장음표시 사용
11쪽
SPASMODICO. II sunt, et in quibus morbus omnino localis esse 'videtur. Ex hisce igitur observationibus, morbum Pendere a teXtura Vel fabrica quadam pulmonum crederem. Cum temperamento forsan haeredetarius est, sed aliquid simul et pulmonum compagi tribu
Multa suadent asthina ex colluvie serosa non orire. Asthmatis paroXysmus semper fere mitigatur, antequam mucUS eX- screatur ; hinc mucum abundantem, potius effectum, quam causam, paroXysmi judicarem : Secretio muci eX quaVis causa aucta, vasa bronchialia irritando, contractionem spasmodicam inducere potest; hinc potius Pro causa occasionali, quam ProXima, Hu V - haberi
12쪽
haberi debet. Eaedem fere asthmatis si1 ci, ac humidi, causae recensentur; eademqUein utroque adhibentur medendi consilia: Sola muci secretione inter se discrepant; siccum porro in humidum haud raro immutatur ; ad idem igitur morbi genus omnino referenda videntur. Omnes fere hujus morbi causae sunt, vel quae debilitatem simul et irritabilitatem inducere possint, quales sunt omnes evacuationes nimiae, Vel quae in habitu debili ac irritabili morbum suo stimulo eXcitant, quales sunt fumi tabacci, sulphuris, levis mentis emotio, &c. Debiles spasmis prae aliis hominibus obnoxii sunt. Eaedem fere sunt causae asthmatis ac aliorum morborum spasmodicorum. Asthmatis paroxysmus subito invadit, et pariter subito decedere nonnunquam Observatur. EX cunctis proinde facile creditu est, asthma a constrictione spasmodica bronchiorum esse Prognatum. Monebam supra, inter asthmaticos esse, qui corpore firmo stabilique gau-
13쪽
I3derent. Exinde quaeri ideo potest, an morbum in iis ex eadem causa produci crederem tNonne morbosa sensibilitas vel irritabilitas in pulmone inesse potest, qua facilius in contractionem cieatur, dum in omnibus aliis partibus corpus firmum robustumque
Definitio asthmatis, ni fallor, pro dia- gnosi haud inepte institui potest ; nec certi-US, aUt melius, quis morbus ab alio distinguitur, quam definitione symptomata ei peculiaria, et pathognomonica dicta, complectente. Verbis squentibus cel. nostro Cul- leno desinitur, Spirandi dissicultas per intervalla subiens; cum angustiae in pectore sensu, et respiratione cum sibilo strepente ;tussis sub initio paroxysmi dissicilis, vel nulla
14쪽
ia, versus finem libera, cum sputo muci saepe copioso.
Quanquam' ex concursu symptomatum aegros summo in periculo versari judicaremus, constitit tamen multos, per plures annos, hoc morbo laborasse; nonnullos etiam ad vitae munera, sine ullo fere incommodo, valuisse. Curatio tamen in juvenibus perdissicilis, in senibus fere impossibilis
esse. apud medicos huc usque habita est; neque profecto immerito: Quo recentior fuerit morbus, eo melior curationis spes, et vice versa. Si a labe haereditaria pendeat stestante Floyero) medelam non admittit. Quo frequentiores paroxysmi, et violentio re8,- eo majus periculi adesse constat. Si j aiodagra retropulsa ortum fuerit asthma, doneis remediis haec ad pedes iterum re i ducta,
15쪽
ducta, paroxysmum asthmaticum haud raro solvit; cacheXia, pedum tumores, hydrops pectoris, Vel generalis, macies, phthisis, Vertigo, lethargia, apopleXia, paralysis, syncope frequens, et cordis palpitationes, delirium ferox, ac deliquium animi, pessimi sunt ominis, mortemque adesse demon
Indicationes curatoriae in hoc morbo sunt, imo, In ParOXysmo spasmum tollere; a do, Ipsius regressiti obviam ire. De his ordine tractandum est. Asthma nunquam testante Floyero) sanguinis detractione sanatur ; et si saepius educatur sanguis, metus haud inanis erit, ne per tabem, cachetatam, aliosve hujusmodi morbos, aegri miserrime Pereant. Nunquam
16쪽
quam igitur, nisi urgente suffocatione, sanguis detrahi debet. Epis pastica thoraci applicata dyspnoeam in paroXysmo aligent, quippe quae ipsius dilatationem impediant :Sed forsan epis pastica inter scapulas applicata, isto incommodo carebunt. Catharti ca fortiora semper nocent; mitiora, prae Cipue Vero enemata, utilissima judicantur remedia. Emetica etiam leniora a Floyero aliisque multum laudantur. Si ex capitis quodam dolore, eX Oppressione circa scrobiculum cordis, et aliis hujusmodi symptomatis, parOXysmum nocte subsequente expectare liceat, optime adhibentur gr. vii. vel viii. ipec. insigne levamen
haud raro allatura. Expectorantia Oleosa ei mucilaginosa ventriculum opprimunt ;hinc malum potiu8 augere, quam leVare, crederem. Fugiendus est calor eXternus. Medicis celebrantur nitrum, sal ammon. multaque alia, tam acida, qtiam media, quae
