Selectiora numismata in aere maximi moduli, e museo illustrissimi D.D. Francisci de Camps ...

발행: 1695년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

14 ANTONINUS PIUS.

alii ministri, vel forsan Pinarii filii, quibus sacra commissa, teste ipse Virgilio.

Undique vites & vasa vini plena & praesertim imgens sit per aram maximam, ad sacra ex vino fieri indicanda, nam idem Macrobius de Hercule ait. Is heros bibax fuisse perhibetur. Omnes nudo capite conspiciuntur , quia adjicit ille. Cuffossitur in eodem loco ut omnes aperto capite sacra faciant. III. 'Nummus hic antiquum Cereris apud Romanos cultum indicat institutum, ideo ab Antonino renovatur in maximis, exhibet Jovem dc Cererem , ille tanquam Proserpinae pater ex Cererela ae facem in AElna accensam ad filiam quaerendam a Plutone raptam gerit, dextram haec Lib. s.co. spicarum referto apponit tanquam terrae cultus inventrix, de qua Virgilius Prima Ceres ferro mortales etertere terram Iolituit. Cereris autem sacra Romulus a proximis Arcadibus adscivit cum Herculis & Fauni caeremoniis ab Evandro institutis: inde Cerealia tunc recepta, quod confirmare videtur argenteus consularis nummus, in antica cujus parte Romuli caput cum Voce QUIRINUs, dc altera Ceres ipsa sedens C.

MEMMIUs AEDILIS CEREALIA PRIMUS FECIT.

In cujus deae ludos instituit AEdilis Memmius.

64쪽

ANTONINUS PIUS. ets

i V. Thesei cum Centauris pugnam in hoc nummo exaratam primum existimavi ; sed cum illius

herois historia nullomodo ad res Romanorum antiquas, vel sacras ab Antonino Pio restitutas spectaret, illam Herculis apud eos culti esse dNgnovi. Mulier a Centauro rapta est Euristhei soror, cui vim intulit Homadus Centaurus, capite dein ab Hercule plexus cum eos aggressus esset: alios clava occidit. Ad sinit picei trunci quibus utebantur in pugna Centauri, cujus deseriptionem videas apud Diodorum Siculum , de quot, .=ae heroe ait: Dignum ipsius herois prisina factorum ' gloria certamen. Templum illud Herculis Victoris est Romae extructum, ut arguit aquila in ejus frontispicio, imperii insigne, quod repraesentari voluit Antoninus, quasi Hercules ob id solum factum, cultum templum fuisset meritus.

Idem templum in superiore nummo eXaratum rursus prodit, quadratum est & in conum des1-nit, illud Herculi Victori ad portam Geminam

assignamus: alterum enim in foro boario, erat rotundum ue illud extruxisse M. Octavium Herennium narrat Macrobius. Hercules coram eo

65쪽

Dec. I. lib.

nidis

cra Romano more facit, vinum ex patera in ignem arae impositum effundens: adsunt sacrorum ministri, Popa, Victimarius, dc alter cum bove pro victima, nam is Herculi immolabatur ex Livio. Ibi tum primum boete eximia capta de gre se Dorum. m historiam renovavir Antoninus Pius, ut Herculis cultum a Romulo jam ex Graecia

receptum notaret ; de quo idem Livius. Haec tum sacra Romulus, una ex omnibus peregrina sui s

66쪽

27 VI. Latinis nummis succedit Graecus , cujus epigraphe plurimoruna Anti uariorum ingenia Vexmit spheivi. par.

Mium curatore exit lente Claudio Frontone Asarcias Pontifice tredecim urbium. Plurimae urbes in Asia terrae motu disjectae fuerunt sub Tiberio: unde illi insignis nummus S. C. percussus CIVΙΤΑΤIBUS ASIAE RESΤIΤUTIS, iterum tredecim aliae sub Antonino Pio, eodem modo affictae sunt, quibus succurrit Princeps, ut notat Capitolinus. Terrae motus quo Rhodiorum Asiae oppida conciderunt, quae omnia mirifice instauravit. Memor beneficiorum commune iotarum urbium munifico Imperatori plurimos cudit nummos curante Claudio Frontone ad id creato, Asiarcha, id est Asiae Sacerdotum principe, cum jam esset urbis sitae Pontifex: nam ille ex urbium illarum sacerdotibus eligebatur, qui curam habebat Concilii totius illius communitatis, Ludorum, seu Festorum in iis agendo

rum.

67쪽

In qua urbe percussus si nummus, si nobis contajicere licet, Sardibus fuit: si quidem Herculem exhibet Omphali Lydiae Reginae blandientem,

qui ab ea alia multa acceperat munera, quod ad Sangarim fluvium ex Dyndimo monte s cui insidet Hercules) ortum, multos regnum ejus V stantes interemisset. Hercules iape in Sardi norum nummis caelatus est. Sardis erat urbs c leberrima, in cujus nummis etiam alii Asiarchae observantur, &ΚOI NON AΣΙΛΣ signatum habeturι

70쪽

FAUSTINA Senior. 2s

GALERIA FAUST IN A.

FAUsτ1NA senior Annii veri silia, uxor An

tonini Pii, tertio ejus Imperii anno e vivis excessit, dc inter divas Senatusconsulto relata est. Sub Cerexiς α'rom ossigise collam docent ejus

nummi, quae viva in iis appellabatur CERAsAUGUsae A. Hic ejus signum sub cippo seu columnae basi possitum in curru a duobus serpenti bus tracto ; utraque manu taedam gerens exhibet. Mulier illa velata nummi aream occupans videtur esse Daducti a Cereris ministra seu face dos, quae facem dextra ex igne sacro arae impos1-to accendit, altera jam in lava ardente, ad sacra deae agenda. De his Ovidius r Illic accendit geminas pro lampade pinus; Hinc Cereris sacris, nunc quoq; taeda datur. Unde inquit Lactantius: idcirco sacra ejus a dentium taedarum jactatione celebrantur. Atque in ejus rei memoriam non modo sed reli qui Mystae faces inter currendum agitabant , ut sifias. 4resert StatiuS.

Tuque Actaea Ceres, cursu cui semper anhelo Votivam taciti quassamus lampada Mysiae

SEARCH

MENU NAVIGATION