장음표시 사용
81쪽
Sudor, qui inde solebat quotidie horis matutini. erumpere, profuisse visus est ἔ nam medio septembri hinc abiit, nil aliud conquerens praeter levem imi dorsi
quae ab annis quatuor Pellagrosa evaserat , huc intravit mense iunio 1784. vertigine , auris Sinistrae tinnitu , diarrhoea , ardore pedum laborans . Simplex seri lactis lotio brevi manuum, pedumque erysipelat am desquamationem abstulit . Diarrhoea, quae decocto simar bae restiterat, cessavit ope potionis ex succo mali medici . Balneum tepidum ingressa est per dies et 8 , dein per Io sumpsit aq. taed. unc. viiJ. Plurimus interim per totum corpus erumpebat sum doe circa manus potissimum , & pedes ; unde ardor , quem querebatur, evanuit ita, ut dum hinc discedebat nil ei superesset praeter auris syrigmum in Domi degens bene habuit usque ad mensem se-bruarium anni subsequentis a781 , quo coepit imum dorsum ei dolere . Mense martio reviviscente manuum desquamatione dolor lumborum evanuit, & eius loco caput ipsum aD sectum fuit ; supervenerunt enim cephalaea , Vertigo , visus hebetatio , frequens opisthotonos . Mense malo hisce in miseriis constituta mulier ad me venit, ut rursus hic acciperetur .
82쪽
Praemisso leni purgante ex magnesia, & rheo, . dedi ei spatio mensis haustum sequentem . I
Mense iunio levato capite iterum dolor in imis vertebris lumbaribus revivixit.. Die 24. eiusdem mensis dolor hicce, quasi ictus globi ab ignea ballista explosi, sursum ad SuperioreSVertebras dorsales ascendit, summam inferens inopina-- to respirandi difficultatem p vespere vero iterum unde venerat redivit . Mense tutio dum aegra balneis utebatur domesticis, dolor dorsum deseruit, & coepit cervicem afficere Cum quodam brachiorum torpore; dein caput etiam rurSus Occupavit supervenientibus hemeralopia, sive vespertina caecitate , & gravativo dolore prae primis in deXtero capitis latere . Cucurbitulae in dorso, & nucha scarificatae colli , &brachiorum , non vero capitis dolori profuerunt . Neque sensibile levamen ortum est ab emplastro vesicatorio occipiti applicito ; unde adhuc hemicrania laborans abiit aegra ineunte septembri .
HISTORIA XXXVIII. I Llfabeth Rampinini loci Custellaneta ann. circiter os .
plethorica temperie donata mense augusto IT 84. mihi e se obtulit , ut in hoc acciperetur Nosocomio . Manus s
83쪽
innus , & pedes phlyctaenoso erythemite rubebant ;orisclabia livebant; gravativus occipitis dolor ad vertebras dorsales protendebatur ;. Sapor oris erat muriaticus; auris dextera tinniebat ; pruriebant oculorum palpebrae , &Sensus. aderat talis faucium constrictionis I ut nonnihil laederetur respirandi facultas Venae sectio cucurbitulae dorso scarifipatae , hirudines temporibus applicitae , balnea domestica plurimum
profuere; quapropter mense novembri ad domesticas curas aegra se contulit Domi bene habuit usque ad, februarii finem anni subsequentis 178y. , quo auris susurru S, qui tota princedenti hyeme perduraverat, molestior factus est, & oris sapor salinus cum caeteris revivixit, manuum etiam Super veniente desquamatione unde mense aprili rursus huc fuit admissa Quoniam omnia, quae anno antecedenti narraverati, adhuc aderant: ideo ipsam et auxilia repetita fuerunt , sed nullo levamine .. Mense julio data, ei fuit aqua communis vulgo a passare ut in Historia XIX. Mense augusto aqua calcis ad unc. X. quovis, mane sumenda continuata fuit per dies M. Interim sapor oris,
qui ut dixi muriatico erat similis , fiebat mitis, aliquando parum ab austero dissimilis . Mense septembri aqua communis iterum repetita est ut mense tutio. Ineunte octobri discessit paucum experta levamen , superstite etiam leviori salino sapore.
84쪽
Α ela Naeelii loci Fugnano ann. 3 o. regularibus
semper catamentis gavisa , etsi a pluribus annis externa ferret pellagrae signa , nullum tamen salutis damnua saltem : sensibile experiebatur . I 78 . Solitae desquamationi vertigo accessit , diplopia , i& aurium Susurrus ..1783. Morbo ingravescente tandem die I 3. martii ad hoc se contulit Nosocomium , fronte maculis terreis deturpata, & manuum dorso epidermide exspoliato. Doloris dorsi , quem querebatur , mutationes prae. caeteris placuit attente . observare ; mira enim fuit ejusdem
Mense apsili occiput dolebat; brachia erant torpida; caput postrorsum invite . trahebatur, & saepe aegra pro grediens currere cogebatur. Mense malo ae vanescentibus iam dictis symptomatibus , dolor coepit lumbares vertebras occupare ad totum abdomen se se propagans xum umbilici aetractione , &formicatione extremitatum . 'Mense iunio vertebrarum dolor sensim ad os sacrum descendens effecit , ut inferiores extremitates puncturis dolorificis vexatae saepe coacte . subsilirent. Cum matutinus haustus ex unc. iij. succi depuratinasturtii, & alcati fix. vegetab. gr. vi. ad dies a . protractus nil profuisset, balnea domeatica ingressa aegra est per dies 24. ; quibus transactis cum nil remaneret,
85쪽
PA,qualina Poncirota ann. 27. loci Borsano , cuius' parentes ambo pellagrosi occubuere , mihi se se obtulit die is . aprilis 178 1. gerens manus , & pedes phlyctaenis ,
ac epidermidis separatione turpeS . . Gingivae rubebant; sapor oris erat salinus; objecta saepe gemina apparebant ; humor acer loco catamentorum e vulva stillabat, de quod erat frequentius, dolor dorsi ad abdomen protendebatur cum umbilici retractione , α extremitatum Stupore . Vitia externa post paucos ab ingressu dies sponte evanuerunt et caeteris autem neque profuit haustus seri lactis fumaria alterati per dies zo. , neque aqua com munis exhibita methodo a passare.
Aria Morelli annorum I 8. loci Canegrate , cui a decem annis epidermis in dorso manuum exsoliabatur , menSe martio I 781. ad me venit optimo ita corporis habitu donata , ut sanam iuraSSem . Quae autem pateretur, ab ea cum quaererem , res pondit , caput , & scapulas dolere, pedes molesto cruciari ardore , aures tinnire , & saepe progredientem cur rere cogi .
Sub finem aprilis primum eam purgavi ope rhei, di magnesiae; dein iussi, ut quovis mane stragulis bene
86쪽
Dum sic continuabat dierum 24. spatio , menstrua pudigatio primum erupit ; sed sapor oris factus est ei salinus , quod nondum fuerat experta. Mense iunio praescripsi, ut vespere totum corpus, juxta spinam praecipue, laneis pannis fricaretur, dc mane sequens ei praeberetur decoctum . Lign. maia . ras. unc. sem. Rad. liqvir. drach. 6. Relinque in digestione per noctem , deis addendo
Card. bened. mau. Sem. Rull. vase clauso per hor. τ lat. unc. xij. sumatur calida mane cum determinatione ad sudorem.
Mensis spatio continuatum hoc fuit , leni quavis vice erumpente Sudore . Dolor interim, cuius antea sedes in vertebris erat dor- salibus , usque ad os sacrum subsedit; unde factum fuit , ut caput levaretur,& contra inferiores afficerentur extetemitates. Mense augusto gingivae nonnihil tumentes sanguinem a pressione facile fundebant . Tunc dabatur illi
Sequens remedium . Succ. depur. nasturt. aqv. unc. iij. Sal. absinth. alcaI. gr. vj.
Postquam hoc continuasset per dies I 3. gingivaeaolidatae sunt , de aegra melius habuit quoad dolores . Mense
87쪽
Mense septembri discessit , snperstite adhuc levi lumborum dolore , & fronte maculis luridis deturpata . Quoniam discedenti ei iusseram , ut si quid novi
eveniret, iterum me consuleret , post paucos dies ad me venit ostendens mihi manus , & brachia levi erythemate rubentia , quod ei evenisse narrabat prima die, qua se ad agrestes labores contulerat ; unde vereor , ne Vere venturo pejus habeat . Quae sequuntur, etsi nondum completae sint , u pote adhuc hic decumbentium aegrorum Historiae eas tamen optimum duxi afferre , alias Superis faventibus
HISTORIA XLII. Hieronyma Zaffaroni ann. 36 . loci cisIago cuius
amita peldagrae morbo decessit, & filius annum aetatis agens octavum iam incipit in manuum dorso desquamari anno I 78o., cum laetum gereret , manus epidermide sensit exspoliari, idque repetitum fuit duobus sequentibus
et 783. Levissimo prodeunte manuum vitio ad paucos dies deliravit. I 84. Etsi rursus utero gravis domi fere semper detineretur, & nil extus appareret , delirium tamen factum est diuturnum , maxime p0stquam mense majopeperiSSet. E domo fugiens per solitudines noctivaga saepe in obvia stagna se projiciebat . Quod si eam maritus corripe
88쪽
riperet inventam, se tali uri ardore respondebat, in capite praesertim , ut eum morte extinguere vellet. Hisce in miseriis constitutam accepi mense septembri
Delirium tota hyeme perduravit, etsi seiaceum collo apertum detineretur. Canens, & clamans in Somnes noctes transigebat; carbones , calcis fragmenta , o Vorum testas , ossa in deliciis habebat ; quin immo ad tantum devenerat , ut alvi faeces ederet. Mense martio delirium sensim evanuit , dc aegra melius habuit. Per dies et q. sumpsit sequens remedium . . OL tara. per deliq. gutt. xij.
Dein per mensem decoctum e lignis sudoriferis ei fuit exhibitum . Mense tu Iio domestica balnea ingressa est.
Mense augusto sensuum internorum facultatibus optime pollens tali corporis habitu donabatur , ut sana videretur ; supererat vero obtusus dolor in pede sinistro. Mense Octobri coepit imum dorsum dolere , &caput ardoris sensu cruciari horis praesertim vespertinis . Mense novembri limpidus humor salis marini saporem aemulans saepe ubertim in os confluebat; cui accessere frequentes circa umbilicum dolores , ventris mur
89쪽
Nosocomium delata fuit mense majo 1783. delirans,& manuum , pedumque dorsum epidermide gerens exspoliatum 4 Quae praecesserant scire non potui r quae auten L. hic observavi breviter describam .. Opium horis vespertinis exhibitum somnum ne per minutum quidem conciliare potuit , etsi ad gr. ij. d
Camphora delirium auxit; glacies capiti raso imposita nonnihil aegram stupefacere videbatur; seiaceum collo inutile fuit potus aquae gelidae nullum attulit levamen e quod etiam dicendum de balneis domesticis ,& de vesicatorio emplastro circa posterius suturae Sagit Ialis extremum applicito. Uno verbo hisce omnibus incassum tentatis aegra ut antea delirat modo clamans, modo plorans , noctesque transigens insomnes . Notandum est autem diuturni huius delirii decursu pulsus semper fuisse duriusculos , & celeres, sudore saepe peculiaris odoris per totum corpus erumpentes unde nil mirum si macies accesserit.
HISTORIA XLIV. YNtonius ruatia Moniicelli loci Lainate ann. 37. a
pluribus annis manuum pellagrosam desquamationem ferre coeperat quovis vere, ita tamen , ut agrorum culturae in cumbere prosequeretur .
90쪽
mporis progressu, cum plura ex iis, quae pellagrae
sunt, symptomata sensim accessissent, ut diar rhoea, vertigo , delirium per vices recurrens , quater in maiori Mediolani Nosocomio acceptus fuit , quaterque balneis
I 783. Mense marito huc ingrediens , etsi nullo cutis vitio foedaretur desquamationem enim iamdiu aquatuor arinis minime apparuisse narrabat , plura tamen conquerebatur , quae inveteratum morbum denotabam , uti sunt visus, hebetatio, oculorum lacrymatio , obtura metalistrinarium, sapor muriaticus, frequens exspuitio, tussis, dolorimi dorsi, & inferiorum extremitatum debilitas . Quoniam tussis symptoma gravius videbatur molesta enim erat, fle sputum modo sanguinis stetiis, modo puru lentis floccis interspersum prodibat , ideo primum omnem industriam collocavi, ut imminenti phthisi obviam irem. Hinc statim diaeta semilactea praescripta fuit, & maCe decoctum rad. chin. dulc. cum lacte praebebatur . Methodus haec continuata luit usque ad medium aprilem , quo, cum adhuc tussicula sensu erosionis Stipata persisteret , nota omissa solita diaeta ei coepi dare mane , vespere drach. i. Ss. pulv. Haly . Mense malo evanuit tussis verum dolor coepit modo sursum elevari usque ad occiput , modo iterum deorsum ferri, varia producens symptomada iuxta Situs diversitatem . Etenim si dolor in cervicalibus , aut dor- salibus vertebris maxime saeviebat , tunc etiam ad collum, brachia, & scapulas protendebatur; si in lumbares descendebat , tunc saepe abdomen Zonae sensu con Stringebatur; si tandem in sacrum os perducebatur, tunc etiam