De meningitide dissertatio inauguralis quam in archigymnasio Patavino publicae disquisitioni submittit Marcus Padovan Parentinus

발행: 1846년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

1쪽

DISSERTATIO INAUGURALIS

PUBLICAE DISQUISITIONI SUBMITTIT

TYPIS PENAD

3쪽

de meningitide,

Nub meningitidis nomine inflammatio omnium involucrorum cerebri, cerebelli et medullae spi. natis intelligitur. Nonnulli auctores meningitidem ab encephalitide inseparabilem retinent, nec distingui posse, ex eo quod coniunctas istas phlogoses esse dicunt, et quod diversi, qui eas separare valent, gradus simul confunduntur nihilo

tamen secius sicuti seiunctae characteres adeo determinatos repraesentant, ut saepe in aegro aguOsci possint, et conditiones pathologicae quibus comitantur omnino diversae sint; sic separatim considerandas esse haud dubitamus Quum autem cerebri, cerebelli et medullae spinalis involucra, tam stricto nexu inter se pendeant, ut in cadaveribus summa cum dissicultate ad invicem separari queant, illarum inflammationes ad invicem distinguere velle opus inutile judicamus; cum nulla symptomata quibus cognosci possent, adsint, et

propter tam strictum inter se connubium, et communem unctionem, quam exercent, medicorum mentem sustent quare sub meningitide, in lammiationem Omnium inoolucrorum cerebri, cere-bolli e medullae minatu subintelligimur.

4쪽

dunt:

r. Secundum sedem, in meningitidem cerebralem et spinalem seu rhachidicam meningite rachiene, Bostan, Georgethnec non in meningitidem convexitatis et baseos cerebri Georget, Ostan, Parent, Martinet, etc.ὶ a. Secundum decursum, in acutam et chro

nicam.

3. Secundum eius symptomatum varium complexum, in puram et complicatam.

Symptomatum series ut facilius oculis e curretur, inorbi decursum in tres subdividimus periodos, et illas juxta proprium contentorum in omni stadio symplomatum characterem , exaltationis, instam mationis declaratae et depressionis seu terminationis periodos nominamus. l. Periodus exaltationis. - Si convexitatis Ioborum cerebri me ninges afficiuntur, capitis e- nunciatur dolore violento, characteris particularis typique continui, sese apud pueros manifestante per clamorem proprii generis, quem Coinde propter ejus cum ventriculorum hydrocephalo crebram apparitionem clamorem hydrocephalicum nominat. Haec cephalalgia modo frontalem, modo sincipitalem, modo occipitalem regionem occupat, somnolentia excipitur, et hac sugata, cum majori saevit serocia; quibus symptomatibus additur febris.

5쪽

Facies plurimum rubescit, rarius pallida animadvertitur, semper vero dolorem exprimit, oculi

adparent sanguine injecti splendentes et sensibilitas eorum usque ad photophobiam exaltata est, qua re palpebrae clauduntur. Aegroti scintillas et uolantia diversi coloris et figurana mulanli corpora vident, ent, dolores atrocissimos, praecipue in regione frontali residentes, accusant, tinnitu et susurru aurium molestantur, dentibus strident, impatientes evadunt, et breviter conluseque ad interrogationes respondent. Calor cutis adauctus, lingua sicca, rubra, sitis magoa, circulatio accelerata, respiratio languens observatur. Ah initio morbi vomitus sere semper adparet, sed dolor epigastricus, quo gastro, enteritis characterisatur, eum nunquam comitari visu est. Alvus, si en- teritis morbum non praecesserit, quod in pueris saepius observatur, semper sere obstipa animadvertitur urina raro emittitur, hinc sedimentosa. Frequenter evenit ut haec prima morbi periodus apud senes desideretur. Aegri uno quasi ictu uti in congestionibus . accidere solet, conscientia privantur; sed post hunc eventum semper motus ebrilus, quibus hic morbus a sanguinis versus cerebrum uxu distinguitur, manife

stantur.

Il. Periodus inflammationis declaratae. Postquam raedicta phaenomena per duorum vel trium dierum, nonnumquam longius quoque temporis spatium perduraverint, ista periodus feroci clamorosoque deliri intrat, quo vigente aegri

6쪽

Iamani agitantur, in adstantes spuunt, dentibus strident, minas iaciant, lectulum deserere atque sub blasphemiis manus sibi aliisque inferre conantur. Actiones illorum in hoc stadio robore taurino stipantur atque animo maligno characteriosantur. Dolor capitis adaugetur, intensior atquου acutior evadit. Facies atque extremitates motibus convulsi vis et tendinum subsultu comprehenduntur oculorum caeterorumque sensuum sensi hili inlitas imminuitur, pupillae praeter normam aut dilatantur aut contrahuntur, aegri autem in aetate insantili versantes strabismo saepissime corripiuntur Pulsus plus vel minus evoluti, saepius

irregulares et trementes, rarissime vero normalibus debiliores et lentiores in hac periodo animadvertuntur.

III. Periodus depressionis seu terminationis. Symplomatibus, quae depressionem universalem

denotant, characterisatur. Clamores cessant, car-

phologia manifestatur, motus convulsi vi atque contractiones praecipue in membris thoracicis apparent, pupillae dilatantur et oculi pro incitamentis ordinariis, insensibiles evadunt, in illorum orbitis rotantur, delirium clamorosum a silentio terribili excipitur et quaestionibus ab aegris non respondetur Usque ad hoc momentum somnus fugiebat hos infelices, nunc illos modo excessivo obruit, trunci exanimis adinstar, immoti contractis iacent membris Essectus effusionis humoris

serosi, quae membranarum serosarum inflammationem sequi solet hic status comatosus est; sed

7쪽

et ingestio cerebri simplex, aut eius per diversas causas compressio eum producere valent. Facies in hoc stadio pallida et decolorata invenitur; oculi turbidi, pulverulenti, semiclausi, versus Partem superiorem convulsi nasus attenuatus aures frigidae labia sicca dentibus adtracta deglutilio dissicilis et nonnunquam strepitosa, quae haud raro cum tussicula nauseaque perficitur; et propter fluidorum ob deglutionem impeditam in gi iidem transitum ructibus stipatur meteorismus denique et saeces, aegro inscio, eliminatae obser

vantur.

Cutis est frigida vel sudore viscoso tecta r spiratio autem rara saepiusque steriorOsa Quaudo morbus sanitate terminatur, descriptorum Sym plomatum intensitas gradat in decrescit, velo solutio rapide cum vel sine criticis evacuationibus persolvitur. Sub sinistris vero rerum adjunctis, aut sudor frigidus extremitatumque gelu cum respiratione stertorosa, aut intensae convulsiones, quod praecipue apud infantes animadve litur, mortem praenuntiant. Haec sunt meningitidis hemisphaerarum cerein bri acutae symptomata principalia adnotandum tandem venit, exacerbationis eius momenta valde irregularia esse cutis et faciei calorem sine causa manifesta saepius variare, periodosque ejus minime constantes et lixas animadverti. Ex observationibus compertum habemus, uti Parent et Martinet conveniunt phlogosim membranarum convexitatem cerebri obvolventium re-

8쪽

8quentius adultis pertinere, semperque sero ab initio usque facultatum intellectualium perturbatio ne, delirioque violento manifestari, et phlog sim meningum basis, et ventriculorum cerebri plerumque in pueris inveniri, et facultates intellectuales rarius perturbari. In hac phlogoseos spe cie symptomata excitationis ab initio usque s mnolentia comitantur vomitus sympathici constantiores fiunt in secunda tandem periodo, stra-bismus et trismus, nunquam sere, praecipue in insantibus, desunt. Meningitis chronica saepissime acutam sequitur; nonnunquam tamen evenit, ut iam a morbi Invasione symplomata characterem chronicum praeseserant. In pluribus casibus cephalalgia continua observatur somnolentia, ehetudo intellectus obscuratio et morositas existunt; vox balbutit, ideae confunduntur delirium nonnunquam in scenatu

prodit, et in speciem idiotismi transit. Motus lente et difficulter perficiuntur; membra motibus

involuntariis agitantur, et eorum servitium recusant rarissime vomitus et motus convulsi vi manifestantur, sianctiones vitae individualis, usque ad morbi ultimum tempus, et paullo priusquam

mors secuta fuerit, nullas praebent mutationes.

Primis morbi diebus meningum injectio manifesta observatur; sed ab illa quae a plethora sine nota inflammatoria producitur, essentialiter

9쪽

9 disteri. In congestionibus cerebralibus vasa au- sui ne impleta inveniuntur, et illorum ramisim-tione prosequi possunt. Si individuum quoddam cordis assectione necatur, haud raro evenit ut cerebri vasa sanguine nigro impleta inveniantur, quae mutatio a paullo exercitatis in cadaverum investigutionibus pro essectu inflammationis retineri potest, qui error eo sacilius committetur, quo hic quoque ut in me ningit id effusiones serosae praesto haud raro observantur; sed symptomatum meningitidis absentia, quibus morbus praecessus stipari deberet, et cordis assectio praegressa Omne delebunt dubium. Separatae a cerebro membranae intense rubescunt, quia hac ratione vasa illarum magis appropinquantur, quod tam in meningum inflammatione, quam in congestionibus cerebralibus observatur. Injectio inflammatoria sic uniformis et aequabilis est, ut membrana integra sanguine prae gnans esse videatur. Post aliquod dierum spatium arachnoide sua pelluciditate orbatur, tarditis consistentior evadit, manibus difficilius laeeratur; sed celeberrimus Rosian jure dubitat, illius pondus revera auctum esse, argumentum ducens

pleurae ponderis augmentum quoque illusorium esse, illudque per suppositam pseud membranam formari; nam illa detracta, pleura limitivam

suam consistentiam et pelluciditatem recuperare visa est. Ab initio morbi membranae sicca et cerebro lani ad natae inveniuntur, ut ab eo separari ne-

10쪽

queant, et si detrahantur, cum illis simul substanistiae corticalis cerebri portio avellatur, etiamsi cerebrum neque emollitum , neque colore, ut iuvera encephaliti de , rubro punctatum obser

vetur.

In stadio tertio inter arachnoideam atque piam matrem fluidum serosum ad gelatinae consistenistiam condensatum vidistur; hoc Eslluvium ad ea triculos atque basim cerebri usque, extenditur et turbidum pureque commixtum esse sertur; quantitas vero ejus variat In gyrorum intervallis quoque adcumulatum inveniturius, sed nonnunquam fluidum quoddam coloris rubescentis

ejus supplet vices, quod pro uidi seros cum

vero sanguine mixtione tenetur. Nos cum celeberrimo Bosta sanguineam hanc est usionem pro morbos exhalatione nullatenus agnoscimus, sed pro sanguine , e vasis ob eorum magnam turgescentiam ruptis, effluxo et fluido seros commixto tenemus. Os me ningum autem inflammationem chronicam , eae incrassatae, albicantes , nitentes

parvulis granulationibus et veris tuberculis, quae sub textu arachnoideae, vel infra illum, resident repletae animadvertuntur. Genuinae puraeque meningitidis instammationis imaginem quae exposuimus praeseserunt; sed evenit saepius, ut meningilis aliis morbis complicetur tum symptomatum series augetur, et secundum morbi complicantis naturam variat. Hi illi morbi qui cum meningitide connubium inire visi sunt, recenseri mererentur, quos brevi in

SEARCH

MENU NAVIGATION