Litteræ Societatis Iesu annorum duorum, 1613, et 1614, ad patres, et fratres eiusdem Societatis

발행: 1619년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

S PRO VIN cIA multiplices,ac praestantissimae virtutum dotes co- memorabantur,quarum nomine gratiosissimus et set apud Mahometanos proceres. Igitur non aliatoge missionem a principe Balla obtinuisse, quam

ut reuei cretur ; quam legem ipsa in commeatus formula, iussu Basiae, diserte adicriptam suille factosque Peti aienses ciues eius conditionis ad Bassiam obsides. Diumae porro beneficentiae summum illud erga se donum fuisse, ut Patres Societatis, quoru strenuissima opera esse nulla poterat affictissimis suis, iam quinquagesimum annum, re

bus congruentior,nulla nec magis, nec etiam eque

salutaris,quod simit populo Petsisiensi tam cati ac frui suo si, simul apud Mahometanos ipsos,sub quorum grauissimo dominatu seruitutem ipsi seruirent, ab opinione ac experientia summae probita tis & modestiae, tam gratios accidissent. Quo tu lici tam fausto euelitu audere se sperare in cennum millium capitum populo suo, qui iam nubios haberet Sacerdotes, rei Christianae paucis an nis statum florentissimum , si Patrum Societatis quaternae quinaeve operae,iis similes, quarum prin. ximis laboribus culti essent, ad se delegarentur, Rogare autem maximopere, ut iidem ipsi Pstres, quorum salutaribus institutionibus meliores euanssent, quod commodo ipsorum, ac Praesidum bona venia fieret, ad eorum cupidissimos homi nes , cum aliquot aliis Sacerdotibus, iterato mitterentur. Atque haec quidem de Missione Quinquecclesiensi, quam inierant nostri anno huius Ueculi duodecimo, Septembri e cunte, prouex

82쪽

runtque ad medium Martium anni decimi q arti. I AVRINi, seu Iauarini, quae eadem est Alba Graeca, & Belgradum, nostri Patres suas operas ciuibus praestant fructuosas.Inferioris,seu Australis Ungariae urbs est, positu manuque munitissima, in ipsis Saul Danubiique mediis confluctitibus,ab Mahumetis,Turcarum Principis, qui Constantinopolim vi ceperat , fuso fugatoque Coruini auspiciis immani exercitu, quondam celebratissima. Quadraginta dumtaxat co in oppido numerantur Christianorum capita, quibus , siue ab in genio loci est insita durities, siue Mahometanum, Haereticumque iis inussit commercium, cultitiae

sunt perquam dissicilis, ut satis multo tempore nostri pretium operae haud amplum se tulisse putent, quindenis modo ciuibus reuocatis ab haeres. Spes tamen se ostendit inserendae per assiduos la

bores maioris mansuetudinis in eorum animos,ac

uberioris postea frugis colligendae. Iaurino Mo- alitZium traiecimus ; quo ex oppido Sacrific iam

altaris octogenos ferme annos exsulauerat, ubi tanto ex interuallo nos , gaudio ciuitatis incredibili , quod faustae acclamationes uberibus miliae lacrymis testarentur, primum publice litauit piis. Gabriel Bethlem,qui nunc pro Transsiluaniae Dynasta gerit, de quo proxime diximus, nuper nostrum Sacerdotem Iaurino accersebat,quo ad Catholicos Transsiluanos iuvandos uteretur, Sed novisum est de illa statione, licet minus adhuc fructibus laeta, decedere, ut quae sit summi momenti futura, ubi eam Deus largiore suae benignitatis pluuia imbuerit. M o N I o

83쪽

so PROVINς 1 AMONro RokEREhi vM , satrapia est in Ungariae finibus versus Austria, satis ampla,quaru Thomas Era dieiis Comes,Dalmatiae, Croatiae, ac Sesaironiae Prorex,quinquagenariae litis iudicio

tandem ex Haereticorum manibus extorsit,in eamque, recepto gentis iure, Catholicum ritum , cxactis septem Praedicantibus , mox inuexit, Opera duorum de nostris, quorum princeps industria Versata est per pagos tricenos octonos, quaterna oppida, & quinque castella, templis, arisque instaurandis; qua quinque mensium excursione ducentem homines ex Caluinisino de Lutherisitio recepti sunt.Frequentioribus locis gemina est concio, Germanorum prior, posterior Vngarorum, utraque amplissima, quarum haec illius exitum

sub dio praestolatur auidissime, huius autem & illius uniuersae audiuntur crebrae acclamationes,l

gitimam esse doctrinam, quae ab nostro traditur Concionatore et optimae item plebis uberes interdui' sentiuntur lacrymae ac gemitus , quae doleat se a Praedicantibus in negotio Fidei tamdiu & tameturpiter delusam. Matrona nobilis Haeretice vixerat, cui ex improuissi vulneribus, per viam in- sic is oribundar in mentem venit, ut Conscii xium postularet, ex eoque postulato intcr Cogia tos venit in dubium Luthetanone an Catholico more humaretur ; cuius cotrouersiae id arbitriam

fuit,ut Lutherani ad Coemeteri, Catholici termi-MOS Cfferrent cadauer, non vltr progressi, ubi a Catholicis sumtum in aedem induceretur. Sed Lutherani rati sunt minus fortiter se facere, si nori in aedis

84쪽

A V s T R a. A. 8rii non in aedis quoque in ima irrumper i ; Praedi- cans vero niti ostentandae saae alacritatis acerudia tionis in Catholicum sugginum illic0 'volaret; i qinem parantem ad adstansos proloqui lasester Sas certat e medio populQ elata voce admonMitisae fait Cinus etentaret, chirus pum caperet sera poenitudo;

ρ qua voce perc*l iis, S incereitus a tuis , citiusa existendit, quam ρ sc derat. Vidi aet30 ac fore inae dignitate praestans in tenuit te fortu virtutem egregie colin x, cuius cub/ntis in ip n no bili familia vir cum ex insidiis arrepsisset, omni, genere blanditiarum, munςxum, vio latiae denique castum pectus in stuprum sellici re se sita conatus, amore deinde, odium Hrso, multitis plagis ferro incussis , em scin m c quit. Virili animo consexu tae gastixatis ci mulieri iustum praemium D s esse vuluit, ab reijgipae obita Confessione, non modo c*rta' contra perito, rum. iudicium, sed subitariana prope sanit tent,utis hac eximia fortitudine virtutum opibus nobilem

Sacerdotes abstulit,septem& viginti eg egiae se gis adoles tes societati adiunxitiquoriam septem ex Co uictorum semili duod im ex Ferdi tandeq i Seminario exstitere.Pater Ioan es Hermanus quat- tuor annos ultra septuagenarium vixerat, in So- , eiulatis palaestra quinquagenarius , ab instituto Graeciensi Collegio, ei semper domesticus, littes, rarum Graecarum laude celebris, cum magistrum re Et, neque minoris praeconij concionator: quo

85쪽

81 PROVINCIA ex muliere , fractis inai aetate , ac magnitudine i

boru viribus, in laudabili,ac fructuosissimo Confessariorum puluere consenuit, ac aeternitatis palmam inuenit. Pater Dauid Larig, Coadiutor Formatus duodequinquagesimo vitae anno multorum laborum in Conuictorum Collegio,& ratione nostra domestica procuranda gregi pietatis,& candoris in omni re agenda increbilis, caeterarumque virtutum praemia, regio exstinctus morbo, est assecutiiij maturus scilicet ad felicitatem, cum ςtate adhuc,& viribus floreret.Ne quis temere intercessum ab se deinceps vellet, qud minus libere quis ferretur ad diuinae seruitutis iugum subeundum ; documento fuere vir & adolescensductuoso funeris genere, in eiusmodi temeraria procur tione absumti. Adolescens retaerat suum aequalem, Societatis studiόsiissimum, ei se velle dedere; cuius res factus index iis ius adolescentis matri,quo aninio incertum est , sic tamen ve eius ab stholis nostris retrahendi causam praeberet; quo ab scelere

admisso, ei tam funesta omnia ceciderunt,m mk.nibus suis exitium ipse sibi conscisceret , acideinde a canibus discerperetur . Adolescentis autem parens,illius alterius usus indicio ad detegenda fi

iij consilia, poste, quam ipsum inuitum Graecio

domum abduxerat,dum accubi rurus lauat manus, repente mortuus corruit. Septuaginta capita hae-teleon , flagitiorumque funestis. auspiciis Orco auctorata, exitiali sacramento absoluta, Ecclesiae asseruimus ; atque in his familiarum claritudine

insignia quaedam, uxi Batones & huiusmodi'; sed

86쪽

inter caetera mulierem propemodum octogena ' riam, quam Graecium, studio salutandae cognatio' nis, e Sucula venientem,morbus lecto afflixit, si cundum quem nostrum Sacerdotem audire cupiit, a moxque manus dedit, congratulantibus propin- quis omnibus, ipsa vero suam veterem caecitatemo profusissimis lacrymis prosequente. Millenis , &I amplius,discipulis censetur Graeciensis Academia, & illis quidem ex praeclaro iuuentutis fore sci

chis, quem, veluti lucentem stellarum chorum,s grandiora, illustrioraque astra, c prima nobilita, te, Barones, Comites , Marchionesque non in- α frequentes, suo splendore mirifice cohonestant,&a avgustiore dignitatis radio exornat. Austriae Prina cipes, Ferdinandum , & eius coniugem , redeun-ε tes peregre in vinon , Academica iuuentus , uti, Apollinem & Palladem, studiorum suorum praesides,ac fautores, augustissima specie triumphatium a cxcepit, non minore accipientium honorem vo-ὸ Iuptate, quim alacritate deferentium. Tametsis Vcro intelligeremus, nullo, etiam honorificentis

e simo,genere officij,Principibus iis parem ipsorumi: in Societatem benefactis gratiam reponi posse,

idque nos praeferremus apertissime, & res ipsa lo- queretur ue veteroue tamen Princeps agendis publi-s ce gratiis eam sedulitatem adhibuit, quasi a nobisti tum in se collatum esset beneficium , cuius obrue is retur inusitata magnitudine. Mo Nio RΟkE- n v k ii duo Sacerdotes nostri decurrenda ea re gione, quam priore anno indicauimus , mille ad- , modiun Haereticos Catholico agmini adiunxerui.

87쪽

8 PROVINCIAAL soLiNDva tricenos haereseon labe perpurgatos Catholicis sacris impertiuimus: duos ex iis tergiversantes acrioribus aduentiliorum morborum verberibus Deus ad ossicium concitauit, Madegit. L E o B II, ut paullo ante diximus,in Principis Ferdinandi Basilica,Tironibus nostris domicilium caprum est, quam familiam Parochorum liber . litas, frumentaria, vinariaque annona, & pecuniς subsidiis perbenigne subleuauit, tribus etiam Ho-renorum legatis millibus Clarius, in Stiria celo-berrimi nominis medicus,maximopere iuuit.Operae in proximum collatae,per haec cxordia instrue-dae nouae domus, primitias Deo sacrauimus Hae

reticos nouem Ecclesiae restitutos.

p R AG EN SE COLLEG IV . . AB Iulio mense ad anni exitum, & late, & crudeliter, si quo umquam aut loco, aut tempore,inPragenses pestilitas neuiit,vix ut ulla familia, familique menbrum ullum tabo immune ibiti erit, aut plus triduo fuerit superstes, ex quo teter halitus afflauerat. Inde nobis allata est necessitas &scholarum,& nostri contubernij dis luendi emis , sis in agros Sociis, quorum labor urbi necessarius non fuit, aliquot Sacerdotibus in ciuitatis solatiuxesistentibus, quorum viii, cum Adiutore socio, expetita sorte obtigit lue contactorum in uniuersa urbe procuratio. His duobus non potuit non esse' negotii satis, amplissima in urbe, ac ciuibus see-

88쪽

A v s T R I A. 8squentissima, domiciliis paene omnibus pestilenti sidere assiatis : sed acriores adiiciebantur ad sollia citudinem stimuli, & grauius laborum pondus ex

inusitati moris tabe , cuius ea fuit saeuitia, ut biduo , aut summum triduo,affecta corpora exstingueret; nullus ut esset interdiu noctuve finis animorum procurandorum, aut funerum. Sacerdotes reliqui, publico prohibiti, nihilo quietiorem vacationem ab opere domi sortiebantui, quos quotidianus,aut habetium recte, aut habere existimatium, concursus, anni eius altero semestri, cessatione penitus abstinuit. Non enim modb urbis regionibus omnibus, sed aedibus sere totis perpetua erant, & manifesto veneno pereuntium, & eorum quos nec leuiter amatos crederes , frequentia si bitariaque cadauera; ut cum nemo compertae sanitatis fidem sibi faceret, omnes se pro depositis

haberent ; tota ciuitas Sacramenta iniret, tamquam praesidia extremae dimicationis. Quibus vero felici praeter spem euentu obtigerat , ximam ut hebdomadam sine labe decurrissent, quod insequentis ratio tanto videretur incertior futura , vix quisquam esse volebat sui tam immemor, ut non & ista, & sequentibus hebdomadis , ad ultimam se vitae aleam per Sacramenta communiret. Ad hunc modum comparatis Pragensium animis, nullus dies Patribus nostris suo in templo abibat non satis operosus, periculique plenus, cum promiscue ciues adirent, bene maleque habiti: eorum plerisque pestilentem corpo ris sui affectum aut ignorantibus, aut dissimu

s 3 lantibus,

89쪽

86 PROVINCIAlantibus ; quem bene multorum inexspectatus patefecit occasus , ubi primum nostra ex aede, Christique mensa, domos essent regressi. Aduersus eiusmodi pericula eo funestius , quo tectius in

nostrorum caput gratiantia, quoad humana prouidere potuit cautio , Patres se intactos praestite runt, ut diuturniore tanto, ac fructuosiore ipsoru opera,ciuitas uteretur; sed vigilantissimam curam

in uno Patrum, eius palaestrae valentissimo pug te, supergressa est vis mali occultior,potentiorque. Huic quaterna iam laboriosissima aestiua in hoc certaminis genere, hoc est funestis Pragensium suo periculo depellendis cladibus agenti, vertens hic annus, detersa iam serme pestiferae exspirationis labe, gloriosum finem laborum attulit, & praemia virtutis asseruit. Patri nimirum Marco Sol-dano,in Italis nato,annorum unius ac viginti cum Societatis militiam sortiretur, sexaginta cum defunctus est, in cuiuslibet virrutis exercitatione illustrium palmarum viro. Italici nominis conuentum,Pragae negotiationis causa degentem,iam pridem procurabat,quem frequentibus concionibas,

omnique alia disciplina, sic instituerat, ut ex auditorum virtute, magistri nobilitatem facile agnos cercs ; quamque illustri erga Numen religione

imbuti essent, vel ex ipsius iacelli sui augustissimo

cultu, ornatuque ipsi apertissime indicaret.ItalicuNos coniium Pragae instituit, excipiendis cura disque illius gentis aurotis hominibus egenis,cui praeter idonea vectigalia, aedium amplitudinem, quantam vel ministeria, vel aegrorum ratio ad salubrita

90쪽

A V s T R i A. 8 lubritate exigeret, percommode attribuit,ex corrogata gentilium stipe,ipsius singulari virtuti omnia deferentium. Cuius Nos oconab egregia disciplina , optimi Patris perquam appositis temper

ta legibus,magno aegrotantium emulumento,Pr gentisque ciuitatis multa approbatione, sic hodie perseuerat, Vt perpetua quoque futura videatur. Huius Patris plurima illustriaque in Pragentes ciues merita iplum pridem cis unice carum, gratiosumque apud omnes Ordines secerant ; sed illa prouinciae procuratio, quae hominem tandem exhausit , in qua per continentes diro tabo ciuium pereuntium clades, suae salutis oblitus, alienae seruiebat ardentissime, ac plures quidem annos, quod incensae in ipsos caritatis argumentum erat, inusitatae virtutis exemplum; incredibilem ciuitatis amorens aduersus eum , paremque Venera tionem concitauerat. Neque illa tam operosa uniuersorum iuuandorum solicitudo poterat obesse, quo minus alterius cuiusdam generis cura priuatim derivaretur in egentium necessitates,tota vi besubleuandas,quo nomine pauperum pater ab omnibus ac,merito quidem,audiebat. Ei ergo ut iam eximia illustrium virtutum facinora felicitatem insequentis vitae aderuisse viderentur, quo tamen illius certior ei spes fieret,paucis ante occasum diebus, Beati Patres Ignatius , Xaueri usque , caeterorum CaeIitum de sua familia laetissimo septi choro, ei se, augusta claritate fulgentes , spectandos pra 'buerunt,ipsique instantem ex hac vita exitum, aditumque in aeternam beatitatem nunciarui. Bime-

SEARCH

MENU NAVIGATION