Historiae insitionis variolarum humanarum et vaccinarum comparatio. Spec. I

발행: 1803년

분량: 18페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

5쪽

VNIVEIRSITATIS LITTERA PLUMI IPSI ENSIS

PATHOL. P. P. O. ACAD. DECEAIVIR ETC. ETC.

PANEGYR IN MEDICAM

A. D. XX. MAII CIIII CCCII1. IN

COΝ CELEBRANDA M

INDICIT.

II loriae Di itionis Dariola in humanarum est

7쪽

Inter recentiora detecta, quibus ars salutaris nuper copiose locupletata et aucta est, - fuit vero ab antiquissimis temporibus tam felix, ut inuentis stiminis, diuinis atque incomparabilibus

fortunata sorte augeretur, - nullum maiorem atque promptiorem felicitatem generi humano attulisse videtur', quam timsitio variolarum vaccinarum. Simili et tam salutifero inuento inde a longinquo tempore medicina non aucta erat. Namque promittit haec noua medici inserentis ars tria commoda, de fendere ab humanarum variolarum contagio et grauissima

peste, mitigare valetudinis aduersae Valde exitiosum genus in suis symptomatibus et quod caput rei est, exstirpare denique pessimam aegritudinem ipsam. Atque haec tria commoda etiam certissimo vinculo inter se inuicem nectuntur. Quae enim ineunte seculo praeterito insignia commoda variolarum humanarum in Europam introducta inoculatio generi humano attulit, nota sunt omnibus, maiora tamen pollicetur et hucu que praestitit insitio variolae Vaccinae. Excultum autem est variis temporibus ex hominum inc6nstantia et peruersia iud candi ratione insitionis humanarum variolarum artificium ita,

8쪽

ut alii in hominum exitium illud inuentum esse existimarent, inter quos eminent in primis NMylasse, Hecquetus, Ra ius,

Plaetorno et mentum, alii e contrario ipsum summis laudibus extollerent, inter quos Verum fi , Hallertim, Tirlpatricium Ti sotin, Vogorum cum Diuisitatio praeter seXcentos alios

honoris causa nomino.

Quae cum ita sint et cum historia artis salutaris in uni. versum suam habeat insignem utilitatem et dulcedinem, constitui apud animum meum in nonnullis commentationibus enarrare et delineare in breui et concinna tabula historiam insitionis variolarum humanarum, eamque comparare cum hodiernae insitionis variolarum vaccinarum satiS. Iam vero nolo redire ad antiquitates morbi variolosi limmani naturalis, de quibus praeter plures alios praeprimis legendus est erus Morb. Antiquit t. p. 52.) nec multis verbis adumbrare dirissimum atque atrocissimum in hominum perniciem progenitum et cane atque angue peius fugiendum malum variolosum cum suis sequelis Etenim variola humana non tantum multis in casibus et frequentissime mortem attulit, cum scilicet immunitatis a variolis beneficio fruantur perpauci, Verum quoque valde dolorificum, incommodis plenum, aegrotis et adstantibus Valde taediosium morbum procreauit, qui insigni et lethi sero periculo, quod secum adducebat, suo si ita lore ex suppuratione et diuturna reconualescentia genus humanum fatigaret atque vitae humanae et formae pulcritudini haud raro infestus, morbos secundarios plures, una cum deformi faciei turpitudine nempe multas oculorum, aurium, Ostium et viscerum vicissitudines e. f p. produceret, ita ut cariem, phthi,

sin et alia insanabilia mala progigneret et haud pauci sensuum

9쪽

et membrorum beneficio et usu ab hoc vehementissimo vale tudinis aduersae genere orbati essent. Sic variola humana no seculo ab A. I65O ad a. 175O Londini 152, 46ta homines necauit et in Suecia porro variolae et morbilli per undecim tantum annos 95, IOI. homines interfecerunt. Praeter pestem et febrem flavam enim vix alius morbus capitalior plures interemit homines, quam morbus variolosus, qui etiam minoris pestis nomine eapropter insignitus est. Porro variolarum lethisera potestas nullam aetatem, nullum sexum, nullam Vitae conditionem, nullum clima praeterit, ut vix ac ne ViXquidem unus satis sibi caueat. Paucae familiae non huius mali

causa praeterito seculo lacrumarunt: quem metum et angorem

minuit insitionis praestantissimum inuentum, qua noua Via Pessimo morbo occurrere conati sunt praeclarissimi medici. Quod inuentum iure praestantissimum vocare oporten Nemo enim, speramus, dubitabit de insitionis cuiuslibet in uniuersum dignitate. Nam praeter variolas alii adhuc morbi generi humano per simile artificium communicati sunt , adeo animalibus brutis pestiferi morbi et exanthemata per insertionem tradita fiunt. Quod enim natura inconsiderate facit, hoc

ars considerate et constulto perficit. Naturale enim contagium non solum ad omnia organa inspiratoria et resiorbentia Vomitem deducit, verum quoque in maiori copia, in aere

omnino corrupto et pessimo, - reliqua commemorare nee

licet nec lubet, - contagem illam, qua nulla est capitali Orad humores communes demittit; ars vero medici inserentis et insit nonis ministerium modo per pauca ostia abii bentia et parciori in copia electum contagium admittit, eligit poli Oanni t mPus, aptam aeris te Periem, hominum aetatem et

10쪽

optimam valetudinem, nutrimentum idoneum et quae olia commoda hic locum habere possunt, ita, ut in electis hominibus, iusto tempore atque apta .praeparatione praegressa contagium salama minus detrimentosum existat. Iam vero accedo prolii me ad meum argumentum et offero hic lectori breuem tabulam historiae in sitionis variola. rum humanarum a primis laudati inuenti temporibus ad nostra usque tempora vel ad id tempus, quo insitio variolaruni humanarum terminos suos attigit et variola vaccina humanae sestem et metum fugauit. Sine ullo partium studio atque omni adhibita diligentiaverissima modo enarrabo, Vt huius rei inuestigatione veritati suum reddatur decus et omnis falsi vis pereat. Praetereo autem tempora incerta et Obscuriorem mei argumenti historiam, de his in secunda scriptione dicturus. In sibi uncta Vero tabula inprimis indicabo, quo tempore, quibus in regi0ni bus et ciuitatibus, a quibus medicis e. s p. in oculatio instituta fuerit.

iris. insitio Variolarum ex Turcia aduena per omnem Europam postea diuulgata est. Emanuel Timoni hanc artem a foemina Thessala ex

Philippopoli orta intellexit: in litteris ad WooJ

wardum.

SEARCH

MENU NAVIGATION