F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

511쪽

4 a De Romani Ponti eis

gulam exacto, ad Patrum scilicet dic antiquiorum Conci.

liorum fidem, Hispanos Episcopos suscepisse. Iam enim

saepius ostendimus , hoc argumento nequaquam demon strari, de dogmate, aut dogmatica Constitutione, quae examini subjiciatur, reapse dubitari, aut eam nequaquam pro certa 8c immobili fidei regula haberi. Quod enim BoLsuetius animadvertit: Quod se Universalium Concilio- ,, rum, quae ut talia sint agnita, doctrinam ac fidem ne- ,, mo unquam examini aut retractationi submisit; si generatim ac de quocumque examinis genere intelligatur,

quam falsum sit, iam pluribus exemplis demonstravimus:& de hac ipsa sexta Synodo, quam utique LeOII. pro

Oecumenica habebat, aperte constat, fuisse tamen ejus acta curiosa diligentia ab hoc Pontifice recensita , ante quam ab ipso Apostolica auctoritate firmarentur 3 eaque etiam ad certam regulam exacta fuisse, nempe ad Agathonis Epistolam, & praecedentium Conciliorum fidem , uti superius adlatis ejus verbis probavimus. Id igitur unum superest, ut ex ipsis Toletanis Patribus demonstremus, non quodlibet rerum gestarum aut ante definitarum examen ex dubitatione prodire; aut argumento esse, quod res velut adhuc non satis firma & incerta, retractationi obnoxia judicetur; vel ad eam quasi adhuc latentem eruendam disceptatio & inquisitio instituatur. Id vero inde facile probatur, quod ipsi Hispaniarum Praesules antequam in Synodum convenirent, suis singuli sedibus residentes, jam sextae Synodi acta proba verant; doctrinam de duabus in Christo voluntatibus M. operationibus amplexi fuerant; ac fidei suae sensum copiosa ac dilucida, & purissima verborum expostione Romano Pontifici aperuerant: En ipsorum verba: Sed licet in

512쪽

Auctoritate. Liber . 663

3n tinum generaliter colligi per idem tempus Hi panorum omnium Praesulum societas nequivi set; sparsis tamen sedibus atque locis, praefatas gestorum regulas pertractandassuscepimus ,susceptas perlegimus, approbantes iubis de utrarumque Jesu Cbristi Filii Dei differentia naturarum , quo gemina in eo voluntas er operatio praedicatur , recti dogmatis sensi m , inculpandae disputationis edimim , Apostolicae traditionis stylum. Placuit proinde illo tunc tempore , Apologeticae defensionis nostrae responsessiti facientes Romano Pontifici, ea 'O gesta sit mare , nostraeque fidei sensum purissima verborum enodatione depromere. Et quia illic de bacgemina voluntate Ur operatione 'su Chrisi Filii Dei copiose em dilucide insigniuntur quae vera sunt, quae jam utique Romanis partibus per legatos Hispaniae desinata sunt erc. Quis credat, Hispanos Episcopos, quum post haec eadem acta. id est , eumdem recti dogmatis sensum , de inculpandae disputationis edictum, dc Apostolicae traditionis stylum , Synodico examine dirimenda, Sc communis judicii auctoritate firmanda decernunt, de gemina Iesu Christi voluntate dc operatione dubitasse; subindeque examen hujus. modi alio pertinuisse, quam ad jam notae de creditae veritatis elucidationem l Nam fidei suae sensum de duabus in Christo voluntatibus de operationibus pro duarum differentia naturarum, jam Romano Pontifici significaverant. Id ergo unum satagebant, ut jam nota dc creditaveritas, ampliore elucidatione innotesceret: ac proinde ex synodico illorum examine nihil pro sua opinione extundere Meldensis Episcopus potest.

SEARCH

MENU NAVIGATION