Dissertatio medica inauguralis, de rheumatismo acuto : quod annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissim

발행: 1786년

분량: 38페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

3쪽

IN AUGURALIS,D E

GULIEL MI ROBERI SON, S. S. T. P.

ACADEMIAE ED IN BURGEN E Praefecti;

Amplissimi SENATUS A C AD E Μ ICI consensu,t nobilissimae FACULTATIS ΜEDICAE decreto;

PRO GRADU DOCTORIS,

Εruditorum examini subjicit

HUGO , CASEMENT,

HIBERNUS,

ς latir extremus, longarum faec meta viarum. VIRO Ad diem ia. Septembris, hora locoque solitis.

5쪽

' Uro admodum spectabili

Artem Hippocraticam Lisburniae, Apud Hibernos,

Summa cum laude, generisque humani commodo, Feliciter exercenti, Et nemini, Quantum morum elegantiam, Vitae integritatem, caeterasque virtutes, Viro ingenuo dignas, Spectat, secundo ;

ob beneficia plurima,

Quae in semet conserenda curavit, Hasce studiorum in medicina primitias, Ut exiguum animi haudquaquam ingrati monumentum Maxima observantia, D. D. CQ.

7쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS,D E

CU Μ hujus inclytae Academiae institutis

sancitum sit, ut singuli, qui lauream Apollinarem petunt, prius aliquod diligentiae suae, et in medicina progressus, specimen in vulgus edant, quam eandem adipiscuntur; ita ego, eum honorem ambiens, ad dissertationem subsequentem exarandam animum admovere cogor. Rebus ita se habentibus, studium tempusque non alibi melius, quam in rheumatismo acuto rite considerando, poni posse cxistimo, cum, e plurimis morbis, qui corpus humanum infestant, nullus sit frequentior, aut plus molestiae aegrotantibus facessat.

8쪽

u DE RHEUMATISMO ACUTO,

DEFINITIO. Hujusce morbi definitionem nos logi quidam

minime perfectam tradiderunt. Eam Vero, qUam Cullenus, Nos logus ille celeberrimus, protulit, utpote quae reliquis omnibus accuratior pleniorque esse videatur, adhibere non dubitamus. Sic autem sese habet : Morbus ab externa, et plerumque evidente causa, pyrexia; dolor circa articulos, muscu- lorum tractum sequens, genua et reliquos majores, potiusquam pedum Vel manuum, ar- ticulos, infestans, calore eXterno auctus

Neminem latet, rheumatismum reg nes orbis terrarum eas magis infestare, quae repentinis vicissitudinibus caloris et frigoris objiciuntur, aut ubi siccitates pluviae subito excipiunt: Namque Hillarius, de morbis insulae Barbadensis scribens, dicit, hunc morbum ibi rarissime apparere. Multi

Cul. Nosolog. Cl. i. Ord. ii. et Gen. xxii.

9쪽

Multi pariter affirmant, rheumatismum, in regionibus magis ad Austrum vergentibus, multo rarius grassari. Hinc etiam patet, cur mensibus Martio et Aprili, Octobri et Novembri, dum aeris temperies magis mutabilis est, dumque calor excipit frigus, humiditas siccitatem, et vice Versa, homines adoriatur. Hae coeli mutationes in insulis Britannicis magis, quam alibi, sunt notabiles ; unde morbus frequentius hic, quam in aliis plagis, invadit. Omnis seXus, aetaS, et temperamentum, si causae excitantes satis potentes corpori applicentur, huic morbo patet. Sanguinei et pleni, a pubertate ad 33 annum usque,

hocce morbo frequentius corripiuntur. Faeminas, quam VirOS, crebrius aggreditur.

Hisce observationibus praemissis, ad symptomata, quae in morbo sese manifestant, enumeranda animum adjungamus. Languoris et lasiitudinis sensum imprimis experitur aegrotus ; Pal lescunt et torpent corporis extrema. Spinam aliquoties perlabitur sensus frigoris, qui cum rigore et horrore per corpus universum tandem diffunditur; paulatim calor accedit universUS, simul cum anxietate circa praecordia; pulsus

arteriarum jam fiunt frequentes, pleni, et duri, respiratio frequens, gravis; et molesta; sitis adest intensa;

10쪽

intensa, appetitus prosternitur, et edulia omnia, praesertim solida, fastidit aegrotus; arescit limgua et albescit, progrediente vero febre, susco tingitur colore; alvus plerumque adstricta est,

urina rubra sedimentum naturale fere semper deponit. Symplomatis supra memoratis saepius superveniunt vertigo, dolor capitis, facies turgida, et oculorum sensilitas magis exquisita. Cum haec unum duosve dies perstiterunt signa febrilia, et nonnunquam ante hoc spatium finitum, dolores vagi, acuti, et lancinantes in variis corporis partibus torquere incipiunt aegrum; hi Vero nonnunquam a principio morbi urgere observantur, et, antequam symptomata febrilia, semet ostenderunt. His assciuntur juncturae majores, praesertim humeri, Carpi, Ac . at COXae, tali, et genua potissimum tentantur. Saepe unum solummodo infestant articulum ; sed, notis auctis febrilibus, magis intensi fiunt, et plures corporis articulos simul et iemel excruciant: Caeterum plerumque sic progreditur morbus, remittit in alia junctura dolor, in alia intenditur, et ab alia ad aliam migrat, vicissim alter' nans, et partem prius affectam iterum iterumque asiligens. Hoc modo serpens musculorum tractum sequi Nequentissime notatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION