac exemplo omnes, S praecipuὰ Reges, ct Principes ad Terrae Sa ctae recuperationem Vehementer accendit; S ipse Archidiaconus dum Laicos adeo fervore Fidei incensos prospicit, non minori inflammatus ardore, intrepidus maris periculis se exponens, eo etiam pervenit, ubi verbo ct opere Reges, & Principes anim vit, ne Terram, in qua Dei Filius natus est, & ubi Sacramentum Redemptionis nostrie patraverat, a Sacracenis possideri, &detineri permitterent: R. factam est, ut Dei Servus his intentus incenso quidem amore, viribus tamen imparibus, dum tam fravem provinciam inconcusso animo aggrederetur, a Cardinalibus,

qui Uiterbii in eligendo Summo Pontifice dissidebaut, quamvis absens, S multis ignotus , divino Spiritu amante, qui homines non ubi sint, sed qui sim, expendit ad apices Summi Apostolatus eUeheretur, ut, quem Zctu. Domus Dei comedebat, dextera Domini

8쪽

Domini exaltaretur, ac Domui Domini praeficeretur. Quantos vero labores, quae incommoda in his itineribus sustinuerit, quibus Virtutibus S coelestibus donis divinitus insignitus Pontificatum administraverit, de illis sigillatim in hac te tia Relationis parte agendum erit.

De Virtutibus Neolo libur primo De Excellentia Fidei B. Gregoris. SI haec virtus per suas partes examinetur in Servo Dei, nempε per actus credendi, siciendi, & res Fidei confitendi, & quae

cietinitur substantia sperandarum rerum, argumentum n n apparentium , elim per illud movetur intellectus ad bonum inhaerei do veritati per solam Dei auctoritatem revelatae, ut docet S.Th mas a. a. qu. q. art. I. Hostiens & Innoc. in c. firmiter de Summ. Trinit. & Fide Cathol. , AZor. Instit. Moral. tom. I. lib. 8. cap. 7. quast. I., SancheZ in summa lib. 2. c. I. in princi, eisiem statisse

cille acta Processitum plene justificant. Praecepto credendi satisfactum existimamus, quia ex piis &catholicis parentibus natus est, & juxta Ritum S. R. E. baptizatus, Clericali postmodiim corona insignitus, mox ad sacros O dines promotus, & denique Pontifex creatus, quae omnia fuerunt articulata in utroque Processia Remissoriali Aretino, & Placent no , art. X I. S probata per Testes de publica voce S fama, qui in antiquis & excedentibus hominum memoriam supra annos 3 ., ut hic, solent concludenter probare, ut in B, cum de Articulo Sanctitatis in genere tractabimus, Opportune subjiciemus, n m praedicta deponunt in Processii Remissoriali Aretino I. Testis fol. 38. , II. sol. 44. , III. sol. SI., IV. fol. 38., U. sol. 66., ULsol. 73., VII. sol. 8O., VIII. sol. 9 , S in Placentino Remisi riali VI. Testis sol. 6 ., VII. sol. 7a. , IX. fol. 83. & confirmant Iitterae Sacri Collegii ad eumdem de ipsius Elcctione, quae in R gesto Vaticano asservantur, quarum etiam partem refert IX. T stis in Placentino Processii Remissoriali super 26. sol. 8 , & dum de sorte Domini factus est, Deique Minister evasit, ejusque vices in Terris gerere coepit, per virtutem intellectualem adhaesisse diacitur his, quae a Deo sunt revelata, ut per Charitatem, tamquam

Fidei objectum, sorma ejusdem Fidei in eo perficeretur, & per b eam

9쪽

eam Deum cognosceret, ut dixit S. Gregorius super Ecclesiastic. Homil. 3. Uerum S de secundo praecepto, quod est sciendi res Fidei, credimus ex eisdem Processibus abundanter constare , quia in Theologo, Conqionatore, & Dei Vicario non si int movendae quaestiones implicitae, vel explicitae scientiae , sed agendum de tertio praecepto nempε Fidei confessione, in qua B Gregorius per dilectionem & honorem Dei sui tam magna operatus est in vita su ,. ut cum Paulo ad Galatas c. a. exclamare posset: Vivo autem

jomaeon ego ; vivit vero in me Chri Ius Nam insignem Beati Pontificis Fidei consessionem praeter verbi Dei praedicationem , dum adhuc esset Archidiac nus, S ad Christifideles cohortationes ad sacram militiam contra Saracenos suscipiendam, ostendunt publica , S solemnis ipsius, ct Patrum in Concilia Lugdunensi astantium Fidei professio , de qua in c. Unico de Summ. Trinit. & Fide Catholica in ejusdemque Pontificis gelus, lacrymae, labores immensi, exhortationes, missiones, inquisitiones pro eadem Fide a barbaris nationibus profitenda& amplexanda, quae tanquam ordinata ad sisnificandum id, quod Beatus Uir interitis. gerebat , bene inserunt adactum Fidei,. qui secundiim S. Thomam 2.2. quaest. 3. art. I. est conceptucinterior eorum, quae sunt Fidei , a quo exinde emanat sermo confitentis, ut loquatur, quod credidit, ut in Psalm. II S.

David loquens de isto interiori conceptu dicit: Credidi, propter

quod loquutussime & Apostolus 2. Corinth. cap. q. referens eadem verba di Habentes inquit) eumdem spiritum Fidei credimus , propter quod loquimur. Quare B. Ponti seX, ut omnes eumdem spiritum Fidei haberent: Paleologum Graecorum Imperatorem interpellavit, lachrymis, & profundis sitspiriis immensii Dei bonitatem invocans, ut ipse,. in cujus unitate fundatur Fidei Veritas, sitam sanctamque atquθ Catholicam reintegrando uniret, & uniendo re integraret, in sinu eius populis universis Latinis, S Graecis specialiter adunaris in Fide integra, Spe solida , & Charitate sincera. Cujus verba quasi alterius Danielis ex die, quo positit cor sinim ad intelligendum, ut se affligeret ita conspectu Dei sui, exaudita suerunt;

litteris namque ab eodem Paleologo per Nuncios acceptis unus ex eis se viva voce a dicto Imperatore in mandatis habere rese-

10쪽

rens, quod posset jurare in animam ipsius, si Domino Papae placeret, professus est Fidem Romanae Ecclesiae, quae lecta fuerat in Concilio, tenere dictum Imperatorem, S Imperium, eamque perpetuo servaturos: Papa statim alta voce, Te Deum laudamus, incipiente, & stante semper erecto, ac sine Mitra cum multa d votione; & lachrymarum profusione, Choro prosequente, ac complente , unde & in voces exultationis dictus Dei servus erumpens, postea in Epistolis ad eumdem Paleologum inquit ro utinam, Fili, tibi pateret ad plenum cum quanto In his occumrit tripudio eadem Ecclesia nuper in Lugdunensi Concilio congregata r O si voces Pallentium inibi, Deumque flexis genibus, nudatisque capitibus laudantium, praecipue Praelatorum, in tuis sonuissent auribus, & revelata facie ipsorum oculos deducentes quasi aquarum exitus inspexisses, prosecto prudenter advertere quod erant eorum lacrymaetam excessivi doloris indices, quam adeptae Ietitiae proditrices. Et in estis Epistolis ad Andronicum ejusdem Paleologi Imperatoris Primogenitum: Habes, Fili, unde in Domino tuo exultes, & fatearis humiliter tibi de immensis imsius dono concessum verae Fidei agnoIcere veritatem. Ac demum

in Epistolis ad Praelatos Graeciae r Illi ergo laus, illi gloria , qui

Iargitor bonorum omnium tantam nobis & vobis largitus est gratiam, ut nos in haec tempora reservaverit, ut diem hunc nobis videre concesserit , quem Videntes sumus in immensum non indignε gravisi ex immensitate. gratiae mensuram laetitiae me

tientes.

Abagham Tartarorum Regem FE &suppliciter cohortatus ad Fidem Sanctam si1scipiendam reduxit, cujus Nuntiis tempore congregati Concilii advenientibus, ct ad eumdem Regem mox remissis B. Pontifex ei significavit quam contrito corde & humiliato spiritu exoraverit Altissimum , ut ipse, qui est lux vera omnem hominem venientem in hunc mundum illuminans, & ei, ac suis sua pietate concederet, sic se per in lumine vultus mi l men agnoscere, quod in suis beneplacitis ambulantes ad exaltationem Fidei christianae, & eorum salutem indeleta proposito

intenderent.

Spiritu fremens contrὶ blasphemantes nomen Salvatoris invehebatur dicens: Proh dolori detestabilius solito blasphematur in Gentibus nomen Christi, cum jam non tam verbis, quam re-b a bus

SEARCH

MENU NAVIGATION