Frederici Ruyschii ... Opera omnia anatomicomedicochirurgica. Huc usque edita. Quorum elenchus pagina sequenti exhibetur. Cum figuris aeneis Epistola anatomica, problematica, duodecima, authore Mich. Ernesto Ettmullero ... ad virum clarissimum Freder

발행: 1721년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

tium in eam transtulit, omnium animos in se convertit Fornix corpus candicans, Ventriculis adinstar arcus supera

structus . scalpello hic conscinditur. In Ventriculis anterioribus deinceps ostendunt plexum Cho roideum, minutas glandulas secundum mentem quorundam hinc inde intertextas habentem , sub Fornice Septum pellucidum, Cerebri Diaphragma a Galeno dictum, Cernitur. Dein stylum placide immittunt, in quartum Cerebri Venistriculum leu Calamum Scriptorium, ob figurae convenientiam si e dictum. Quibus perlustratis ad partes anteriores regrediuntur, nervosque oli aetorios ab olle cribroso separant, & post eos quoque nervOS Opticos , ramosque Arteriae Carotidis Calvariam trajicientis ; tum obviam habes Glandulam pituitariam , in sella Turcica sitam , quam excipiunt Nervi oculorum motorii, par aliud ad linguam tendens, postea auditorium, Vagum &c: Regrediuntur nunc ad occiput, & digitis cautioribus Cere- bellum a Dura matre separatum, & a medulla spinali abscissum,

cum integra Cerebri mole eximunt, varias in Cerebello e Crescentias, quarum unam Varolius Pontem nominaevit, obser

vant, ipsamque substantiam penitius investigant Atque haec antiqua, seu communis Cerebrum dissecandi ratio est; sequitur nunc recentior & nova a Varolio Anatomicis communicata, de in Tabulis Placentinis hinc inde repraesentata. , Ipso capite a Collo amputato, & separatis omnibus illius tegumentis exterioribus, Musculis Frontis, Cervicis, Aurium Sc. oculos cum omnibus tunicis ex orbitis suis essediunt postea caput imponunt Vertici atque Calvariae apertionem serra aggrediuntur , non vero in eodem loco, atque in priori methodo factum , sed multo profundius in ipsa Nasi radice, adeo ut serra supremum Orbitarum Oculi circulum olleum contingat ; ta motu continuant sectionem per Calvariae peri- Pheriam, usque ad magnum occipitis foramen , donec inferior Capitis pars vacillet, atque nervorum paribus cum Arteriis &Venis calvariam perforantibus sectis, ima Cerebri pars in conspectum veniat. In hac methodo primo occurit fissura magna Cerebrum in duas partes dirimens; Pia mater nervos opticos instar aranea-rum telae invetuens.

12쪽

Carolidum & Cervicalium vasorum rami diversi , Glandula

pituitaria. In Cerebello prostant nunc processuS vermi formes. eum Ponte, intus itur ad ventriculum quartum. nobilem; ex

hoc progressus fit ad tertium, ubi obvius est Fornix, septum pellucidum & laterales , entriculi magni &c. paucis habes secundam secandi methodum. Tertia Sylvio tribuitur, estque ex duabus antecedentibus mixta, unum Cerebri hemisphaerium methodo vulgari, alterum Varoliana dissecans ; nempe illana sinistra Cerebri parte,

a dextra Duram matrem removet, tabulatim Cerebrum usque ad ventriculum magnum abscindit, quo in eo contenta constriciantur, dein superior & inferior Falcis sinus cum laterali dextro majori, inquiritur : quo facto convertit se ad latus dextrum Gerebri, quo, in locum sinistri ablati, reclinato, &nervis cum Arteriis & Venis conscissis, illud perlustrat ratione inversa, quemadmodum paulo ante indicavi. Quarta methodus Willisiana audit i eam in compendium redactam hic proponam. Capitis velamentis exterioribus sepositis & cranio serra diviso ac adempto ex omni parte Ossa ad basin usque calvariae forcipibus aut scalpro diffringit , tum primo in conspectum

venit dura Mater, commune contentorum in capite tegumen tum. Hanc membranam cum calva in suturis alligatam , in hasi vero firmiter cohaerentem, non, nisi adhibita vi, divellit

Postea IV illisius demonstrat hujus meningis vasa sanguinea per interiorem durae Matris superficiem dispersa & Piae Matri inserta. Et quo eo distinctius videantur, duram Meningem, inferius circa distracti cranii marginem, circulatim dissecant, & vasis 1

Dura Matre in Piam tendentibus disruptis, membranam cum sinubus penitus aufert, dein ad interiorem Cerebri partem se convertens, duos insignes processus mamillares. una cum nervis olfactoriis emergentibus intus ut perhibet cavis, &ad anteriores Cerebri Ventriculos tendentes, rimatur, tubo in cavitatem nervorum olfactoriorum immisso, ab inflato aere Cerebri compagem in tumorem eXlurgere, expertus est Uillisus: An in Homine

Post nervos Olfactorios, circa Cristam Galli, duas exiis Ies Arterias, versus Cerebri interilitia decurrentes, idem A

ctor.annotat: relictis illis vasis ad Nervos Opticos, & his

13쪽

amputatis, ad Arterias Carotides, paulo infra infundibuli Ictera decurrentes, accedit; Cerebro dein ulterius resupinato. ad nervos oculorum motorios, & ad aliud par exile, Pathetia cum ab eo vocatum, transit; ab hoc pari ad quintum, vulgo tertium dictum, cujus usum docet amplissimum; etenim, Palato, oris & Faciei partibus, Naso & Oculis, quin imo nervo

intercollati ramos atque radices impertiens. Prope dictum par duos alios nervos minores, trunco singulari donatos, & ex eodem foramine, cum nervis oculorum motoriis esredientes, indigitat; hoc sextum par ei audit. PaulS inserius nascitur par Vagum, vulgo sextum, Willisi

octavum dictum, numerosas emittens rami ficationes. In postremo occipitio, ex ossium cavernis insta primam vertebram emergens par aliud, ultimum Cranii seu vertebrarum

primum lustrat, hoc admodum fibrosum, postquam Medullam oblongatam egressum, duram Matrem eodem loco subit, ubi Arteria vertebralis in Cerebrum ascendit. Omnia nervorum paria , cum Arteriis & Venis Carotidibus , Vertebralibus ac Jugularibus, vel prope foramina calvariae abscindit nominatus Willisius, quo Cerebro exempto. trunci Vasorum pateant, vel prope basin Cerebri amputat, ut illorum distributiones eo melius investigari pos lint. Dissectionis opere hucusque producto, exemptam Cerebri compagem, una cum appendice ejus, sequente cisiectionis ordine scrutatur: & primo quidem supernciem exteriorem Cerebri gyris & anfractibus adinstar intestinorum convolutionem hiulcam & inaequalem; dein Cerebri substantiam Corticalem& Medullarem. Postea transit ad corpus callosum & fornicem, E cujus media superficie septum tenue & pellucidum erigitur, & sic ulterius ad Ventriculorum demonstrationem sele accingit. Interiores Cerebri recesus adhuc clarius demonstrat, dum limbum a medulla oblongata sejunctum simulque Fornicem ci

ca radices discistum, una cum Cerebro reflectit; tunc ejus compagem penitus elevat, antrorsum reflectit, ac in planum pem

spicuo explicat; praeter Medularem nitidissimam substantiam O, servat plures lineas albas parallelas ab uno hemisphaerio ad aliud

decurrentes.

Cerebro dicto ordine perlustrato, utrumque hemisphaerium ejus Disitigod by COOste

14쪽

RESPONSIO. Ir

rius eorpore calloso intus obductum, a Medullae oblongatae. cui adhaeret, apicibus removet, seetionique colophonem imponit. Adductis nunc diverss Cerebri disiecandi modis. de quorumdam Anatomicorum demonitrandi methodis verba quoque sunt facienda. Ab omni saeculo veram ac genuinam Cerebri expiscandi compagem, miro flagrarunt ardore Medi ei, quamobrem variis illud tentarunt mediis, macerando , digerendo & coquendo in oleo Terebinthinae a veruntamen huic oleo inest strenua ac fortis urendi vis, qu1 tenellula fibrarum seu tractuum textura invertitur, contorquetur, quaedam longiores, quaedam breviores evadunt, quin imo disrumpunturi nam i Portione Cupri in oleum Terebinthinae injecta , illud vi. ridi tingitur colore. certo indicio ab acredine olei quasdam Cupri particulas separatas fuit Ie , quae hunc colorem conciliant. Equidem haud inficias eo, in tali Ccrebro posse corpuscula conspici grumosa , glandulas mentientia , ait illa calore facta sunt, non aulem verae sunt Glandulae. Coquantur semina , Hordeum, oryza, Triticum, Piper,

item carnes Hominum vel brutorum, elixa. acquirunt peregrinum odorem, colorem, saporem, duritiem ac mollitiem; exinde sensibus atque ratione conVincimur, miram illarum partium introductam este mutationem atque ruinam.

Quidni ergo in Cerebro, substantia molli, & tantum non fluida 8 Alii vero coquunt Cerebrum in oleo olivarum, Raparum, Amygdalarum dulcium; Verumenimvero praeterquam quod calida, atque urentia haec olea modo dicta pariant in commoda , visciditate sua atque spissitudine instar vernicis meatus paritum occludunt, crustas & cuticulas quasi obducunt , licque novam partium structuram spectatoribus Oile

runt.

Hae difficultates animum sollicitudine plenum tam diu sti

mularunt , donec concatenato atque indefesso labore veram iCerebri subitantiam peris te noscendi detexi methodum. Puttacea hujus visceris mollities impedimento est, quo minus intime queant penetrari penetralia ejus. Quamobrem primo vasa illius sanguifera materia ceracea duriore repleo, ea circumspectione, ut tantundem hujus materiae contineant, quam

15쪽

quantum, in Homine Vivente, in caritatibus suis sanguinis vechunt, eoque pacto naturalem conlineant capacitatem, ac Cearebro loco fulcimenti inserviant et dein lympham in Cerebri tubulos large stagnantem modeste excutio , unde ejus subiastantia stabilis evadit, atque duritiem casei recentis nanciscutur. - Neque est . quod quispiam mihi objiciat, praeparatione hae

Cerebri faciem deformari, meque limitem Committere err rem, cujus paulo ante argui nonnullos Anatomicorum. Norunt Anatomiae cultores, serum viscera irrigans, remanente partium solidarum structura illaria, expelli poste. . Vascula Bilaria separamus in Hepate , Arteriis ac Venis remanentibus; quidni partes aqueae, fluidae & sequaces, solidis intactis, expelli pollenti Praeherea notandum, Cerebri molem nostra praeparatione neque intumescere, neque subsidere , --nentibus itidem dimentionilius, eadem magnitudine ac figura, unde certo docemur , nullam internarum partium factam esse inversionem : Cerebrum itaque liquori inditum per plurimos,

sine ruina, conservatur annoS.

Vulgari vero de monilandi mei hodo, festinante cultro &fugitivis oculis Cerebrum exploratur. Accurrite nunc, Anatomiae studiosil fixis hoc viscus intueamur oculis, scindendo non properemus, sed tarda ac suspensa manu opus agamus; nulla nos urget putrefactio, non horam, sed diem, non diem, sed septimanam, non septimanam, sed menses, imo annos impendamus , quo de Cerebri fabrica accuratiori mecum gaudeatis cognitione. In absentium labilisque memoriae gratiam figuras Cerebri in publicum edo , quae nonnullis hucusque editis palmam eo titulo praeripient, quod Pictores olim oblata Cerebra tam celeriter depingere nequiverunt, quin ob mollitiem subsidentia a que flaccescentia praeternaturalem induerint figuram & magnitudinem. Cerebrum vero arte nostra praeparatum statim Sculuptori damus , qui solerti studio attentisque Oculis sine corruptionis vel foetoris formidine aeri incidens, imagines, archetypum accuratissimh referentes, sculpit. Prisci Anatomicorum Cerchrum dicebant esse substantiam peculiarem sui generis. qualis nulla alia in loto corpore reperitur. Veruntamen idem de Corde, Pulmone, Hepate, Liene.

16쪽

aliisque animalium partibus, ignota remanente illarum labri- ea amrmari potest; non enim docetur hic, quid sint, scd saltem quod ab aliis visceribus, id quod nemo ignorat, diste- Hippocrates insigne Medicorum decus Sect. 3 Lib. 3. de Glandulis, ut dodie, Experientissime Vir, in Epistola tua n

talli, Cerebro Glandulas tribuit. Hane doctrinam seculi nostri Medici renovarunt, variisque experimentis expolitam illustrarunt. Marcellus Malpighius, Dissertatione de Ceretiri Vortice, illum scribit elle congeriem seu proventum minimarum Gla dularum , quae in anfractuosis Cerebri S gyris ortae, variequestii invicem adaptatae exteriorem Cerebri superficiem citor-U Confitetur dextrh Auctor in ingenti animalium perfectorum Cerebro nudo dissiculter tales Glandulas videri, facilius autem in cocto, quia substantia in coctione crassescit NH. id est, fervore novi grumi glandulas mentientes , compinguntur &spatia intermedia patentiora fiunt a Neque tantum in superficie glandulas extare , sed in principio Spinalis Medullae corticalis substantiae, peracta coetione, eandem faciem apparere

μ' si immuς Bolinius in Circuli Anatomico-Physiologici Pro--mnalmate XX., de bpirituum Animalium generatione; item XXL, de Spirituum Animalium dispensatione, Corticalem ce Ebii substantiam dicit GlaΠdulosam ..... Franciscus Stoichamerus in Microcosmographia dicit, Comitealis substantia Cerebri est nigricans, S duriuscula, raeterne undique cerebrum insar corticis ambit, i asoue ous Assuras

consequitur , Uaue coagmentata ex minimis Gundulis.

Ravmundus vi euisens in Neurographiae Uap. A. itatuit, Cerebrum duabus distinctis ii se subitantiis constare, cinere, nempe & alba; cinerea autem, seu in statu naturali, seu post- uuam in aqua, vel oleo excocta fuit, mollior existit substantia alba seu medullari, eaque Microscopii beneficio accurate insenecta ex innumeris Glandulis simul coagmentatis, & ovalem figuram aemulantibus composita ut ait) apparet, adeo ut pro Glandula conglobata haberi possit. Carolus Fracaslatus in Dissertatione Epistolica Respontoria de C Cere

17쪽

Cerebro, Marcello Malpighio inscripta , corticis generationem & naturam sequentem tradit; cogitabam inquit) & ipse

Naturam , corticem Cerebri tanquam praecipuam partem ac maxime necessariam struxisse; non enim vilioris involucri vi cem refert, sed profundius usque ad medios ventriculos &Cerebellum penetrat. Cortex friabilis valde est, medulla vero compacta, cujus ratio est, si Chymicos, ossa copioso sale solida feri, statuentes, consulamus, quod in sero multum salis conti neatur, hoc motum suum amittens, abit in cranium ,& cum vasa ibi diisseminata multum sanguinis vehant, ut nulli bi recrementis spoliatus, cum a trunco prodeat ascendente, qui nulla elaboratoria habet, quibus serum aqueum, bilis & hujuscemodi amoveantur, irrigant, ipsa subjectum corticem , velut perstillicidium, inde cortex ab aqueo sero fluit & friabilem com- Iiagem obtinet, ulterius sales ipsi cortice defaecatiores redditi, erum in medullam veluti coagulo, detinet. Adductis Clarissimorum de Cerebri Cortice Anatomicorum sententiis, superest, ut meam iis subnectam. Postquam igitur tam solerti dexteritate vasa sanguifera replevi, ut minutissimi ramusculi infarcti, tomenti instar nobis obveniant, perspicue videmus Corticalem Cerebri substantiam ex meris vasis sanguiferis diversmode combinatis, constare,&sicuti in explicatione figurarum Tabulae Octavae innui, Arterias minutissimas e Piae matris facie interiore prodeuntes, musci speciem prae se serre. Sic quoque jam confirmo , imo demonstro, corticalem Cerebri substantiam musci & tomenti speciem repraesentare , illudque tomentosum ut ita loquar nihil aliud est, quam protractae vasculorum sanguineorum existremitates, hae autem, sicut de Liene quoque a me notatum fuit, in sui extremo aliam videntur induere naturam ac dispositionem, adeo enim molliusculae & succosae existunt, ut, nisi liquori inditae, sine dissolutionis periculo vix ac ne vix quidem tractari queant , hae autem protractae vasorum sanguineorum extremitates succosae, respondere videntur fibris aut tractibus Cerebri medullaribus, eodemque eas munere fungi existimo, quod Glandulis adscripsere Auctores. In Curiosorum gratiam aliquando integram substantiam comticalem a medullari abstuli, sine notabili laesione substantiae medullaris, sicuti videre est Fig. 7. Tab. I s. Haec Diqitigod by Cooste

18쪽

Haec verb omnia neutiquam demonstrare licet, nisi in con veniente liquore suspensam habeamus Cerebri portionem, sicut videre est clomi meae. Cognita nunc Cerebri Corticis substantia , progredior ad Cerebellum: quid autem hoc nomine significetur norunt omnes, qui primo tantum limine Anatomiae sacra salutarunt; ne igitur generaliori ejus descriptione operam & tempus teram inutiliter. quae circa Cerebellum observavi, paucis tibi, Experiem istime Vir, aperiam. Refert Cerebellum duos globos compressos, & variis lamellis circularibus transversis compositos, quarum majores in parte crassiore vel longiore diametro, quo vero longius ab ea recedant, eo minorem acquirunt peripheriam a similiter atque AEquator in globo nostro terraqueo maXimus , ejus vero paralleli, quo majori in eo distant spatio , gradatim minores

fiunt.

Notandum tamen inter lamellas cIrculares hinc inde nonnuulas esse interruptas & segmenta sibi denuo applicari. Quemadmodum Cerebrum ex duabus substantiis nempe entima, corticali, & media, medullari componitur, sic quoque Cerebellum cortice cinereo & medulla athicante constat, dis sectoque partiatim Cerebello a posteriori ad anteriora . albaeum cinerea substantia tam diversimodo miscetur, ut discoloris

marmoris lineamenta reserat.

Dein si per processus vermisormes, quasi per duos polos. dissecetur, Cerebellum, medullaris albida substantia sic cor tieali interjacet, ut divaricatos arborum ramos jucundo spectaculo exhibeat. Solertissimus Anatomicus Vieussens In Neurographiae cap. XII. de Cerebello sequentia habet; Postquam Cerebrium per processus vermiformes sectum fuit, ut penitiores illius partes in eo pectum veniant , S qua serie medullares tutus fibri di ponantur, vere cognoscatur, illud rursus utrumque per meis dium secamus, S subinde partim versus superiora, ae partim versus inferiora reclinamus usque peractis illius hemispirarerieiserea seu Glandulosa quaedam 'bstantia observatur, quam ut pote in partes, rhombi figuram quadantenus distinctam, modis rhombo deam subsantiam , modo rhomboidea Orebelli eorpora,

nuncupamuS. .

19쪽

Quae omnia in vulgata administratione Anatomica obser vantur quidem , veruntamen si nova methodo nostra id per scrutemur, tum cernimus superficiem Cerebelli in innumeras particulas diversarum figurarum angularium, magnitudine caput aciculae vix ad aequantes, subdividi, illasque inter Pia Ma ter ubique sese insinuat, & quod praeterea notatu dignum aevisu gratum , hae subdivisiones cellant in confinio substantiae Corsicalis atque medullaris, cujus contrarium observamus in Cerebro: illius enim gyri anfractuosi ac tomentosi in Coriteali non saltem, verum etiam in medullari substantia reperiuntur: Num vero omnes hae subdivisiones in meditullio hemisphaerio rum Rhombos referant,& natura, ut ita loquar, in generatione certis & regularibus angulis atque lineis stricto producendisse mancipet . id extra iorum meum versatur, atque hoc illis decidendum relinquo, qui in oeconomia animali . partium humani corporis ortu & accretione, ingenia sua pascunt atque

beculi hujus Anatomici plurimas humani corporis partes perverse scribunt Glandulosas, quaedam earum Glandulas conglomeralas, quaedam conglobataS,&C. constituunt, unde nouimmerito a nonnullis haec Anatomia audiat Glandulosa. Plexus etiam Choroideus , secundum oculos eorum, a Glandulis liber non est; inter alios Bidlous in Tabulis Anatomicis Rete mirabile Glandulis multis interspersum reprae

sentat.

Stokhamerus in Microcosmographiae cap. XIII. de Cerebro& Spinali Medulla scribit; Hinc ulterius progressi retis surculi

frequenti ramis catione tenuem Meningem Cerebrum in Aemtem , ipsamque Cerebrisusantiam pervadunt; liue ex tertio veniatriculo in cetramque anteriorem binis assurgunt plexitas , qui Choroidei Lm immixtas s ibi minutas habent Glandulas, Ven Iasque fundo dictorum Ventriculorum, Fer totam ferme tuorum

I Mitudinem decurrentes.

, illitius etiam in Anatome Cerebri Cap. III. tradit, Plexum Choroideum ex Arteriis & Venis diversimode complucatis, Glandulisque densis limis insertis, instar Cerebelli constare.

Ouamobrem cupidus noscendi genuinam constructionem hujus Pleaus, eum mea methodo examino, materia ceracea

20쪽

RESPONSIO. NUinfarctum liquori committo, jam vero vel nudis, vel vitro armatis , contemplans oculis , Glandulis prorsus destitutum, reperio. Sed habent nihilominus, quod regerant. nempe Plexus Choroidei Glandulas in statu naturali adeo exiles este, uti visum subterfugiant . simul atque vero in morbo sanguis& humores intercipiuntur, tum tumefactas oculos manifesto se-

tire.

Verumenimvero quod si in statu saltem morboso in conspectum veniunt, potius pro morbo, quam pro naturalibus Glandulis habeo; dein aliquoties partes Glandulas reserentes, in

Plexu Choroideo obviam mihi venerunt, quas tamen accuratius perspectas deprehendi Hydati des esse: nihil vero aliud sunt Hydatides, quam vascula eraesertim sanguinea sero turgida : Non enim sto a sententia quorundam autumantium, solummodo vasa Lymphatica in Hydati des converti a huic

enim malo vasculorum sanguineorum praesertim extrema frequenter obnoxia , quotidiana enim cadaverum inspectio de veritate haci me fecit certissimum ; ex innumeris exemplis

unum in medium produxisse sufficiet. Biennium circiter elapsum cit, cum hic loci hydropicus mortalitatem explevit; cadavere illius aperto, Hepar maxima ex parte e vasis sangui fluis conflatum totum quantum ex Hydat idibus constabat, neque id solum , sed & Peritonaeum Vesiculis aquosis scatebat; quibuS apertis, Lympha tenax, vitrea, ac lucida effluebat. Plexus itaque Choroideus in statu naturali Glandulis privatus, constat ex meris Vasculis sanguineis, praeiertim Arteriosis motu serpentino repentibus, Glandulasque mentientibus propter gyrulos anfractuosos,& Piae Matris portione cohaerentibus. Vide Fig. 3. Tab. I S.

Itaque usus , quem ita dictis Glandulis Plexus Choroidei vulgo adscripsere Auctores , solummodo Arteriolis dictum

Plexum constituentibus, debetur, quas Arteriolas molles admodum, succosas, limpidasque existere, comperio, &raro. si unquam, rubicundo turgidas sanguine, unde non incommode

notanda hic venit observatio Expertistimi Anatomici Vieusiens in Analom. Univerialis Cap. XVII. scriboniis in Hominibus gravioris aetatis, vcl humidioris temperamenti, plexum Ch roidem non e vasis sanguiferis, sed potius Lymphaticis con-C a satum i

SEARCH

MENU NAVIGATION