De noua stella disputatio Io. Heckij I. Lyncaei Dauentriensis philosophiae, & medicinae doctoris. Ad illustriss. dominum D. Federicum Caesium marchionem Monticellorum, &c

발행: 1605년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

11쪽

millen1s aliquot ab hinc elapsis annis factae, stellas omnes eundem situm numerum ordinem, motum, & quantitatem semper retinuisse, quale nostra etiam aetate ab his quos caelestiu motuu capit delectatio, animaduersione diligeti facta seruare conspiciuntur rerum difficultate permoti philosophi in varias abiere sententias,& Arist telicae disciplinae inimici non paruam nacti sunt ansam carpendi Philosophorum Principem , ut ergo horum omnium aduersus Peripatheticos deliramenta funditus eruamus ab opinionum diuersitate rei duc

mus exordium.

Prima ergo sententia fuit eorum, qui cu

Democrito,Anaxagora, & Seneca contra

Aristotelem tradiderunt stellas absque ulla mutatione substantiali caelestibus ingenerari corporibus , quq equidem sententia

licet nullam rationem , quae eam roboret habeat nisi has apparitiones, tamen penitus euertenda est cum balbutientes quidanoui Philosophi eam contra Aristotelem defendere conentur freti tantummodo horum authoritate virorum . Primo igitur quoniam in coelo non est materia, quae accendi possit, vel alterari necesse est horuni sententia huiusmodi stellarum materiam e terra educi,sed materia,quae e terrae globo educitur non potest caelum lunae transire

12쪽

I ergo neque stelis, quae ex illa materia a eenduntur possunt esse supra lunam, at stellet de quibus nos loquimur , ut initio demon strauimus sunt supra lunam iton ergo fiunt ex materia e globo terrestri educta, quod

materia e terra orbem lunae non ascenda

Patet, quia non ascendit nisi leuitate leuitas nulla est maior ignis , ignis non tendit supra lunam, alias violenter contineretur sub luna. Patet praeterea, quia densitas caeli tanta est,ut peruia nequaquam sit.Tertio, quia si in maximo caelo verbi causa firmamento esset tale aliquod stdus alterabile.& corruptioni obnoxium rapidissimo illo

motu penitus ad nihilum si ita dici potest redigeretur, est enim motus ille rapiadissimus aptus soluere firmissima quaequo, non solum has stellas & tenuissimas fammas . inarto quia materia illa eleme taris etiamsi ita posset penetrare omnes Orbes non tamen haberet stabilem , & f-xum locum, ut non aliquando huc, illucque deferretur, quod neque in hoc sydere , neque in illo quod anno I 37 a. apparuit unquam perspectum fuit. Secunda sententia est aliquorum quos Ticho citat dicentium has siclias esse eius naturae cuius erat illa, quae Magorum apparuit tempore, hoc falsum esse facillime probatur. Illa enim a Deo miraculose in . aeris

13쪽

oo ars

aeris regione creata, & conseruata filii ter propinqua , haec autem a terra remotis- sima, certissimis instrumentorum apodixi-hus in caelo reperta fuit, quod autem illata, prope terram fuerit ex eo certum est,quod

alias domum precise , in qua Infans Christus fuit non designasset.. Tertia sententia est eorum, qui has stellas dicunt fuisse antiquas , & similes alijs. Differunt tamen hi inter se, aliqui dicunt fisisse antiquas de ab Astromis non fuisse .

antea notatas. Qui sane falluntur, ac so Astronomiae expertes esse ostendunt, cum nulla sit stella etiam minima dummodo sub nostru visum cadat,quq cognita non fuerit antiquis & nostris Astronomis, alij dicunt esse antiquas,sed paruas,quae ablato aliquo impedimento nostro tempore primo apparuerint mortalibus,author huius sententiae est author sacrae Philosophiae, quae etias tota non erret via , errat tamen in eo, quod prius paruam apparuisse refert, nam sane tam magnum sydus non potuit tam

exiguum apparere sico de illo,quod anno I 37a. apparuit quin ab aliquo acuratissiamo Astronomo non fuerit notatum .

Quarta sententia est eorum, qui has stellas miraculo aiunt a Deo creatas huius opinionis est maxima Philosophorum, & Mathematicora pars inter quos solertissimu&rerum

14쪽

rerum Geometricarum indagator. Reiierendus Pater Christophorus Clauius quia hus sane, ego non repugno neque potentiae Diuinae,iam paruum opus denego,cum illa infinita rerum omnium causa possit multo maiora his creare,sed quia Deus non operatur temere,nec ullus aparet finis propter quem creaverit has stellas,non est ita faci- Ie recurrendum ad miracula, aeterea Ca sam nos quaerimus naturalem,quando pos. simus , harum stellarum assignari potest causa naturalis,o insta ostendemus sileant ergo miracula necesse est. Quinta sententia est eorum, qui dicunt eam esse cometam generatum in region

aeris, quod satis redarguit demostratio Mathematica initio proposita. Sexta sententia est, Cornelij Agrippae, qui de vanitate scientiarum prophanum a edidit libellum , & inter reliquas fabulas

habet Indorum traditione,esse in caelo duas stellas sibi ex diametro oppositas,quae Cursum suum contra signorum ordinem non nisi I . annis compleant quas existimat apare interdit, & Vt plurimum occultari roborat hanc sententiam , quia varios caeloia rum motus adhuc nobis incognitos esse Alpestragilius auctor est debent ergo incognitae esse stellae quibus uti. motus conue

niunt de Alpestragilia sesitinia non laboro

15쪽

nugae Agrippae nemini possitnt probari,cum

enim caelum sit rotundum aequali temporis spatio, per circularem motum caelo conuenientem stellae illae apparuissent,& delituis. sent,at paruo tempore vise, diutissime delituerunt,non ergo motu regulari deferuntur ad nostrum Mectum . Praeterea confictas has esse obseruationes nulli dubium est,cum nemo nisi unus Agrippa de huius. modi stellis fecerit mentionem . Septima sententia est eorum, qui cum Fracastorio aiunt, esse aliquas stellas , quae quando mundi centro appropinquant, se conspiciendas praebent, posteaque in elongatione ab eodem, iterum evanescunt propter debilitatem visas, quem ob lo ginquitatem , & distantiam fallunt . sed quis has stellas ascendentes , & desce dentes praeterlapsis saeculis animadue tit aut quo quaeso motu id fieret non recto, rectus enim caelestibus non conuenit cor ribus, non circulari, quia circula-Si stellae istae paulatim mutassent locum is,

sicut in subiecto ostendo schemate et ibi enim si in epiciclo AB C, quemadmodun Fracastorius supponit, esset stella, in puncto A. illa ex puncto terrae G.videretur mianor in loco Ε, quam in puncto B. moue te vero se postea orbe versus punctum C. circulariter,appareret iterum stella in pun . B cto

16쪽

28cto D. m1nor. Rursus eonspeetiim nostrum ingrederetur stella sub puncto E, & egrederetur ex puncto D, adeoq. non seruaret locum eundem , sicut duae postremae nouae stellae seruauerunt . Aaua opinio est,quorundam paraeelsistarum.huiusmodi stellas,in quibusdam I euisse hactenus Iliadibus, ubi infinitas a huc alias esse stellas astruunt nobis inc gnitas .sed vellem declararent, quid per D liades intelligerent, qui tale nomen inuenerunti si arcanum aliquid prodere volu

runt, cur verbis non utuntur usu receptis p

si nolunt ab alijs intelligi γε dicunt, cur

17쪽

non tacent a Nona opinio est quorundam, qui se Pr..thagoreos esse afferunt,nescio quibus stetiiundamentis. Hi enim docent stellas has semper in caelo fuisse,sed vi Intelligetiς assisentis aliquando delitescere , aliquando Teuelari, ut nouum aliquid & insigne iuu do portendant, sed & haec quoque opinio, ut est fictilia, ita non eget refutatione. Deesma sententia non absimilis primae, eorum est,qui caelu ponunt peruiu,neq. et mentarem regione ab AEtherea distinguut, , tam hanc, quam illam faciunt mutati ni subiectam,eoq. eleuari exhalationes,d inde accendi ignem,& nouas subinde nobis stellas apparere. Η c sane opinio a Ticho ne & pluribus alijs satis laudata mihi nihilo alijs probabilior videtur. Primo qui dem si caelum est corruptibile, cur nullus planeta defecit unquam cur illae solum stellae, quae de nouo aparuerunt desierunt, non aliae si omnes stellς corrumpi pessune

quare non omnes corrumpuntur Secundo eum huiusmodi stellae fuerint ter centies maiores terra, non potuit e terra tanta exhalationum copia ascendere,vi unam ex

his stellis essiceret. Tertio incorruptibilitatem caeli firmissimis rationibus stabilivit Aristoteles libris de caelo,neque necessariuest hoc loco actum age .

18쪽

decima opinio est, euiusdam Vulsi, o Seusseri,qui dicit has stellas a Deo creatas esse ordinaria creatione, & potentia ..dicit enim Deum nullo modo,ut Stoicorum numen, esse alligatum causis secundis . . Etsi enim plerumq. seruat ordinem diuiniatus ab se ipso institutu,tamen &mutare mapotest,& aliquando mutat,ut testantur morasilis supra Horizontem in prilio Iosue, regressus umbrae in horologio Ezechiae Regis , & alia innumerabilia. Verum quoniaea, quae contra quartam sententiam attuli mus faciunt contra hanc etiam, non adda hoc loco verbum.

Duodecima opinio est, Caluinistae euius dam Mathematici Τichonis Mahae haud indocti & incuriosi eorum , quae ad hanc spectant scientiam , quamuis in Physicis , satis rudis . dicit igitur materiam .h ius noui syderis fuisse caelestem, & a reliquarum materia stellarum non discrepantem, verum inquio in hoc saltem diuertatatem admisit, quod ad tantam perfectionem,& solidam coagmentationem quanta in non pereuntibus stellis existit exaltata non fuit: Ideoque perpetuo durare non poterit, sed dis lutioni temporis successuerit obnoxia.explicat hanc opinionem ita,& si enim totum caelum tenuissimum quid

est, & ubique motui syderum absque ullo

19쪽

obstaeulo peruium, prorsus tamen incor poreum nequaquam existit . ipsa igitur caeli materia, ut subtilissima, nostro viis sui, & Planetarum motibus peruia est, in

unum tamen globum condensata, compactaque,& lumine si non proprio saltem s Iari illustrata, hanc stellam essingere potuit, quae quoniam contra communem n turae ordinem,quasi monstruosa existit, parem cum caeteris perseuerantiam obtinere nequibit: sicut neque nouae ex elementis

constates gener ationes diu durant. Si quaeras,quae caeli pars materiam tantam suppeditaritZRespondet quavis in toto caelo m teria pro conmrmatione alicuius stellae astititiae, abunde suppetat, tamen nusquam copiosius abundare huiusmodi materiam quam iuxta viam lacteam, quae a materia reliquaru stellarum no multum distrepat, ideoq. he oes stellae in via laist ea sunt vita, id quod non obscure insinuat, eas ex eade,

qua galaria ipsa praedita est, substantia co-Drmatas esse. quin adhuc hiatus quida in eoipse galaxiς loco cernitur,ubi stella, quε

anno Is 72.de nouo visa fuit;suas sedes obtinuit,i . ad qualitatem semiplenae lunae. Ηςc Tichonis Brahq noua est sententia,qua bonus vir gloriatur se uniuersa subuertisse

Stagiritae disciplinam: sed videamus, quid subsit huic sentetiae veri,quid falsi. Ac prisD 3 mum

20쪽

mum quidem canum esse generabile,&co ruptibile supra relatauimus. Secundo, quae generatio potest esse in .ente non habente contrarium,quale est cς-lum Ad hoc enim, ut generetur aliquid, praeuia semper requiritur alteratio,alterationes debent fieri a corporibus,vel a qualitatibus alterandi vim habentibus.nequi hoc sussicit, sed corpus ipsum in quo alteratio induci debet, requiritur ut sit aptum natu alterari, ut possit introduci in ipsum alteratio: sed quomodo sunt in caelo qualiatates alterandi vim habentes quomodo etiam materia, quae per illas possit alterari Illa sane, quae alterandi vim habent,vel calida sunt,uel frigida, vel humida,vel sicinca;caelum immune esse ab his contrarijs satis ostendit motus circularis. At dices,licet caelum non sit actu calidu, frigidum, siccum , & humidum;virtute tamen tale essO . Id sane libenter, quamuis non ex omnium Philosophorum consensit cocedo;sed hoc no sussicit. vi generatio aliqua fiat,necessaris sunt actuales qualitates. Tertio si materia caeli accendi potest cur non accenditur st velocissimo motu,

reflexione lumissis, quae fit in stellis3cur istet

stellae de nouo accensae non comburunt Vicinam materiam Z cur caelum totum non

ardet λ

SEARCH

MENU NAVIGATION