장음표시 사용
231쪽
ciendum necessaria, non modo imminuta est argenteae materia, ut probant numini: sed aerea primi moduli suppressa , & frequens ex minimo ,& raro ex mediocri signata est : unde in num mis non amplius nota S. C. cui forsan Senatus ad res restituendas, consensit: porro Imperator nummos maximos non ad usum, sed amicis donandos, ad Imperii splendorem aliquot percussit.
M. ANNIUS FLO RIANUS FLorianus Imperium, quod frater a Senatu
consentientibus militibus receperat, & quo per sex tantum menses erar porim ς , tanquam he reditarium arripuit: sed cum accepisset Probum a militibus electum, fortitudine illi impar, venas sibi secari jussit, cum nollet privatus vivere ; alii a militibus occistim narrant. Licet autem duos tantum menses imperasse dicatur Florianus, nun mi ejus maximi non admodum perrari sunt, sed tantum cum triun monetarum typo, quod illa
ex tribus metallis auro nempe, argento, aere signaretur: ideo tres foeminas repraesentabant bi lancem ex una manu , cornucopiae ex altera gerentes: bilancem quidem quod moneta pon dere certo constare deberet: cornucopiae vero, ad indicandum ex moneta rerum omnium abundantiam conciliari: pro pedibus earum monticuli, seu metalli cujusque acerVus.
234쪽
P Robui tot egregia belli facinora sub Vata
leriano, Gallieno, Claudio, de Aureliano Principibus ediderat , ut Senatus illum a militibus electum mox confirmaverit, itaque Romam iter acceleravit, ut in Gallias cum ingenti exercitu proficisceretur contra barba ros, qui post Aurelianum, Romanas civitates occupaverant: ubi plurimi reguli illius potestati subjicientes se, tributum solvere polliciti sunt; in cujus rei memoriam maximum hunc nummum signari jussit, cum alloqueretur cohortes, praemia belli iis distribuens, praesentibus quos sabjugarent, regulis : quem typum Valde illustrant Vopisci verba: stuandiu reguli novem di Prob. ex dioersis gentibus etenirent: atque ad pedes Probi jacerent.
235쪽
Romani Principes, infimi, ut Vocant, Imperii, a Claudio inchoantes, nummoS maximos frequenter cum tribus monetis percusserunt, ut pones se jus omne signandae pecuniae denotarcnt :interea observarunt Antiquarii, cum nummi primae magnitudinis, in quibus res Principis memoria dignas exhibere solebat Senatus, in usu monetae non amplius essent, Imperatores
gesta sua militaria clypeis insculpsisse
illi, ut mos erat antiquitus, in temnum appenderenturὶ
In superiore Probi clypeo depingitur ipse ja
culo barbarum impetens, ut in nummis Caesarum supremi Imperii essingi soleba1it Imperatores cum victoria per 3cta Volitante, & coronam ipsis praebente. In secundo, tanquam ex bello r dux exhibetur hastam gerens, praeeunte aut Roma, aut Felicitate: pro pedibus captivus. In tertio, ejus in urbem adventus Pacificatoris habitu, dextram elevans praeeunte Roma, quae videtur
galeata, & subsequente milite, cum ab exercitu electus fuisset. aliquando Z an quod plis etiam
238쪽
CARUS ET CARINUS.CArus, Probo bellum Persicum meditante
insidiis quorumdam militum occi , ab exercitu Imperator est appellatus; cum autem bellum contra Persas suscipere vellet, filios fecit Caesares, ut narrat Vopistus, Bellum Persicum quod Probus parabat, aggressus est, liberis Caesaribus nuncupatis. In Carini Caesaris a patre Caro creati gratiam videtur custas hic maximus nummus, quod exhibeatur cum parente. Epigraphe SAECULI FELICITAs per quatuor puerulos anni tempora designantes, abundantiam sub iis principibus per omnes anni tempestates non defuturam denotat, Ver enim canistrum floribus refertum gerit. tas falcem ad segetes secandas tenet , Autumnus per Leporem dextra, tempus Venationibus aptum indicat, & laeva maturos fructus in canistro o tendit. Hyems vestibus contra frigus munitur, dextra pedicam ad capiendas aves, & laeva jam captas priae manibus demonstrat. Sic felix iaculum sub Caro & filiis: quibus alludit Calpurnius Sed haec quibus aurea possint
M. Aurelius Numerianus Cari Imperatoris filius junior, patrem ad Persicam expeditionem Caesar ab eo factus, sequutus est : dein-
239쪽
de in Mesopotamia Imperator ab eo acclamatus, Augusti nomen accepit, eumque barbaros profligasse indicant ejus nummi Obvii, cum epugraphe MARs VICTOR & JOVI VICΤORI. dconfirmat ejus imago sub clypeo depicta in barbaros equo decurrens, quos jaculo impetit, dum victoria per aera volitans ipsi coronam porrigit Nummus autem hic maximus insigni arte caelatus Romae percussus videtur Numeriani jush, micis distribuendus, cum ad urbem properaret, sed in itinere Apri Soceri insidiis interfectus est.
D Iocletianus, Caro Imperatore mortuo dc Numeriano ejus filio, a militibus Imperator appellatus est, quod cum Romae Carinus Numeriani frater major accepisset, adversus Diocletianum cum exercitu progressus est, sed ab eo in Moessia victus occiditur ; itaque Diocletianus in Urbem venit magno honore a Senatu acceptus: ubi praeter nummos ad usum publicum, maximos pro donativo percussit, at cum mos inva-
uisset id initio fieri, & nihil adhuc praeclarum gessissent Imperatores, monetarum typum exhibe bant. Liceat nos hic tyrones monere hunc Principem nummos ex aere medios restituisse vel frequentiores reddidisse, de argenteos post tot iscula ex argento puro cudisse, de ne quis monetam adulteraret, graves poenas instituisse : unde sacra in ejus nummis appellata est. M.
