Tentamen medicum inaugurale de phthisi pulmonali .

발행: 1818년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

ARMIGERO, Virtutibus vuNicis etiam ae privatis, Morum urbanitate et benevolentia, Pariter insigni, Enim Si quis Ceeropiae Madidus Latiaeque Minervae Artibus, et vera simplicitate bonus; Si quis erit recti custos, imitator honesti, Et nihil arcano qui roget Ore Deos; Si quis erit magnae subnixus robore Mentis: Desperiam, si non talis hic erit.

HASCE PAGINAS QUALESCUNQUE SINT,

Summa qua decet Observantia, Sacras esse voluit

AUCTOR.

15쪽

PRAEFATIO.

VΕRΠΜ non minus est quam Vetus adagium, quod, Vino vendibili, non opus sit SuspenSahedera. Sic etiam huic libello, si bonum esset, opus nil fuerit prooemio; . quo, in limine, uti reS sint, fas esse duco lectorem Praemonere. In arte Paeonia minimum adhuc VerSatus, et quatenus

Al buon vino nou bisogna stasca,'' aiunt Itali.

16쪽

TΕΝΤΑΜΕΝ ΜΕDICUM quatenus experientia Sola, pariter ac aetate quippe quae confert, non aliter quam seri, Omnia,) scientia vera oriatur; valde mihi conscius Fum, quanta mea mens inscitia laborat. Scripturo, tamen, Sat visum eSt, Si, honores ambiens medicinae, de morborum uno vel altero Pauca, pro re nata, diSSererem, quaeque inter et certos fines complecti possent, nec me nimis longe diducerent, aut nominibus denique, plus aequo

tumerent. Stat igitur consilium de Phthisi quae . dam, et qualia mihi observare contigit, quam bre-ViSSime potero, tractare,-quamvis interea facile compertum habeo, nihil eSSe novi, aut parum Cogniti, quod geStiam eXPromere. Etsi demum ad hoc absolvendum opusculum nec Opus ingenio suit nec alta mente ; haud tamen Scio, an eo maculis purius, vel magis factum, ita dicere, ad unguem, reperietur: Non Secus inscribendo fit ac in multis aliis: maXime sua

17쪽

Set quod pulchrum alii videtur, idem alius sortaSse,

et meliori sententia, Vituperat. Sin autem quibusdam carere maculis visum erit hoc meum opusculum; eX Votis SeSe res expedierit ; et sat mihi laudis praemiique acceSSerit.

Sic ut quimus, quando, ut Volumus, non licet. TERENT.

19쪽

INTRODUCTIO.

Misera haec tabes, SaeVa, atrox, et insensibilis, teneros et amabiles depascens, caede et luctu patriam implet. GREGORY.

OMNIUM morborum qui terris incumbunt, et Stygias ad oras victimas tam multaS, tamque lugendas, detrudunt, quid tristius Phthisi, saeviusve, habemus t Quippe quae nihili faciens medicinam, et flexu indocilis, praedas, numero CarenteS, qUO-tidie vertit sub umbras l. ... Blanda quidem Vultu, sed qua tetrius nihil interiuS :-fucata genas, ut dolosis amicta illecebris i Sic dum falso tingit rubore vultus, imo in pectore, tendit insidias, et

nectar vitale depascens, depredationi corpus destinat formosum :-Labantes subeunt Vires et languor-lente sub oculis evanescit infelix : donec, non SeCUS ac urbor, ima de Stirpe recisa-lux alma recedit, et duri letho siniuntur labores t Nostros intra sines adeo hic morbus generalis, ut pauci A sint

20쪽

ΤΕΝΤΑΛΙΕΝ MEDICUM sint sortasse, quibus non fuit dolori: quatenus totidem vincula quot habet amicitia, vel amor, is saeviter dirumpiti Amantibus amantes-muri-tOS UXOribus parentes deliciis crudeliter viduan S : et nunquam sere non morte immatura

Triste violae Boreas sic etiam Phthisis formae et juventae: eo quidem acerbius, quod, flores depascere Semper nitidissimos gaudens arcit maturis et teneros et amabiles decerpit. Quis nostrum non vidit, aut ingenio, aut forma praeStanteS-eXimia Spe aut pulchritudine-quosdam, fortasse, gloriam saeclo venienti daturos- vel citius aut serius de medio Phthisi sublatos lQuam saepe juvenis, qui cum PLINIO arbitratur, omne perire tempus quod studiis non impertitur' anuam tabi marcorique aperiti Sitiens doctrinae, et studiis alte infixus sive musarum ingenti per-CUSSUS amore, ardua tentat Parnassi: seu disciplinae deditus mathematicae, vigiles perducit nocte S : pariter sibi morbum conciliat. Frigent in Corpore vires esso etae, et infelix haud dubiam vadit in mortem l Haud aliter virgo: en d OtibuS

SEARCH

MENU NAVIGATION