De colchico autumnali : dissertatio inauguralis medica ...

발행: 1826년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

Colchicum autumnale commune. Plerumque in pratis humidioribus depressis, rartiis in montibus crescit. Variat, nam in pratis folia angustiora, in montibus latiora habet. Colchicum Anglicum, angusti lium, flore candido. Colchicum montanum, angusti lium S. minus. Denominationes variae et a veteribus et a recentioribus Colchico tributae sunt. Appellatur:

chique, tuechien, mort avx cbiens. Anglice: ild sa ron. Graece: κολ ιικον Seu βολβοσαγριος. Ara bice'. Hermodactylu8. Causa denominationis εφη μερον duplex vocatur: quod eodem die, qua sumatur, interficiat, Vel quod quo die nascatur flos eodem intereat. Priori sententiae omnes fere favent et ulteriorem respuunt, Cum

olchici nos, saltem in regionibus nostris, ultra diem perduret et in duos vel tres vigeat. Dioscorides opera ex interpretatione Saracent. Franco furti 1598. Lib. IV. cap. 84. p. 278 , qui duo plantarum genera Ephemeri nomine insignita, letiferum colchicum ita describit: colchicum, quod alii agrestem bulbum vocant, sub' finem autumni florem

edit croci candicantem, deinceps vero folia bulbi, sed pinguiora, caulem dodrantalem Cum ruta Semine, radicem cortice Praeditam e nigro fulvescente, quae quidem deliberata candida, tenera, succi plena atque etiam gustanti dulcis reperitur. Habet vero eius bulbus mediam rimam fissuramque, e qua Ilos erumpit. Plurimum in Messenia

12쪽

et apud Colchos enascitur. Comesa radix sungorum more strangulando enecat. Altermi1 non Ietale ita distinguit: caulem foliaque habet Lilii, sed haec tenuiora, flores Candidos, amaros, semen molle, radicem . unam digitali crassitudine, longam adstringentem, Odoratam. Nascitur in silvis et opacis. Hujus radix dentium doloribus praecipua, si decocto ii colluantur.

Plinius secundus ait Plinii historiae naturalis T. IV. Lib. XXV. cap. 107. p. 255. Biponti 1784.) Dioscoridem in describendo ephemero non letali secutus est, et quoqtie memorat, id radicem habere digitali' Crassitudine, dentibus, praecipuam. Galenus Galeni Pergameni operum quinta classis. Lib. VI. p. 96. Dioscoridem omnino sequens discrimen interesse inter ephemerum seu Irin agrestem et colchicum seu bulbum erraticum dixit. Easdem protulit herbarum

notas et eadem symptomata, quae eX Colchico sumtoena8Cuntur, VOCAVit.

Paulus Aegineta de re medica Lib. 14. cap. 78. p. 494.) nomen heru dactylus, digitus Mercurii plantae primus tribuit. Assirmat, hanc Plantam Vim Pu gatoriam habere eamque etiam in arthritide magnam praebere utilitatem. Et aliam adhuc afferunt rationem, qua rem ita Se habere Comprobare Student, cum dicant, ephemeri non letalis radicem longitudinis, et crassitiei digiti esse, etiam memorandum e8t. Paulum de ephemero non letifero et de hermodactylo tamquam de rebus plane divergis egisse, ita ut Perspicuum sit, eum has plantas distinctas habuisse. .

13쪽

Demetrius Pepagomenus circa annum MCCLX. Ite modactylon in dissertatione singulari describit. Arabice hermodactylus Asaba Hermes, digitus mercurii dicitur, et planta, cuius pars , daba Hermes est, furengiam ab iis vocatur. Dictionna ire universet de

medicine. Tom II. p. 828. Paris l746

Mesue, qui raecorum et Arabum postremus me εdicinam practicam illiis travit, ita de herith dactylo disseruit: Hermodactylus radiX est Plantae montanae, et ejus alius est longus, ut digitus, alius rotundus. Ille, de quo hic loquimur, est rotundus, et ejus alius est albus, alius ruber, alius niger. Melior ex his est, qui est albus et verae albedinis intus et extra. Rubens vero 'et niger ambo sunt mali. Cujus ortus est in locis pinguibus et humidis, est malus. Melius collectionis tempus est ver, et meliores sunt, in quibus praeteriit medius annus Post bonam eorum exsicca

Solutione educit phlegma crassum e juncturis proprie. Et est medicina arthritidi magna et Pudagrae, sumptiis et catapla8IHatus etC. Dein magna opinionum dissensio inter Phytologos exorta est, et permulti eorum enixe 8tuduerunt, ut plantas, quibus a veteribus nomina ephemeri achermodactyli tributa essent, recognoscerent. Fuchsius opinatur, esse Liuiritu convallium non

Iotalu Historia generalis Plantarum. TOm. XI. Pag

Testatur Maiiardus rii dem annotationes) se nunquam epbemerum innoxium in Italia vidisse, lae-

14쪽

silentitas autem hanc plantam in Pannonia reperiisse. Folia ejus, inquit, foliis Satyrii simillima sunt, quibus deceptus plantam Satyriima credidi, donecIradix eruta me certum reddiderit, me aliud genus Perquirere.

Matthiolus plantam descripsit et depinxit a recentioribus inter Lysimachiae species refertam. TOuriae fori et Hermann Hermanni Cynosuratariat. medicae Tom. III. pag. 393. Argentorati 1726. hancce sen- lentiam imprimis amplectuntur. Illae speciei Lysimachiae, quae Vulgo Virginianae appellari solet, nomen ephenieron adscribi meretur, quod nos ultra diem non duret sub vesperam enim aperitur et ad Se-

quentis diei occasum flacescit. Sequuntur nunc, quae coniecerunt auctores de

hermodactyli indole. Matthiolus Hist. gen. plant. p. 157 3.) Plantam, cui hermodactyli nomen tribuit, ita describit: folia fert prael ga, binorum dodrantum longitudine et

fortasse longiora. Caulis Prosilit e medio tenuis, herisbaceus. Florem non vidit Matthiolus; planta enim Jonstantinopoli allata et oi tradita fuit. In summitate prominet caPitulum oblongum piri figura. Radices sunt quatuor, ex Una eadem ba8i et Ilergentes, icolore ex pallido rufescenici albis in summitate unguibus et nullis circa εcse sibi is . 1 odonaeus putat esse liermodactylum tris tube- rosa, ob figuram nempe, quam iridis radix enato flore prac se fert. Haec enim in propagines extuberat, quarum nonnullae digitum referunt, unde plerique ni

15쪽

hermodactyli nomen dedere. Histor. gener. Plant.

Tournesori et dein quoque Linnee hanc Dodonaei opinionem amplexi sunt. luinnee materia medica p. 48. editio quinta.) Tamen Linnee ipse postea Diss. Obs. in mater. med. 1712. pag. 6.) inter

incognitas stirpes veram collocavit, Significatque recenistiores quosdam Milterum nec non Forskaehleum sustinere, Colchicum illyricum Plantam Veram esse. Miller declarat in Lexico ed. 8. Colchicum variegatum vel eolchicum tessulatum suum Pro Hermodactylo officinarum haberi et utramque in Asia

minori crescere.

IIoerhave, qui hermodactylum Plantam in hortoacademico Lugdunensi crescentem delineavit,.ita descripsit: flos eius ab Iride differt, nam refert volitantem vespertilionem; hinc dicitur horticulis Iris, Belgice: fleermuy8. Radix habet tuber exiguum, quod validissime sursum deorsumque purgat. Hinc laudatur in Podagra. . Colchicum illyricum, quod nomen neque in Syst. veg. nec Spec. Plant. L. eXSta .non Satis Notum est, nec ex Rauwolnio Reyss. pars l. c. 9. p. 121. determinari perfecte potest. In libro Matiere medicate extruite des meilleurs auteurs P. 139. auctor refert plantam ipsam se in Asia minori, Colchico vulgari nostro foliis et fructu simillimam vidisse. Fridericus Hoffitiannus Operum physico- medicorum supplementum Secundum. Pars 11. de materia medica cap. X l. pag. 177. Genevae 1753. ita scri-

16쪽

bit: herniodactyli sunt colchici Aegyptiaci radices exsiccatae, rotundae, triberOSae, albae, odoris nullius,

saporis farinacei et viscosi, optimi sunt Compacti et qui levi contusione facile abeunt in pulverem. Radix, qualem officinae sub nomine hermodactyli servant, ligurae est fere cordatae magnitudine circiter castaneae, altera superficie subplana, extus flavicans, interne albida, saporis subviscidi faxinosi, ad odoris vero exispers. Affertur nobis ex Natolia et 'Aegypto per

Turciam.

Alexander Trallianus Graecorum primus est, qui Hermodactylum antiquis usItatum commendat, et quidem instar purgantis in Podagra, cum aromatis subinde purgantium aliorum connubio. Mesue Cap. 7. pag. 63. non ore modo sumistum, sed etiam cataplasmate applicatum, Podagrae r dices hernaodactyli conferre declarat. Mulieres Aegyptiacae hermodactyli radices, uti in officitiis nostris Prostant, modice tostas Pro Castaneis comediant, quin numero de decem, dum cubitum eunt, per quindecim ad viginti usque dies, ut Pingue- fiant, nec inde alvum laxam vel aliud incommodum

experiuntur. Alpini med. Aegypt. p. 234. 253. Facile inde persuademur, Aegyptiacum Hermodactylum differre ab illo veterum, Risi forsitan vi ignis sub tostione acre dissipetur, Vel ipsum Hermodactylum veterum alvum movendi vim modo adipisci aliorum purgantium additamento. Russello Oeconomy of nature in diseases of glands in usu fuit ad imitationem mulierum Aegyptiacarum in connubio balnei te.

17쪽

pidi Hermodactylos et aquam marinam Propinare, unde in utroque sexu macies, corrugatio cutis, eru Ptiones variae cutaneae Sublatae, habitusque corporis plenus glaberque evasit, et iuventus revisisse visa. Surengiani Arabum lilias tr. Link. radix est planintae , cui flores albi et lutei. Aperit flores antequam aliquid flores aperit ad radices montium et scaturigines. Folia εunt in superficie terrae. Optima est radix alba, intus et extus, fragilis; rubra et nigra nociva. Fortassis ad iridis speciem hermo dactylus est re serendus, nam Plurimis earum. in radicibus vim , alia vum laxandi esse haud ignotum est. Celeberrimi Phytologi, Linnee, Murray, Wildenow et Link hoc colchicum Illyricum inter plantas haud cognitas referunt et jure heratio dactyli originem omnino dubiam esse

credunt.

DE COLCHICI RADICE.

Bulbis ovatus nucis iuglandis magnitudinis fovea et crista late li sursum instructus unice pro usu fiervandus est, annotinuS vero emarcidus et exsuccus rejiciendus est. Quo Succosior est radix eo efficacior, hinc vertio tempore colligi eam iubet Stoerkius : attamen StolEius Notat, radicem autumno collectam longo efficaciorelia essemquam Vere.. Judicium dea viribus non solum sed et de sapore et odore huius radicis vario tempore tantum dis fert ut maxime inter se di

ferant auctores. ι

Radici colchici autumnalis Praecipue recenti vires

18쪽

narcoticas et acres inesse antiquitas jam bene comis pertum habuit. I)aulus Aegineta vires hujus plantae bene nobis exposuit. Colchicum commestam Strati-gulando necare adnotavit IJioscorides Lib. IV. Cap. 84. Pag. 278.). Lanzoni haec planta inquit in omnibus partibus vim humano corpori inimicam haber,

statim enim labia et ventriculum erodit et exulcerat. Maranta jam etiam notavit, verno temPore eSSe amarissimam, autumno dulcem Meth. cogn. simpl. P. 33). Tandem strangulationem excitat ac Si quis fungos comedisset. ubi pariter ad intestina usque eiuS- modi assectiones progrediuntur, eaque corrodit et exulcerat, adeo ut brevi temporis spatio Sanguis et Curti eo particulae intestinorum per alvum eX nt, neque solum alvi fluxum, sed quoque vomitum loturae Carnis similem concitat Iosephi Langoni opera omnia p. 195.). Hallerus quoque autumnalem radicem Omnis Saporis et acrimoniae expertem reperit Hist. plant. Helv. 1256.); at Knape Bulbos integros recentissimos in Carniola et agro Tergestino se autumno comedisse fatetur in Stoerk. Contin. experim. Pag. 2δδ.), nec Praeter ingratam amaritudinem ullum inia commodum sensit. Stoerkius, qui usus est Vernali, ex applicata recente leviter contrita Saporem acerrimum et linguam inde rigidam omnique sensu per aliquot horas destitutum deprehendit, annosae farinaceum adscribit. Murray initio Augusti in recenti radice nuperis rime evulsa dum taleolas resecuit odorem sentit Nauseosum, manifeste nares irritantem, attamen sternutationem

19쪽

tationem non provocabat, et linguae admota acrimoniae sensum potius quam amaritiei excitabat. Κratoclivili Dissert. de radice colchici, Franc. ad Moen. 1764.) nihil, inquit, se horum Onanium sensisse; in

superficie taleolarum dissectarum efflorescit quasi farina, quam gustatam KratochVili non acrem, sed ama- Tam modo, deprehendit, et albidum modo e farina immixta succuvi vidit. Id vere ita esse inde elucet, quod succus expressus quieti traditus sensim clarus fit et deponit sedimentum copiosum, cuilis Pars inferior album amylum refert, 8uperior autem Viscida et subflava eSt. Ego radicem autumno effossam sapore ingratam acrem et farinosam odore subnauseoso, Sternutationem Parum movente reperi. Duo 'pueri, qui in prato Per Iusum radices Colchici devorarunt, misere

perierunt Jo. Agricola A monius medic. herbariae Lib. I. p. 90. .

Iecente radice a rustico incaute sumta intervehementissimas affectiones in vitae Periculiam veris εabatur, donec alvum soluta erat Ludovici opera p. 63. . Etiam flores hujus plantae haud insontes sunt.

Ferunt, Turcas, inquit Dalechanip historia generalis plantarum Tom. II. p. 1575.), floribus colchici uti,

cum inebriari volunt. Eos enim vino Vacerant, quo epoto adeo stupidi redduntur, ut in ecstasin abeant.: Mortem attulerurit flores tres Vel qii atrior ancillae, quae illos expopulari errore contra febrem interis mittentem sumserat, Postquam doloribus intestinoriam aliisque ambiguis malis per triduum excrriciata fuiSset.

20쪽

Semina aequo modo vi letifera pollent. Ex seminibus, quae εubdulcem saporem habent, duo infantes capsulis ludentes aegrotarunt Vehementiu8, et enormi vomitu correpti Bunt, quorum alter animam

Stoerkius, qui ipse ambiguam radicis vim in se exploraret, Sensit. incommoda BUh8equentia: granum hujus raclicis succulentae mica panis albi involutum duabus praeterlapsis horis post Prandium degluti tum per horae quadrantem nil incommodi sentiebat, Postea vero ardor in ventriculo oriebatur, initio fixus dein sede variabilis, Subsequente in viis Iotii pruritu et mingendi conatu, cum urinae PRucae flammeae 8 tranguria et tenesmo dolentissimo, item magna tensione circa.cor, cephalalgia molesta et singultiendi conatu, doloribus colicis aliisque molestiis, quibus languor su- Perveniebat, Per subsequos dies et stranguria naucita-ginosis et anodynis coercenda erat Lib. de coich. experim. IV. . Assectiones eX colchico vitiose injecto, si non multum temporis Praeterlapsum fuit post Pastum, optime emeticis tolluntur, Si autem jam diutius in ventriculo haesitaverat, colchicum tum lactis copiosior usus et clysmatum emollientium et mucilaginosoria in Optimo adjumento sunt. Acidis multum profuisse testatur Stoerkius. Antidota, quae Veteres huic Veneno respoDdere contenderunt, sunt Secundum verba Dioscoridis alexi-

Pharia aca; eos, qui . Colchicum assiam8erunt, vomitione ac clysteribus adjuvare convenit, sed antequam venenum invalescat; dandum iis decoctum frondium

SEARCH

MENU NAVIGATION