장음표시 사용
1쪽
PHILOSOPHORUM, ALIORUMQUE ILLUSTRIUM
Atque praecipua Atticae Historiae capita per Olympidos annos disposita describuntur NOVISQUE OBLEB CATIONIBUS LLUSTRANTUR.
FLORENTIAE DCCXLIII. Ex novo Typographio Io. An L Gio v Nunc O ad Insigne
3쪽
Niversum opus ditas in Partes distributum erit Pars Prima , quae Apparatus ad a nos Atticos inscribi , censerique poterit , ILDissertationes hoc ordine complectetur
In I. Dissertatione de variis primum imperii formis agendum erit, quae Athenis partim sub Regibus, partim sub perpetuis Archontibus , atque postremo sub decennalibus floruerunt, donec, sublatis illis , Archontes annui sunt instituti deinde vero de Archontum istorum origine , numero , nominibus, dignitate , ornatu , Variisque muneribus, atque praesertim de Archonte Eponymo disseretur , cuius nimirum nomine civiles
Atheniensium anni distingui, vel numerari solebant; ut ille proinde Fastis inscribi, atque ab Historicis , aliis ne Graecis Scriptoribus tanquam perspicua temporis nota memorari consueverit. I. In II. Ostendetur quodnam fuerit variis temporibus Archontici anni principium quo nimirum civilis anni mense Archontes annui magistratum illum susciperent ibi terque plura de civilis Attici anni forma, quantitate, mensium avorum ordine ,
4쪽
exemptilium dierum sede contra caligerum, Petavium, et1- tum a Dodvellum demonstrabuntur. ΙΙΙ.Ι ΙΙΙ. De Prytaniis, sive dierum numero disseretur, quo singulae Atheniensium Tribus in anno civili certo quodam ordine successive imperare, vel Populo praesidere consueverant atque illa Prytaniarum series , Tribuum ordo, quem ex Demosthenes, aliisque Scriptoribus omnium primus investigavit fuseque exposuit Dodvellus, omnino falsus ostendetur simulque varia Demosthenis, aliorumque loca commode corrigentur. aut illustrabuntur.
V. In IV Vera Tribuum Atheniensium series Eruditis omnibus
hactenus incomperta proponetur, eademque Veterum Scriptorum testimonips, pluribusque Graecis Inscriptionibus confirmabitur. Prytaniarum vero, vel Tribuum πῖυτανευρύσω ordinem gulis annis diversum, unique sortis arbitrio commissum fuisse contra Dod vellum variis rationibus,in exemplis etiam ostendetur.
In V. De Prytaniarum Proedris, atque Epistatis , duplicique tum Epistatum , tum Proedrorum genere , variisque ipsorum muneribus disseretur obiterque illustria quaedam Laertii Iosephi, aliorumque Scriptorum loca corrigentur , simulque Atheniensium ritus, ac formulae in ferendis legibus , edendisque Decretis contra Sigonium, Petavium , a Dod vellum demonstrabuntur.
v I. In VI. De Pseudeponymis Archontibus agendum erit , iis nimirum , quorum nomina publicis quidsm Decretis adscripta
conspiciuntur, neque tamen ad Eponymorum Archontum Fastos referri possunt atque ubi Dodvelli sententia perspicue con-
5쪽
futata fuerit , qui Pseudeponymo Archontas illos non aliud esse arbitratur, quam Prytaniarum pistatas , duplex altera , verisimilior opinio proponetur , variisque rationibus confirma.
In VII. Pseudeponymorum Archontum omnium series contexetur,in singulorum aetas ita explorabitur , ut ipsorum quilibet ad annum illum olympicum reseratur , quo Pseudeponymi , sive sus ecti Archontis munus obtinuit. Hinc XXIV. Αrchontes, qui tanquam Eponymi a eursio , Lydiatio in Dod-vello Fastis adscripti fuerant, ex Fastis ipsis, tanquam stude-ponymi, expungentur simulque plurima Scriptorum loca , a que Atticae Historiae capita hactenus perplexa, Vel ignorata iulustrabuntur.
In VIII. De Scriptoribus, ac monimentis illis agetur, exquibus Eponymorum Archontum nomina, series inquiri , ideoque illorum praesidio asti contexi possint atque ubi lacunae quaedam tum in Diodoro Siculo, tum in Dionysio Halicarnasseo indicatae , riteque suppletae fuerint , Dionysii series ita cum Diodori serie comparabitur , ut illarum utraque tum in Archontum numero , tum in illorum situ in olympicis annis omnino conspirare ostendatur Arundelliani vero armoris po-chae , et Archontum series in illo designata ita cum Fastis aliis committetur, ut hanc aliquando cum illis conciliari posse, aliquando vero corrigendam esse ostendatur. X. In IX. Archontes Eponymi X. , qui a Sigonio Μeursio Lydiatio , Dodvello omissi in Fastis omnibus hactenus editis desiderantur , ex veteribus Scriptoribus partim illustratis, partim
6쪽
In X. Eponymi Archontes alii XXII. ex variis Gracicis Marmoribus proferentur , qui ab omnibus omnino Fastorium Scriptoribus praetermissi, Fastis ipsis adjungi debent.
XI. 1n 1 De Atheniensium Nummis agetur, de symbolis intque nominibus , quae Numinis ipsis inscripta conspiciuntur Golitii, Nonnii, Spanhemii Larii, Begeri maymi, Harduini, aliorumque sententiae expendentur: atque in hypothesi quod Archontum Eponymorum nomina Atheniensium Nummis inscripta fuerint, L. Eponymi Archontes alii Fastis adiungentur.
In XII. Omniumque postrema Dissertatione series, & ordo ostendetur, quo Fasti Attici , sive II. Operis Pars conte Xta fuerit; quid in Fastis ipsis expressum , uisque temporibus , vel olympicis annis adscriptum sit quis illorum usus in Graeca Histori , in illustrium Virorum , praesertim vero Philosophorum aetate X ploranda esse possit qua denique ratione in Graecis Latinisque Scriptoribus invicem conferendis Urbis Conditae annicum olympicis annis committi debeant. Pars II. Fasos Atticos iuxta temporum seriem digestos ita complectetur, ut initio dueto ab anno . Olyrnpiadis VI. , quo Charops decennalium Archontum primus Athenis imperare coepit, simulque Urbs Roma condita fuit , quolibet Olympia dum simulque V C. anno , qui margini adscribetur, Xprimatur Archontis Eponymi nomen, simulque Regis Dictatoris, Tribunorum , vel Consulum, qui eodem anno Romae imperarunt laudatis ubique Veterum testimoniis omnibus, quibus Archon ille vel solum memoratur, vel diserte quoque eidem anno Olympico adscribitur. Qua
7쪽
Qualibet etiam Olympiade suis in locis exprimentur nomina illorum, qui in Olympicis, Pythiis , Isthmiis , ac Nemeis tu
dis victores fuerunt laudatis ubique Pindari, Scholiastum , liorumque testimoniis, ipsorumque plurimis oportune vel emendatis , vel illustratis. Philosophorum, athematicorum , aliorumque illustriumvirorum natalis annius, mors , resque ab illis praeclare gestae memoratuque dignae singulis annis , quibus illae contigerunt exponentur atque praecipua Graecae , Atticaeque in primis Historiae capita suis in locis, vel olympicis annis memorabuntur;
adjectis semper , atque subinde illustratis Scriptorum testimoniis
quibus aetas illa , vel epocha confirmatur Haec Fastorum series ab anno I. Olymp. VI perpetuo constantique ordine ad annum 1 olymp. XXX extendetur
deinde ver rariores Archontes illi , hilosophi, lympionicae c. qui temporibus pone sequentibus floruere, fui quidem Olympicis annis in margine adscriptis , sed interrupta tamen serie, memorabuntur.
Duplex in operis fine Archontum, Olympionicarum c. Catalogus atteXetur ut in primo quidem Archontum c. nomina juxta annorum olympicorum seriem e regione dispositam exponantur in secundo vero eadem nomina alphabetico ordine di gerantur , adscriptis tamen hic etiam olympicis annis, quibus illi imperarunt, aut palmam in Ludis retulerunt. Denique praeter Indices rerum memorabilium , atque Scriptorum , qui in universo opere illustrati, sive correcti fuerint adiungetur etiam Index, aut series Populorum Atticae , expres Tribus nomine, ad quam ipsorum quilibet spectaverit cum Atticae Populi tum in I. tum in II quoque Fastorum Parte saepius memorari debuerint; simulque vera quorumdam Populorum Tribus quae hactenus incerta, vel ignorata fuerat, demonstrari.
Utraque peris Pars praelo propediem committenda ea voluminis forma , characterum varietate , chartaeque genere excudetur, quorum omnium hic specimen exhibetur 1-mulque maxima nitoris elegantiae cura adhibebitur , ut universum opus optime dispositum , castigatumque prodire possit. Tabulae quoque aeri incisae suis in locis oportune adjungentur, quibus vel Atheniensium Nummi nondum editici vel alia id genus eruditae Antiquitatis κειμηλιοι Xprimantur.