Selectiora numismata in aere maximi moduli, e museo illustrissimi D.D. Francisci de Camps ...

발행: 1695년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

192쪽

I. J V LI US PHILIPPUS.

ΡΗilippus humillimo loco ex Arabia oriun

dias, virtute tamen rei militaris clarus, ex Praefecto Praetorii ad Imperium, Gordiano ejus artibus occiso, dc a Senatu ipsius literis decepto, confirmatuS pervenit: uxorem duxerat Marciam

Otaciliam Severam, ex qua M. Julium Philippum habuit filium, quem primum dixit Caesarem, S ut familiae obscuritatem tegeret appellavit NO-bilistinaum, adinstar Commodi, in cujus nummis signatur NOBILITAs AUG. Philippus autem pater, ut se a Senatu confirmatum intellexit, filium in D. itinere Imperii participem fecit, de quo Aur. Vict. Sumpto in confortium Philippo flio, rebus ad Orien tem compo sitis, conditoque apud Arabiam Philippopoli oppin, Romam zenit. En tota Philippi familia in hoc maximo nummo, sub concordiae Augustorum epigraphe, exhibetur, pater capite jugato cum Otacilia conjuge ab una parte; ex adversa Philippus filius laurea insignis, conspiciuntur: qui quidem nummus Vi

detur signatus postquam Philippus filio Impe

rium communicavit, ob lauream qua caput hujus cingitur: Caesares enim illa non erant redimiti.

193쪽

ID Maximos' Balbino.

9σ PHILIPPUS senior.

Pars aversa exhibet duas victorias clypeum sustinentes in quo VOΤ1s , in memoriam victoriae Carpicae sub utroque relatae. Carpi Capitolino teste, Scythico bello principium dedere: hi a Gordiano tertio repulsi, dum contra Perses bellum gereret, illud restaurarunt; sed Philippus postea eos vicit & profligavit: unde in ejus num-

nao argenteo VICTORIA CARPICA.

Haec victoria initio anni v. Philippi Imperii

reportata Videtur V. c. I OOI. Vox autem VOΤis

in clypeo , vota pro felici Augustorum reditu soluta esse denotat, in quorum memoriam clypeus votiVus templo appetacbatur, quςm S runt Victoriae. Il.

196쪽

II. Philippus senior stat paludatus, filius ei a dextris adstat, eos Praefectus praetorio, duo legionum Tribuni comitantur, Pater in actu loquendi depingitur, militibus velut gratiam agenS, quod sibi Imperium detulissent, de quo ait ZOsi- si phis D. mus, Philippum ex composito purpura etesiiunt. Ideo Philippus in suggestu non exhibetur, ut se-lebant Imperatores pro bello alloquentes, amplis largitionibus milites remuneravit, Romamque misit, literis ad Senatum missis Gordianum

morbo extinctum esse, exercitum eum Impera torem renuntiasse,quem Senatus de Gordiani mo te moerens comprobavit,& filio Caesari facto nummos, cum titulo Principis juventutis, percussit.

II L

Tarsus Ciliciae Metropolis, Syriae contermina, in qua Philippus erat Imperator electus, ut suum novo Principi obsequium significaret, nummos ei signavit, in iisque Minervam praecipuum Ur bis numen expressit, ut loquitur Dio Chrysello-mus. Age Oero per Herculem quae sis, s Persea, si Tussire . Apollinem, S MI ERVAM, aliosque quos colitis deos. Tarsenses Minervam selegerunt, tanquam ejus

ope Philippus profligasset, ad pacem iniendam

coegisci, ut ejus ex argento nummus denotat,

197쪽

ues PHILIPPUS Senior.

cum epigraphe , PAX FUNDATA CUM PERsIS, 1ib. i. quod confirmat ZOsimus. Issacramentis interte nisntibus amicitia cum Sapore con situta , belloque

sopito Romam proficiscitur darsus Philippo per num

mos blanditur, ut ab eo immunitatum confirma tionem, quam acceperat a tot Augustis, quorum nomina tulit, obtinere queat.

Samii suos etiam nummos Philippo dedicant, cum ille forsan in urbem sitam appulisset, Imperator in Syria appellatus, Romam proficiscens:

vel cum libertatis ab Augusto acceptae confirma tionem accepissent. In iis Junonem & Pudorem exhibent, de Junone, quae apud eos adoleverat Jovi nupserat , diximus: ipsa nubentis ritu prodit, habitu nempe sumptuosissimo, ornatu sti-pra caput foeminis opportunissimo, quem Pu tionem vocabant, quo altiores & pulchriores viderentur, ut nunc nostrae, capillis in altum ere chis ad gratiam, conspiciuntur. De Pudore pauca stipersunt dicenda. Pudorem apud Athenien cultam narrat Pausanias, apud Samios num--- - mus, quam ita describit Alciatus. Ergo sedens etetit oeultus , obnu&t ocellos , Ua eterecundi Agna Pudoris erant. Pudor a Graecis muliebri essictus es: formayaμμη. propter Penelopes fabulam: nam cum illa faciem velasset coram patre, signum Pudoris, ea inviae parte dicenda, dedicasse aiunt.

200쪽

ΡHILIPPUS Iunior. sM. IULIUS. PHILIPPUS.

P Hilippus Philippi de Otaciliae situs, septen

nis a patre Imperatore Caesar factus, mox Princeps iuventutis Romae a Senatu renunciatus

est, quod futurae successionis symbolum fuit:

unde nummorum cudendorum mos cum Cae

sarum imaginibus, ob facti illius rationem, quae eorum erat praerogativa. Troiae ludi in memoriam Astanti, qui primus omnium in Italia eos celebraverat, a pueris majoribus & minoribus edebantur: illis vero qui praesidebat, Princeps juventutis appellabatur: quo deinde titulo usus' est Augustus, ut Caium de Lucium Agrippae generi filios a se adoptatos, cum Caesarum appellatione, pro designatis Imperio haeredibus adsereret, quem in reliquis dein Caesaribus & in Philippo factum docent numisinata. Tenet signum militare, adsimi alia cum milite stante, ad denotandum Philippum juniorem non solum a patre, sed ab omni etiam exercitu Principem juventutis declaratum esse. Occisiis est Romae cum duodecimum annum ageret, postquam Veronae pater interfectus esset a militibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION