장음표시 사용
11쪽
venta. Aliis in cadaveribus tunica villosa vel destructa, vel in materiam putridam, et quasi mucosam, mutata; in aliis autem naturalis, visa fuit. Quaedam corpuscula, albida, conserta, quae . maxime inferiores partes, instar variolarum, obsidebant, deteista fuere Ubi gangraena formam et compagem partium non ex toto solverat, magna portio crassorum intestinorum valide constricta apparuit f. Hoc praeclari Culleni dictum cadaverum sectiones comprobant. Quinimo memoriae traditum est intestina aliquando plane coalita fuisse, instar eorum, qui sumpto perie- runt veneno t.' Ill. Pringle quoque rectum praeter naturam contractum animadvertit li. Caeterum ex posterioribus obser-Vatis, talic rei lux clarior affulsit. Do m. Wollaston in epistola ad Illust. Baher sic scribit. Intestinum caecum aere disten-
tum; colon vero totum et rectum mire contractum; adeos ut hujus vel illius intestini diameter nusquam tres quartas pollicis aequaverit; quibusdam in locis etiam in molem mi-ε norem contracta.' In altero cadavere, ' inquit idem, par- tem reliquam coli arcte contractam invenimus, ut et rec- tum Ingeniosus Starh, qui sedulam dedit operam in dysentericorum investigandis intestinis, multa de hac re in medium protulit. Ilei portionem, tres pedes longam colo proximam, externe livescentem, hinc inde ex vasorum dilatatione rubram, et diametro pollice majorem : Reliquum tenuium tractum, praeter jejuni supremam partem, diametro minorem semi-- Pollice,
12쪽
pollice, recto in rugas contracto, invenit; et in aliis diversas iu- testinorum partes constrictas vidit '. Hic quoque liceat sectiones medici solertis Wardrop coram societate medica paucis abhinc annis recitatas memorare. Plurium intestinis attente examinatis, tenuia pariter et crassa inflammat , horumque Praecipue diametron mire contractam, invenit. Imo tanta erat contractio, ut nodosa apparerent.
Signa modo relata dysenteriam forsitan ab aliis quibuscunque morbis distinguere valent: Pauca tamen proferre non alienum . erit, quo dilucidius et certius diagnosis stabiliatur. Fuerunt qui diarrhoeam pro leviore gradu dysenteriae habuerunt: At mihi persuasum est, hos morbos multum inter se differre, et sententiam nostram sequentibus argumentis tueri licet. Diarrhoea nunquam ex contagio ortum ducit: Id plurimi testantur; quamvis aliter sentiant nonnulli, eo forsitan raducti, quod haec saepe epidem ice grassetur. Sed hoc remotis diarrhoeae causis, et si iis coeli mutationibus, tunc magis dominantibus, potius tribuendum videtur. Febris primaria diarrhoeam raro, dysenteriam sere semper, comitatur. Quantum ad alvi dejectiones pertinet, in his quoque insigne discrimen cernitur. Sobala perraro in diarrhoea excernuntur; in dysenteria saepissime. io uinetiam cruor, muci copia major, cum faecibus admodum graveolentibus commista, et tormina Plerumque saeviora, dysenteriam a diarrhoea secernUnt. Cholera vomitione impensa, dolore, ac anxietate circa prae- ,rdia, gravioribus, nec non surarum spasmatis, dignoscitur. Plaemorrhoidem inter et dysenteriam Gagno si vix opus est.
Thes inaus. de histi et dissict. Dysentericor. Lugd. 1766. passim.
13쪽
Finitur plerumque hic morbus inter septimum et decimum quartum diem ' : Aliis vero malis originem Praebere solet, .ut puta di arctoeae pertinaci, vel lienteriae, hydropi, epilepsiae, maniae, vel demum febri hecticae ex absorpto pure, vel quod puri simile sub decursu dysenteriae per intestina excerni obs vatum fuit '. Est igitur medici prudentis, priusquam eventum
praesagiat, animo revolvere, quantum a seipso, quantum ab aegroto, pendeat. Verum, aere Puro, attentione sedula, et medicamentis tempestive adhibitis, morbus plerumque profligatur: Rusque finis citius aut serius expectandus est secundum vires contagionis, robur habitumque aegri . Hic observare licet, quod mulieres uterum gerentes, sit hoc morbo corripiuntur, aborta atque inde haemorrhagia, quandoque lethi fera, periclitantur Spem praebent deiectiones minus frequentes, sed magis copiosae. sitis levior, et calor propemodum naturalis : Itemque sudores per summum corpus diffusi ; remissio doloris ; flatus absque faecibus erumpentes; urina sine dolore reddita : Haec omnia felicem ex tum pollicentur. Quibus ubi accedunt cibi cupiditas, pulsus sedatus, et sedes quod ad colorem et spissitatem pene naturales, res in vado est. Contra, periculum subest, si tenesmus urget, dum tamen venter parum vel nihil reddit ; si tormina intenduntur, et pulsus debilior fit vel intermittens, cum lingua aut nigra
aut aphthis sordida li; et dysuria ' : Ad haec, ventriculi, ab
14쪽
dominis, vel crurum intumescentia ; nausea sive vomitiones cum dolore conjunctae; extremorum frigus; vultus livor; sudores frigidi, mortem denunciant: Quam demum doloris jam antea vehementis subita cessatio, vel syncope, in propinquo esse testantur .
Has omnes in praedis ponentes ac occasionales distribuere expedit.
De origine dysenteriae parum convenit inter medicos. E-tiologia morborum nunquam non dissicilis ; hujus vero tenebris praeter solitum densis est involuta. Quae causae tamen magis cognitae sint, aut probabiles, eas, qua juvenem inexpertum decet modestia, breviter exponam. Ineunte autumno, maxime si fervidam aestatem pluviae frequentes exceperunt, incipere so
let '; aliquando tamen mensibus aestivis exoritur, se longe lateque mox pandens. Adventu hyemis fere desinit, et intra suum alveum se condit. Quin et circa veris ingressum,' inquit Hippocrates Anglus, sorte etiam maturius si nempe aura ε calidior, intemperantiori gelu, dereplente soluto, mox superve- nerit) plures aliquot incessere q. '. Omnibus etiam anni tem poribus sporadice occurrit; sed maxime tunc lethi sera est, ubi fervidissimas
15쪽
servidissimas tempestates excipit. Grassatur in ornnes cujuscunque aetatis habitusque ; sed tentationibus ejus opportuniores sunt, qui aut male vestiti sint, aut cibis tenuioribus et parum idoneis vescantur , quive variis ac subitis coeli mutationibus objiciantur : Hine AEthiopes in Occidentali India degentes ea saepe grariterque laborant. Patent quoque huic affectui, qui sub Jove frigido humidoque, solis fervorem antea perpessi, versantur. Pauperum tabernis quam civium potentiorum domibus, infantibus quoque et teneris quam adultis, infestior est l.
Quinetiam qui corpore molliore praediti sunt i ; qui infirma valetudine laborant f ; aut animi perturbationibus il saepius agitantur; hi omnes, prae robustis et duris, insultibus eius objiciuntur, et gravius assiciuntur. Quidam contendunt eos huic morbo potissimum obnoxios esse, qui frugibus immaturis utunatur. Huic autem sententiae adversantur gravium virorum aucatoritas et experientia : Ex quibus cl. Baher haec verba habet quicunque fructus aestivos aut autumnales immodice assiimo erant, vel nulla tentabantur d7senteria, vel, si tentarentur, levissime aegrotabant Alii opinantur dysenteriam ex iisdem caussis, queis febres intermittentes et remittentes, eodem anni mpore valentes, ortum ducere. Syden hamus dysenteriani esse 1ebrem dominantis tunc tempestatis se in intestina vertentem et per cadem viam sibi aperientem, putavit: in hanc sententiam, quippe parum accurata observatione innisam, conacedere non possum et Nam, si miasma Paludum dysenteriam un-
16쪽
quam produxisset, ibi quoque plus minus adesse debuerat, ubicunque febres prius nominatae grassarentur.
Frigus et contagium inter causas dysenteriam excitantes ab omnibus fere medicis enumerantur. Saepe quidem a sola Vi frigoris originem traxisse videri potest. Sed, me judice, id tantum contagii actioni corpus magis obnoxium reddit. Omnibus bene notum est, frigus cum humore junctum perspirationem minuere, et exinde, ob consensum qui cutem inter et intestina intercedit, excretionem alvi augeri. Sic autem di arrhoea fiet, quae quam longe discrepet a dysenteria jam supra dictum est. Nondum satis compertum est, an contagium sponte de integro oriatur, an prius existens, at latens, fervoribus diu continuatis in actionem cieatur. Neque facilius forsitan dici potest ex quo fonte proveniat, utrurn ex materiis putridis via intestinorum, absorbentium vasorum, aut pulmonum, in corpus receptis; a potius in ipso corpore generetur. Hunc nodum solvere prorsus nequeo : Haud absimile tamen videtur, fomitem per singulas has: vias intrare posse. Qiiod si objiciat aliquis, hunc morbum nousemper ex contagio oriri, illa potissimum ratione adductus, quia, scilicet, interdum sporadice Occurrit ; responderi potest, originem mali propterea saepe latuisse, quia medicus non quaesivit ;et nullus dubito quin plerumque detegi possit, modo medicus eiae ei, attentius ad id animOS advertant. Zi immer mannus, qum a sima cum diligentia hanc rem tractavit, copiae et qualitatbilis multum tribuit ' : Et tempus quidem quo dysenteria saevit uberior
17쪽
uberiori eius secretioni favet, et forte vires etiam auget: At hoc bilis vitium, cholerae, quam symptomata longe diversa comitantur, originem praehet. Debilitatem autem intestinorum forte inducendo, nec aliter, bilis huic morbo corpus opportunum reddit.
Diversae fuere opiniones de hac re propositae, quas omnes eXpendere nec tempus nec vires sinunt. Plurimi medicorum materiam acrem in intestina ingeri, vel ibidem generari, putaverunt, quae auctum eorum motum peristallicum efficeret, sedes frequentiores, atque omnia morbi symptomata constitueret. Haec putem sententia observationibus minime comprobatur. Solent enim acria, et quaecunque vim putrescentem habent, diarrhoeam copiosam excitare. Faeces autem in dysenteria rarius parciusque, et sub sorma scybalorum, uti supra dictum fuit, excernuntur ; quod ex remora diutiore in coli cellulis solum accidere potest. Ill. Pringle casum memoravit dysenteriae post odorem sanguinis putri facti naribus inhalatum ortae. Notandum vero est hominem, cui malum id contigit, leviter exinde aegro lasse. Quumque auctor nos incertos relinquat, morbusne sic excitatus contagiosus esset, et cum scybalorum dejectionibus stipatus, haud Vitio mihi verti potest, sit dubitem, an vera fuerit dysenteria. Et verisimilius quidem videtur exemplum id fuisse diari hoeae, utpote quam saepissime putrida ingesta faciant, et dejectiones sanguinolentae nonnunquam comitentur. Quae contra cel. Prinole. eadem sorsitan argumenta contra Dom. Perrauit valere pus
iunx ; qui, scilicet, assium vit se sentcri in Plus semel a secti,
18쪽
ne cadaverum putridorum contraxisse. Aliam longe doctrinam tradit venerandus praeceptor meus, sectionibus cadaverum, symptomatis ipsis, et curationi, quae jam feliciter institui solet, consentaneam. Videtur igitur proxima dysenteriae causa, saltemVe praecipua pars ejus, in colo intestino praeter naturam constricto consistere ; hinc, diuturnior faecum naturalium in ipsius cellulis remora ; hinc motus spastici torquentes, ad extrς mum rectum usque propagati, et molimine frequenti, sed inani,
In curatione hujus morbi duo consilia institui possunt: Imo, Spasmos intestinorum levare, et in his contenta elicere vel corrigere. ado, Irritabilitatem intestinorum minuero, iisque et toti cor pori tonum reddere. Si morbus signis inflammationis, videlicet, pulsu pleno, valido, et veloci calore aucto, doloribus intestinorum quam maxime urgentibus, stipetur, et praecipue si aeger pleno habitu sit, vel victui lautiori affueverit; tunc necesse erit venam secare : Idque oportebit aliquando facere, ubi dolor vehementissimus est, etiamsi pulsus parviis et vacillans fuerit. Cl. Monro hac methodo prospero cum successu usus est, posteaque pulsum plenio. rem esse invenit. Ex aegri constitutione, morbique vi et duratione, et sanguinis jam detraeti conspectu, medicus judicare debet, utrum sanguinis missio iterari debeat, necne e.
19쪽
Si cel. auctorum experientiae credamus, cathartica post venaesectionem sedulo adhiberi debent; et horum quidem bene multis medici utuntur: Sed notandum est, mitiora longe praestare, et praecipue si indicia motus abnormis in corpo apparent. Sal Glaub. et Sal cathart. amar. a Zimmermanno et aliis multum laudantur ; quae possitat etiam tuto adhiberi, si cruor in sedibus descendat. Nam materias ex intestinis, quae fluxum sanguinis augere solent, leniter movent; et vi sua anti- septica proclivitati ad putredinem corrigendae apta sunt. Cathartica acriora tormina intendunt, inquit HuXhamus, et aegrum multo debiliorem reddunt. Tamarindorum fructus laudibus cumulatur; quod leniter alvum stivit, et tormina sedat, imo interdum ex toto levat. His ex aqua decoctis crystalli tartari adjungi possiant, quarum etiam drachma, vel per se vel rheo mista, ter quaterve indies commode.adhibetur . Magna fuit apud plurimos rhei existimatio et frequens usus; non desunt autem medici, iteratis observationibus edocti, qui asiserunt id inutile esse, neque quid commodi ex eo provenire, nisi medicamento alicui essicaciori vel magis idoneo conjumnum fuerit. En verba Sydenhami, nisi mannae aliquid, aut syr. sac. vel aliud ejusmodi, ea quantitate admisceaturi ut ad ple- niorem catharta adsurgat, in dysenteriis curandis non admo-ε dum conducit f.' V1 etiam astringente gaudet ; ergo, mRlO ancipiente, alienum est. Effectus leves vel nullos edit in subigendo morbo ; interea tormina plerumque intendit l, nec numerum dejectionum minuit. Quamobrem praeci. Cullenus ad primis morbi stadiis ex toto prohibet. Pari tamen ratione,
qua maturior ejus exhibitio noceat, finem versus morbi, ubi, caeteris
20쪽
caeteris levatis malis, alvus nimis lubrica unice relinquitur, aUXῖ-lio esse potest . Oleum ricini, cum leniter fere et certe alvum solvat, commode adhibetur, modo ventriculus id facile ferat ; sin autem, ut saepius accidit, nauseam vel vomitionem excitat, ad alia confugiendum est. Enemata quoque, tormina ac tenesmum levando, huic consilio respondent : Oportet autem ea leniter et gradatim injicere, causa irritabilitatis auctae. Quocirca Baglivius clysteres,' inquit, copiose praescripti quandoque exacerbant morbum, et, ulceratis intestinorum fibris, majorem orgasmum excitant. ε Dentur igitur rarius, ct in parva copia f.' Ex variis fuidis componi possunt, scilicet, ex aqua modice calida Τ, justulis, aut lacte, in quibus amylum, cera, sem. lini, et similia fuerint de
Ubi tenesmus maxime urget, demulcentia et enemata antisep tica, e decoct. cortic. Peruv. et s. cham. parata . saepe in die injicienda sunt. Eodem tempore quo haec administrantur, solus quoque toti abdomini admoti juvant; flatus enim expellunt et
tormina levant. Opiata in fomentis adhibita aliquid levamini gasserunt; usus autem eorum anceps est. In hunc finem Η.cham. ex lacte decocti, unguento quOVis emolliente simul in ab domen illito, multum prosunt. AEger quoque balneo tepido uti debet; nam quandoque symptomata omnia levasse dicitur s. Emplastra ex variis gummi facta, et abdomini applicata, laudantur s. Forte autem nihil praestantius est vesicatoriis, quae, Tis to auctore, anxietatem minuunt et dejectiones minus frequentes reddunt.