Joannis Laurentii Lucchesini Lucensis ... Operum tomus primus secundus .. Operum tomus secundus, in quo editio altera voluminum inscriptorum Historia polemica pontificia conciliorum, quae praecesserunt Chalcedonenses ... et affertur nova eversio Petr

발행: 1715년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

6쪽

JOANNIS LAURENTII LUCCHESINII

Lucensis e Soc. I Esu

Sacra Congregationis Rituum Consultoris

T OMUS SECUNDUS,

In quo Editio Altera Voluminum inscriptorum:

HISTORIA POLEMICA PONTIFICIA

CONCILII CHALCEDONENSIS,

Ex quo possim, er ubique flatuitur Notoriam fuisse in Antiqua Ecclesia Praestantiam Pontificis Maximi supra Generalia Concilia , & ejusdem in declaranda Fide Insallibilitatem: ET AFFERTUR NOUA EVERSlo

PETRI SUAVIS POL ANI.

Tractatus duo de eadem Notori etate.

Et ostenso, quod in antecessum haec Haeresis damnata suerit a Sacra Synodo Tridentina: SOLUTIO CAVILLATIONUM,

QUIBUS IAN SENIANI UTUNTUR.

Et Acta omnia Autlantica contra bane Sectam.

Ex Typographia Georgii Plachi, apud S. Marcum. SPPERIOR PAE PERMISSυ.

7쪽

Diuitiaco by Corale

8쪽

MICHAEL ANGELUST AMBURINUS

Praepositus Generalis Societatis Ipsu Um Operum P. Ioannis Laurentii Lucchesinii Socie

tatis nostrae Sacerdotis Tomum Secundum, quorum aliqua olim edita , alia nonnulli ejusdem Societatis Theologi recognoverint, & in lucem edi posse probaverint, lacultatem facimus, ut iterum, vel primo, Typis mandentur, si ijs , ad quos pertinet, ita videbitur et cujus rei gratia has Literas manu nostra subscriptas, & sigillo nostro munitas dedimus. Romae et s. Iunii III 4.

Micbael angelus Tamburinus. Reimprimantur,

Si videbitur Reverendist. Patri Sacri Palatii Apostolici . MD

gistro. N. Arebiepiscopias Capua Vicetigerens.

TRia praecipue suspexi in Polemica Historia Pontificia Con.

cilii Chalcedonensis scripta ab Admod. Rever. Ρ. Ioanne Laurentio Lucchesnio Societatis Iesu Theologo, quam jussit Reverendisi. Ρ. Thomae Mariae Ferrari Sacri Palatii Apostolici Magistri attente perlegi, videlicet, Acumen, Soliditatem, & Copiam Argumentorum, quibus Sacra Pontificatus Maximi Monarchia solidissime confirmatur : Schismatici, Haeretici, ac Petrus Suavis Polanus, evertuntur. Adeo solerter omnia, quae ad hunc finem Pertinent , in unum congeruntur, & intima Concilii mens explo. ratur , ut vere Nova, & Arcana haec dici possit Historia, & magnast laus Auctori tribuenda, eo quod ex patenti omnium piscatui Conciliorum Oceano tot ipse primus Margaritas in lucem produxerit . Non solum Catholicam Fidem, Sacros Canones, Opti mosque mores nullo prorsus verbo laedit, sed etiam Aureum hoc opus plurimiim Ecclesiae Divinae censeo profuturum , ideoque Typis dignissimum esse. Datum in Seminario nostro Sancti Pauli apud Sanctum Pancratium de Urbe die 7. Maii 169s.

F. Liberius a Iesia Carmelisa Discalceatus in eodem

9쪽

DE Mandato Reverendisi. Patris, & Magistri Fr. Thomae

Mariae Ferrari Sacri A postolici Ρalatii Magistri evolvi Li

brum, cui Titulas est Saga Monarebia S. Leonis Magnι Pontificis Maximi passim, ubique fulgens in Polemica Hi ria Pontificia Concilii Cbalcedonensis erc. compositum ab Adm. R. Ρ. Ioanne Laurentio

Lucchesnio e Societate Iesu, qui Ecclesiasticam Monarchiam tu Romano Pontifice assertam exponit, contumacesque Petri Suavis spiritus Veritatis expressae malleo contundit. Non solium nihil in illo offendi, quod morum disciplinam, aut Fidei candorem laede. ret, imo potius Eloquentiae amplitudinem, robur Doctrinae, cinpiam Eruditionis, quae omnia in transcursu Sacri Concilii Chalcedonensis ex Novis, & Validis Animadversionibus sedulo recollecta eo eleganti, ac facili stylo delineat, ut non minus Doctrina juvet, quam Styli amaenitate delectet. Cum igitur iste Liber fideolium imbuendae Pietati, Doctis, ac rudibus edocendis, Haereticorum Erroribus jugulandis, Sedisque Apostolicae Iuribus sustinendis perutilis videatur, idcirco publica luce, atque laude dignum existimo. In AEdibus Sancti Silvestri Montis Quirinalis de Urbe die S. Maii 1693-

D. Cricianus Passarelius Sanme Romanae, in Universalis Inquisitionis Ivaificator Clericus Regularis.

Reimprimatur.

Fr.Gregorius Selleri ordinis Praedicatorum Sacri Palatii Aposto lici Magister.

Irriast idem doctissimus P. Pasi eltas Epistolam in laudem ejusdem operis

editam Anno 1693. ex Tamgro A m. Com. soli , ex quo, protens in paginas iri masex, deli solummodo ea, quae habemur prope finem. Uper haec noster Auctor solicite totam percurrens Tridentini

Concilii Historiam a Petro Suave Polano marcido ingenio , S tartareo atramento compositam, alios expositos ibi notat, alios latentes detegit angues, qui adversus Supremam Romani Pontificia Potestatem , ejusdem In allibilitatem, Eccletiasticam Monarchiam, Ecclesiae mores, ct instituta, Patrum quoque sententias impie, & inique detortas, & in favorem Protestantium furiale venenum effundunt, eosque in propatulo positos ct explicatos ex fusilem Sacrae Chalcedonensis Synodi locis arreptis , quasi iuniculis, Obvios hos Polani serpentes strangulat, & quos Suavis quasi degcner amaros, & virulentos propinare fidelibus staccos studeat, luculenter ostendit. Proprium Suavis lani est, in tota historica serie vera salsis miscere , & verosi milia cum ancipitis fidei, arte fallaci diversa specie subiicere,aut propriam sententiam ore alieno producere, sicque multiplici laqueo incautos homi

Disiti

10쪽

nes capere, vel voluntari h deceptos satyrica quoque voluptate pellicere. Sed versipellem mird concutit Auctor, & mendacia restitit, ct cuniculos aperit, &latitantem nequitiam expromit, ut nihil illi prosit, ovina pelle contectum velle Lupi rabiem & famem ad satietatem explere. Quae quidem adversus Polarium, & pro Suprema Summi Pontificis Potestate longe plura congesta ab Auctore argumenta, & in toto Volumine sparsia epilogi causa repetere non oportet. Solum enim hucusque intendi, huius Optimi Libri aliquod specimen dare, primi sique, ut dicitur, labris perfunctorie gustandum praebere, similis illi, qui telam pretiosam venumdaturus quaedam primo

segmenta, sive particulas offert, ut captum illarum pulchritudine emptorem in totius inde telae possessionem immittat. Caeterum haec Tria singularia, & in primis consipicua in hoc opere invenio. Primum , quia materiam, de qua tractat, toties excullam, & ventilatam, immensisque prope codicibus plenam, ac satietate prope fastidiosam, narratione Chalcedonensis Synodi Historiae ita demulcet, S condit Auctor, ut non minus prudenter doceat, quam rerum varietate delectet. Alterum, quia Concilium Chalcedonense, quod super omnia Concilia Apostolicae Sed is ornamentum, & culmen expressit, nemo praeteritorum Auctorum , sicut ipse, discussit, & volutavit, nec tritas Catholicis merces, scd Novos quasi Uniones eruit, quibus Pontificiam Thiaram condecoraret. Tandem, quia dum argumentum revolvit Auctor his temporibus gracile, & ossendiculisci cum fusium, adversas opiniones ratiocinando insectatus, personis integris, jugulat, illi similis peritillimo sagittario , qui anguem percussit illassio corpore, cui

erat anguis circumvolutus.

Praeterea ha ac Novae Explicationis contextae lucem Chalcedonensi Synodo

superadditam Sedi Apostolicae utilissimam puto; nulla quippe sirequentiuS, quam ista Synodo non modo Catholici quidam in tribus illis, quos discussimus, Articulis , tueri se posse credunt, sed & in suis erroribus Haeretici sese refricando, &allatrando jactant, sensium ejus legitimum corrumpentes, dc violentas interpremtationes congeminantes, quia unde magis sibi metuunt, eo magis ex adverso conatus , & vim intendunt. Digni propterea iidem Haeretici sunt, ut armorum , quibus falsci& procaciter abutuntur, in seipsos conversam cuspidem sentiant. Narrat Lucianus , quod Neanthus Pytthaci Tyranni Mitilenensium filius Osephei citharam, quae Apollinis templo pendebat, ereptam dum inter sylvas inepth pulsat, seras discordi sonitu concitatas, & efferatas magis adegit, ut ipsam

dilaniarent. Sic idem musicum instrumentum, quod bene tractatum seras saxa mulcebat, & Fluminum impetum morabatur, mox prave in uim conversum lapides provocabat, & in surorem belluas agebat, retortisque Flumina undis citharaedum inertem obrutum ibant. Sed haec fabulosia, & omnino spernenda narratio est. Nos vero experimento comperimus, Chalcedonia Citharam.

veram doctrinam concinne sonantem, & fidibus Fidem recte psallentem, & infidelium animos mollientem, atque informantem, praeterea Deo consecratam,

ejusque templo voti, & ornamenti causa pendentem, dum Haeretici arripiunt , & maIe tractare, ac tangere audent, aspero sonitu, atque horrisono strepitu pruindentum Iacessiere morsus, ct Catholicos stylos ad ultionem acuere. Hic doctri. nae, & eloquentiae nervo illos caedit, & verberat Auctor, ut non impunε ceciderit, adulterino sensu quaesisse Sacri Concilii candorem, di concentum labefarietare a

SEARCH

MENU NAVIGATION