De sacrarum aedium apud christianos amplitudine et ornatu. Dissertatio apologeticocritica ad cardinalem Aloysium Valenti Gonzaga ... Sebastianus Caprinius Caesenae apud Gregorium Blasinium sub signo Palladis, 1786

발행: 1786년

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

s. R. E. CARDINALI AMPLISSIMO AEMILIAE LEGATO A LATERE SaaAWi Us CAPRINius PisAU EMsis

Nnus jam est , Cardinalis Amplissime, ex quo in Libel

lum , latine dicam nescio, an gemtice potius, sarmatice ve con cri

3쪽

ptum, casu quodam incidi, cui

isthaec frons tantum erat: Romanorum in condendis ornandisque

Templis furor nimis fanaticus. Movit primo stomachum impudentissimus titulus I illico inde ne verbum quidem legere constitueram, adeo explorata, compertaque habebam omnia fere jam inde a pueritia dixerim, quae evomere in nostros haud veriti olim sunt Haeretici Sacrorum apud Christianos Insectatores Templorum . Crambes, tunc ipse me- eum, dubio haec procul repetita : pudet ideo cocta, atque re

cocta persequi adhuc, quae jam

4쪽

- sa summis Viris , a Bellar mino praesertim exsibilata, rejectaque

iterum atque iterum Sunt, maxima improborum hominum infamia . In quamdam tamen Suspicionem adductus, Scriptorem hunc novum nonnulla in medium potuisse proferre, quae a veteribus hujusce farinae homi nibus haud antea fuerint excogitata , quodam actus novitatis amore, illico mutavi sententiam. Legi tandem , invitus licet, cun

ctansque Libellum . Quid plura ΤDe sensibili Deo ab hominibus

praestando cultu, deque Sacrarum apud Christianos Aedium

5쪽

splendore dici fortasse aliud, si

primam tantum spectes frontem, nec gravius, nec honorificentius poterat: adeo erat, licet inelegans incompta, satis tamen permulcens, captiosaque vafri Scriptoris oratio. Latebat, Cardinalis Amplissime, latebat Anguis in herba : haec enim Recentiorum Ardelionum indoles, hoc eorum ingenium, aliud verbo , aliud re sentiunt . Zelus tune Domus Dei comedit me in isthunc Scriptorum , qui qui porro ipse esset, illico incurrere constitui ; non parvae mihi laudi Vertens, datum si tandem esset

6쪽

occultam minus cautis aperire versutiam, insolentiamque confringere ai Nisi me multum fallat opinio , in quod cogitationes omnes intendi meas , assecutus id sortasse sum ineluctabilibus, ut mox patebit, vel rationis, Vel auctoritatis Argumentis; non eleganti sortasse usus, & compta, habere enim in pectore magis volui , quam in ore Mercurium,) dilucida tamen, nec ni

mis ipse mihi blandior, leni,

facilique ratione scribendi. Non directa tamen, optime Princeps, ut ajunt, fronte isthunc Sacrarum

7쪽

Aedium aggredior Uexatorem, quasi enim aliud agens, manus in eum obiter confero, Dei optimi Maximi caussam , nisi qua decet, qua tamen possum pertractans veΙ dignitate, vel diligentia majori ἀCui nam interea potius, in pu bli eum jam edendae usum, nuncupari isthae meae Lucubratio

nes debebant, quam Tibi, qui

cum aliquot ab hinc annis, meorum hortator, fautorque Studiorum beneficentissimus extiteris,

jure veluti quodam tuo quicquid industria ingenioque valeo, Tibimet ex toto vindicare & plane potes, & debes

8쪽

Accedit , quod est omnino praecipuum, & maximum. Domus Domini Propugnatio, cuiusnam Viri Ecclesiae Principis Nomine vulganda potius erat,

quam Tuo, qui ubi vel quid ab

Improbis scriptum legeris, Vel ab aliquo ex Recentioribus A delionibus nostris Verbis exageratum audieris, minus cum Sanctitate Cultus, Doctrinae integritate , Morumque candore conSentiens, contrahis illico supercilia, stomacho, iracundiaque efferve scis Ingenium hoc scilicet tuum , germana haec indoles, satis quidem omnibus, superque perspecta.

9쪽

. Hinc tot sane a Te labores suscepti, tot hinc curae pro Christianae Reipublicae dignitate auis genda, tuendaque. Hinc tuae illud grave, aequabile, conStan que Vitae genus; hinc illa tandem in suscipiendis, gerendi sinque Apostolicae Sed is rebus difficillimis , caeterisque muneri. bus obeundis fides, integritas, animi elatio, magnitudo, constantia. Hinc ..... Sed incredibili nunc tuae indulgendum Modestiae est: ex rarissimo enim es hominum genere , qui boni es-Se, quam videri recte malunt agere, quam laudari. Quamvis

10쪽

ergo , Cardinalis Amplissime ,

concedam omnino nemini , qui vel magis tuas admiretur, vel praedicet libentius Virtutes; utpote qui in Te colendo, atque observando maximam jam mihi felicitatis , sortunaeque partem constituerim, nec Tibi hoc ipso nomine injucundus magis sim ,

magisque molestus, Si non ae quo , obsequenti tamen animo laudes caeteras tuas de industria, cogitateque praeteream. Tua nihilominus nunquam comin

mittet Auctoritas , quin palam hic omnibus libentissime faciam,

me Tuum omnino esse , tuum

fore Disitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION