Dissertatio medica inauguralis, de rheumatismo acuto : quod annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissim

발행: 1786년

분량: 38페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

Nonnunquam hi dolores, nunc acuti, nunc graves, universum corpus invadere videntur. Dolore sic diffuso, motus minimus, pressura, aUt

etiam vestimentorum attactus, aegrotum miserandum magnopere vexat. Tandem rigescunt

et immobiles fiunt corporis diversae parte8. Contingit aliquando, quod, cum dolor aliquamdiu mansit, parti assectae tumor, rubor, et tensio,

simul cum placida symptomatum prius infestantium levatione, stiperveniunt. Haec signa vero in conspectum saepe sese non dant, postquam aeger summos dolores perpessus es Nocte, symptomata ingravescunt febrilia, et quoque dolores; somno, miserorum levamine, privati noctem trahunt, inquieti et animi impatientes. Ab initio usque hujus affectionis sudore viscido frigido, raro universo, saepius loco proprio, symptomatum levamen raro aut unquam faciente, superficies irroratur. Ex observatis enim constat, quibusdam corporis partibus ita humectatis, juncturas dolore vexatas aridas evadere. Si vero diaphoresis copiosa et universa, levatione symptomatum evidente stipata, accedat, saepe finem morbi faustum non longe distare testatur. Sanguis detractus, postquam

12쪽

ε DE RHEUMATISMO ACUTO.

pelui receptus, aliquamdiu quievit, crustam coriaceam modo hujus generationi certa, inter venam secandam, faveant) exhibet. mantum

ad spatium, per quod morbus aegroto S eXercet,

attinet, nihil pro certo affirmari potest; symptomata vero pyreXiae Ultra duas aut tres septimanas rarius protrahuntur. Sin diutius saepe perstant dolores, leviores evaduna, et ad alias juncturas minus frequenter transeunt. Absque judicio evidente aliquando decedit morbus ; finem ejus tamen saepius facit sudor universus erumpens. Notatum fuit, morbum depulsum vel levatum fuisse per haemorrhagias spontaneas, nonnunquam per Ptyalismum et eruptiones culaneas urina sedimentum furfuraceum deponente, aut diarrhoea quamvis rarius) superveniente, tollitur morbus. Haec Vero signa nequaquam pro certo morbum judicant ; his enim praegressis, ingravescit aliquando morbus diutiusque manet. Quamvis hic affectus naturam inflammatoriam revera habet, tamen in suppurationem raro desinit. Effunditur vero humor sero-gelatinosus in partes locis laborantibus vi cinas. Incisis juncturis tumefactis, evacuatur hujusce humoris certa quantitas; operatio vero ulceribus

Gregory's Practice of Physic.

13쪽

ulceribus sanatu dissicillimis originem dare consuevit Tumores hi, fluidis effusis cito absorptis, haud diu manent, et vix alicujus momenti sunt. Talem operationem instituendi Cul- leno nostro eruditissimo, quo nemo medicinam latius diutiusve fecit, occasio nunquam oblata Aliquando etiam accidit, quod, cessantibus signis febrilibus, et simul tumore juncturarum

et rubore diminutis, dolores vix intermittunt, et varias partes, lumbos praecipue et cOXas, Vexare pergunt. Rigescunt eodem tempore partes asesectae, frigidae fiunt et arescunt. Morbus ex hoc tempore rheumatismus chronicus appellatur. Huic affectui pro Variis, quas occupat, partibUS, diversa nomina fuerunt imposita. Cum lumbos aut os sacrum afficit, lumbago nuncupatur. COX-endice assecto, sciatica vel ischias vocatur. Hae autem distinctiones nullius mihi videntur esse momenti; propterea quod morbus unam et eandem causam fere semper agnoscit, et ratione partis assectae solummodo differt.

14쪽

Morbos a sui similibus rite secernere summi momenti est; namque aliter consilia medendi principiis admodum incertis innitantur, et saepe aegrotantibus non saluti, sed exitio, sint oportet, quod quemlibet misericordiae non eXpertem

summo dolore non afficere non potest. Quamvis rheumatismus, quantum ad naturam

suam spectat, a variis assectionibus, quibuscum ab antiquis fuit confusus, multum discrepat; huic tamen et podagrae quaedam sunt propria ;namque easdem aliquando corporis partes occupant, symptomatisque similibus saepe stipantur,

quamvis medendi ratio longe diversa est. Necessarium igitur ducimus notas, per quas ab his morbis, quibuscum ei similitudo intercedit, rheumatismus acutus possit dignosci, in medium proferre ; atque imprimis quomodo causae, quae rheumatismum et podagram excitent, inter sesedisserant, considerabimUS. Temperamentum sanguineum rheumatismo praecipue obnoXium est, et 9 e Io casibus juniores, aetate florentes, et qui annum 35 nond msunt

15쪽

sunt transgressi, adoritur. Mares, Demina8, et eunuchos, sine ullo discrimine, infestat. Vitam laboriosam degentes et plebeculam, cujus vivendi ratio eos causis excitantibus objicit, frequentissime invadit. Temperamento sanguineo praeditos, contra, Vel nondum ultra medium vitae stadium, aut 35 annum, proVectos, raro corripit podagra; adultos potius ac senes Occupdi, quanquam haud desunt, nostro seculo, quo maxime viget luxuria, podagrae in junioribus accedentis

exempla haec autem sunt rara admodum et insolita. Sextis amabilis, antequam proVenire cessant menstrua, et eunuchi, a podagra, maxima eX parte, immUnes sunt, et Omnes quoque, qui victum sudore frontis quaeritant, aut eXercitationibus laboriosis, vel oblectationibus mus culorum actione stipatis, nisi magna prius ad

morbum proclivitas, ut saepe accidit, invaluit), sese assuefaciunt. Otio languescentes, voluptati et omni intemperantiae speciei deditos, lacessit, tabernam humilem habitantes intactos relinquens. Rheumatismus, in 99 e Icio eNemplis, a subita aerii caloris vel frigoris mutatione, Originem deducit ; a causis vero, quarum natura

Omnino '

16쪽

DE RHEUMATISMO ACUTO.

omnino diversa est, quales corpus et animum. magnopere debilitant, proficiscitur arthritis. A isede et symptomatis etiam derivanda est inter hos morbos diagnos18. Rheumatismus, causis excitantibus applicatis, subito adoritur ; affectione8 quaedam, Contra, . partium internarum, praecipue Ventriculi, veluti concoctio praVa, natus, ructus acidi, aliquando insipidi, cum variis functionum debilitatarum s signis, podagram accedentem praecedunt. Symp- tomata haec, parOXysmo appropinquante, exalae cunt, et functiones omnes pervadit vigor insoli tus, et sysi ematis totius tonus plurimum auctus

evadit. Rheumatismum venientem raro praecedunt vel comitantur tales notae. Hic, per totum vitae decursum, saepius una vice, si causae excitantes vitantur, raro invadit, neque periodos regulares observat. Podagra vero certis

plerumque temporibus redit, intervalla satis jus ta servat, et dissicilius curatur. Paroxysmi primi duratio brevior ; sequentes magis protrahuntur. Locus aflectus quoque horum morborum

diagnosta suppeditat. Historia cnim tradita docet, juncturas majores corripere, musculorum tractum sequi, et plures partes eodem tempore icticere rheumatismum. Notatu etiam dignum videtur,

17쪽

DE RHEUMATISMO ACUTO.

videtur, quod tam late aliquando distunditur rheumatismus, ut quaenam pars dolore potissimum assiciatur, dicere nequeat aegrotus. Arinthritis articulos majores raro, minoreS, Ut manuum et pedum pollices, frequentissime occupat, unum simul tantum infestat, sed ab uno ad ali- una priori respondentem saepe migrat. Rheumatismus cum assectionibus internis rarius alternat ; sed viscera omnia saepissime graviter excruciat podagra. Ex inspectione cadaverum luculenter constat, materiam in rheumatismo effusam gelatinosam quodammodo evadere. Substantia, contra, creta cea arthritide laborantium articuli reperiuntur repleti. Nonnunquam discrimen acutum inter et chro nicum, illo praesertim tempore quo ad posteriorem prior Vergit, certum designare perquam difficile est. Haec itaque argumenti pars summam requirit diligentiam et ingenii acumen. RES Vero jam enumeratae satis attente consideratae impedient, quo minus hic in dubio haereamus. in acuto, insanimatione loco propita stipato, dia- thesis semper adest insana maioria, pullius pleni

et Iortes evadunt, urina rubra; sanguis Venaz cetractus crusta coriacea obducitur. Suum, Dierumque duarum aut trium hebdomadarum spa-

18쪽

ta DE RHEUMATISMO ACUTO.

tio, decursum morbus absolvit. Dolores ab una ad juncturam aliam serpere, et artus superiores et inferiores occupare observantur. Calore et rubore stipantur tumores. Ab applicatis calidis. multum exacerbantur dolores. Contra, in chronico raro adsunt symptomata febrilia, vel diathesis phlogistica, nec crustam coriaceam eXhibet sanguis. Haec observata, aliquando tamen ab aliis rebus circumstantibus admodum diversis, pendere videntur. Partes dolore cruciatae pallidae fiunt et frigescunt. Pulsus arteriarum nec pleni nec fortes, urina nulla ex parte rubra eva dit. Quantum ad tempus, per quod morbus manere solet, attinet, nulli dantur limites certi Partes corporis musculares potissimum, uti lumbi, coxendices, et ossa ischia, dolore veXanturo Calor quoque modicus levamen aegrotis miseris adfert.

In omnes, cujuscunque sint aetatis, seXus, aut temperamenti, causis excitantibus satis potentibus applicatis, invadere potesst rheumatismus. Quaedam

19쪽

DE RHEUMATISMO ACUTO.

Quaedam tamen singularia sunt, quae faciunt, ut unus hoc morbo corripiatur, dum alter ab eo liber manet. Sic vitam annum inter 15 et 35 degentes, temperamenti sanguinei et pleni, huic affectioni sunt praecipue obnoXii. Causae hunc habitum dantes variae sunt et numerosae ; sed sussiciat illas solummodo hic recensere, quae PO-tentius et magis instanter agunt. Huc referenda sunt quietum vitae genus, victous lautior, somnus nimius, evacuationes consuetae subito suppressae, ut perspiratio et menstrua. Hinc forsitan major faeminarum, quam Virorum, ad hunc morbum proclivitas. Huc etiam suppressio subitanea evacuationum, arte inductarum, ut

fetaceorum, epis pasticorum, et similium, sanguinis detractio, statis temporibus adhiberi consueta, omissa, haemorrhagiarum solitarum cessatio, pertinent. Praeterea, alia adhuc sunt, qVae, debilitatem inducendo, et hoc modo systema mobilius reddendo, hujusce morbi accessioni fa-

Vere notantur. Talem essed tum edere videntur humorum profusiones Omnes auetiores, Venus

immodica, morbi quilibet aegrum saepius infestantes, status convalescens. Notissimum enim

est, quod hi, qui ad sanitatem, post morbum

diuturnum, nuper reducti sunt, coeli et tempestatis

20쪽

tatis vicissitudines magis exquisite, quam alii, sentiunt. Applicato enim minori frigoris gradu,

facile morbo rursus tentantur, aut quodam alio ivitio corripiuntur. Cubicula calidiora, usus etiam laxationis calidae laequentior, vel potio tepida nimia, homines morbo opportunos etiam facere possunt. Insuper, tonica medicamenta diu continuata irritabilitatem systematis augere valent. Sydenhamius facit mentionem eXempli, ubi morbus, post usuna corticis Peruviani diuturnum, frequenter invaserat '. Habitum debilem, mobilem, et irritabilem faciendo agunt hae causae qui, eam ob rationem, causis nocentibus applicatis minus resistere valet. Hinc originem saepe ducunt rheumatismus, et alii affectus inflammatorii. Causis remotis annumerandum es frigus diutius applicatum. Tempore enim hyemali, aut gelu diu continuato, raro mortales morbUS CXCrcet, quoniam eo tempore et solida constricta, et quida condensata simul adsunt. Necnon calor per longum tempus continuatus, pro causa praedis ponente sola habendus est ; nam, in regionibus magis ad AEquatorem vel gentibus, rheumatismus raro aut nunquam incolas in 'a dit,

' Sydentiam, cap. V. secl. Vi.

SEARCH

MENU NAVIGATION