P. Aerodii Andega. I.C. Decretorum, rerumue apud diuersos populos ab omni antiquitate iudicaturum, libri duo qui ad formam Digestorum & Codicis Iustinianei redacti sunt, item usui forensi ac moribus Gallicis accomodati. Accedit tractatus de origine &

발행: 1567년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류:

321쪽

AD LEGEM coRNEL. DE SICAR. 289perator variis bellis occupatus esset per Italiam kxcentorum latronum manu comparata, pra

dam agere instituit. Sed tandem comprehensus& a Papiniano Iurisconsulto Praesecto Prael rio interrogatus, cur latrocinium factitasse respondisse sertur,Et tu cur Praesectus cs3Ideoque placuit eum damnari ad bestias.

AD LEGEM CORNELIAM DE

sICARIIS ET VENEFICIS. Tit. XII. In homicidio quod tu turba a multitudine com miss-m es,quae serμanda sit panae exigendae ratio. I. Ex Herodoto, lib. v.

VI caer Athenieses graui exorto bello inter eos & AEginetas,ad unum usq; omnes intersecti sunt. Is cum solus Athenas rediisset, aegre tulerunt omnium uxores qui in acie occubuerVt,incolume huc unu videre ac superstite. Igitur unaquaeq; de viro suo quasi ubinam is es set, deque uniuersa & comuni clade quaesitura, i hunc circumfusae ambiunt, fibulisque & acubus vestium suarum compungentes,tandem interficiunt. Visa est, ac merito, Atheniensium magistratibus,graui accepta clade haec grauior caedes. Igitur diu multumque inter eos actum est,

qua poena id vindicari posset. Prosecto quia ad

nimio plures hoc crimen pertinebat: in omnes animaduerti non oportere, sapicntissime videbatur. in unam etiam aut alteram capitis an-x quirere

322쪽

1'o DECRETOR vM Lia ER ILquirere: id quidem aequum verumque esse posse, si ea inter caeteras agnosteretur quod fere in his popularibus delictis non accidit)quae vel krire inchoasset, vel cuius certe ictu ille potissimum periisset.attame aliquid vel dolori concedendum , si hanc maxime cognouissent. Igitur nec damnari ullam, nec omnes absolui placuit. Id modo costitutum est,ut eo in posterum vestimenti genere mulieres omnes uteretur,cui componendo, fibulis & acubus non opus esset. I/γGraecia,ne quidem aetate Nel imprudentia homiciadium excusabatur.

II. Ex Xenophonte, lib. III r. de Cyri minorris expeditione. DACRONTIVs Spartanus, & puer adhuc,&iinprudes, puerum alteru Laconico cultro percussiim occiderat. Ob id certe exilio damnatus est. nam & apud Graecos exilio voluntario se tuiti casus luebantur. & cum nullii homicidium impunitum esse debere existimarent:exilio pu rorum, non tam eorum iniuriam puniebat, quae certe sine animo nocendi nulla esse pote st: quam parentum incuriam atque ignauiam, qui

si diligentiam praestitissent,silii utique non pe

cassendi Lege Cornelia tenetur, qui fecerit ut quis innocens es

cunueniretur, lamnaretur.

III. Ex Xenophonte, lib. I. rerum Graeca rum: & Valerio Maximo, lib. IX. cap. v II I. Vic TO

323쪽

AD LEGEM CORNE. DE s ICAR. 2'et

VICTO nauali pugna Callicratide Lacedaemoniorum duce, & cum eo praelio Athenienses vigintiquinque naues cum viris ipsis amisisset: placuerat Ducibus Atheniensium Cononi, Diomedonti, Leonti, Pericli, Eresinidi, Aristocrati, Archestrato, Protomacho, Thrasyllo &Arista eni, Theramenem & Thrasybulum cum . quibus clam aliis Praesectis , iis qui naufragium, fecissent, auxilio mittere, ut aut vivos recolligerent , aut mortuos sepelirent: quae cura semper apud omnes Graecos potissima mir. Id vero tepessate impediti Theramenes & Thrasybulus

inuiti praetermiserant. Attamo hi decem reue si Imperatores, sententiam dicente Timocrate, nec non ipso Theramene avus ante, a Senatu

decretum est, ut statim e vinculis rationem redderent,cur naufragis opem non tulissent, mortuos sepulturae non tradidisient. Hi tepestatis excusationem afferebant . praeterea si quos hoc nomine accusari aut supplicio assici oporteat, culpam esse in Theramene & Thrasybulo, qui quod eis imperassent, non praestiterunt. Quod ad se attinet, curae ac diligentiae suae testen a

bere omnem exercitum. Clim in noctem incidisset haec tumultuaria accusatio, ita ut manus

quibus eleuandis Populus quod vult iubet ac decernit,inspici no possiepi:placuit rem in alium diem reiici: interim vero arbitraturum Senatum, quae poenaDucibus dici debeat. Postridie Senatus, cum Theramenes de Callixenus rem omnibus artibus & occulta calumnia in inuidiat a protram

324쪽

ayr DECRETORYM LIBER II. protraxissent, censuit eam,uti si plane cognita esset ac perspecta, iudicio Populi committi portere, hac coditione, ut si damnari placuisset, Undecimviris occide di traderentur, bona publicarentur,& eorum decima Deo voveretur. Sed

extitit Euryptolemus Callixenum accusans:i dignu esse, prius iudicium dici, quam legum ordine reis & aduersus reos causam dicere permitteretur . Legitimam hanc siue damnationem siue a b lutionem esse non videri, cuius aduersus leges, extraor inarium fuisset iudicivman quo reus ad defendendum suos ac legitimos dies non habuisset. Legem esse, ut si quis Populum Atheniensem laeserit, vinctus coram Populo caussam disat, & si noxius ese reperiatur, publicatis bonis in Barathru proiiciatur: ut

si qui sint sacrilegi, proditores, hi in foro prius

more maiorum accusentur: si conuicti sint, ne in Attica sepeliantur. Illa aut altera lege Duces accusentur,certe iuris ordinaria sorma, non statim ac nullo interuallo,peragi oportere: nepostea innoxios & indemnatos occidisse poeniteat, praesertim post tantam Populo Atheniensi adeptam victoriam. Hoc certe esse in accusatione, quod destincti praesto nauali, rem ita optime geri censuerunt, astipulante etiam Thrasybulo, si cum parte nauium hostes persequerentur: pars altera Thrasybulo & Therament ad subsidium

naufragorum relinqueretur. itaque vel horum noxam, vel nullius esse. Quapropter censere se,

ut de reis secundum leges iudicaretur, & bis de

325쪽

unoquoque sortitio seret, non ut Senatui placuit, unicis suffragiis de uniuersis Ducibus Populus sententiam ferat. Sed auctore Callixeno, & accusatorum factione & opibus, cum diceret indignum esse, si quae Populus facere vel-ht, unius hominis sententia prohiberetur, et si Eu ptolemus solus plus valeret, quam consentientis Senatus auctoritas: sactum est, ut scisceret Populus, se & de Ducibus, & de iis qui intercederent quo minus suffragia fierent, stamul iudicium latur u . Quare Iudicibus imperatum est, ut primi sententiam dicerent. Hi antea quidem negarunt, se contra leges suffragia laturos , sed postea timore periculi tulere omnes, praeter Socrate Sophronisci filium. Itaq; decem strenuissimi Duces & innoxii, damnati sint: ex quibus sex qui praesentes erant, occisi sunt. At paulo post, tanta iniquitate iud cii perspecta, Populus iussit, ut a quibus seductus ac subornatus esset, hi capitis arcesserentur, & vades darent quoad iudicaretur. At Callixenus cibi ab-1tinentia sibi mortem attulit: reliqui orta sedi tione, abierunt in exilium, priusquam damna

rentur.

Hac lege Gercetur qui pecunia corruptus damnauis innocentem, aut inique iudicauit.

IIII. Ex Herodoto, lib. v. & Valerio Maxu

SI SANN Es, cum pecunia atque Iargitione corruptus, inique iudicasset,lisic Cambyses Rext 3 Persa-

326쪽

Persarum saucibus strangulari, ac vellicato cadauere, pellem, quo sederat tribunali,intendi aecosterni iussit. Huic cum idem postea filium Su,, sannis Otanem praefecisset: Memento, ait, quo ,, ex loco iudices. Familiare fuit alioqui supplicium Persis,cutem vitiis etiam hominibus detr here, nunc solida, nunc particulatim. Qeterum de hac re ita scribit Ammianus Marcellinus lib. DXXII I. Quod supersedere coria damnati ob ini- , , quitatem Iudicis,Iudex alius cogebatur: aut fin-ο, xit vetustas, aut olim recepta consuetudo cessauit. Loquitur enim Marcellinus de suis atque Imperatoris Iuliani temporibus.

Neminem licet vel iniuria accepta occidere ,s aliter nos seruare oe iure ulcisci possumus. V. Ex Cicerone, Verrina Ia I. PHILO DAMus, Lampsacenorum in Asia, genere,honore, copiis,existimatione facile Princeps: cum in hospitiu Rubrius,iussit C. Verris Legati, apud eum deductus esset: & vocatis ab eo comitibus, id agi atque id parari intelligeret,ut filiae suae vis agerretur:filium seruosq; suos ad se

menerant. Ibi, lictor Verris Cornelius, qui cum eius seruis a Rubrio collocatus esse dicebatur quasi in praesidio, ad auferendam mulierem, Occiditur: serui nonnulli vulueratur: ipse Rubrius in turba fauciatur. Legis Corneliae rei Philo damus & eius filius apud C.Neronem Proulaias Praesidem accusantur. Iniuria negari non poterata

327쪽

AD LEGEM CORNEL. DE sICA.terat. sed quia dicebatur non oportere esse ne in ulciscenda quidem iniuria, cuiquam hominis occidendi potestatem: cum primo caussam ampliasset, altera demum actione patrem filiumque reos ex sis a consiliique sui sententia condemna-tiit.& certe securi percussi sunt, ut a Cicerone relatum est,sed oratorie ad crimen eleuandum.

Quos liceat iure interficere.

VI. Ex Cicerone,pro Milone.Plutarcho, in Bruto. Appiano, lib. i iii. bellorii ciuiliu, Velleio .

Paterculo. Dione Nicato, lib. XLvi. & xLVII.

in o D Iulium Caesarem Brutus & Cassius interfecerint: in Senatu primum tu cum omnium antecedetium malorum & iniuriarum obliuio nem M.Cicero persiuasit,iure eos secisse pronunciatum est. nam honores ex sua voluntate praestabat, quia Populo antea deserebantur: nec Senatui ad se venienti assurgebat: aliaque regia ac pene tyranica faciebat. Iidcm postea, Octauit Antonii, Lepidi coniuratione facta, Brutus a Cornificio:ab Agrippa Cassius repetiti & accu--ti, damnati sunt absentes. igni & aqua interdictum est,& bona eorum publicata. Sed in hoc postremo iudicio, liberas sententias Iudices non habuisse, certum est: lerosque potius metu, aut fauore, studiὀve Carfatis impulsos, quam ex animani sui sententia iudicasse, argumento est Iulius Coronas Senator,qui quod M. Brut solus aperte

suo calculo absoluisset, ideo postea proscriptuβ est. Sed an omnino iure Caesar sit occis',siqus t ratur,

328쪽

DECRETORVM LIBER ILratur, decisum esse arbitror ab Atheniensibus, quibus nihil erat cur non religiose iudicarent. Nam cum Brutus & Cassius Athenas aduenis.sent, magnificentissime accepti sunt,aerci'; st tuis communi decreto ob Tyrannicidium donati sunt, iuxtaque Harmodium ac Aristogitonem egregii pariter non facti, sed consilii conatus': duntaxat autores, Plebs nominatim poni iussit. Videtur & P . Scipio Africanus huic quaestioni praeiudicium attulisse. nam quondam interr 'gatus a Carbone Tribunople. quid de T. Gracchi caede sentiret, respondit, Si is occupandat Reip.animum habuisset, iure caesum. Certe Iulium Caesarem Remp. occupasse negare non possumus. Iam & qui a propinquis suis damnatus est,num iure csius dici potest atqui Piso Caesaris socer,& L. Caesar propinquus censuersit eum deiuncti etiam hominis honore carere oportere.Dolabella Cos columnam in foro,id est titu vi eius euertit,ac forum expiauit.Ergo iure quidem interfectus est: sed non utiliter pro Reip. Romanae temporibus. I, homicidii poseafacti conscius esse arguitur,qui de eo

antea poemate cecinit.

VII. Ex Dione Nicaeo, lib. LvII. C. Lu TORI vs Priscus,Eques, Poeta nobilis aegrotante adhuc Druso Tyberii filio, carmina de morte illius scripserat. Indignissimumhoemerito Senatui visum est. Quid enim aliud ex eo dici aut coniici potuit, quam his versibus li-

329쪽

quidb Priscum persuadere unicuique voluisse, aut mortis illius cum AElio Seiano & Liuilla

Drusi, se conscium esse: aut quidem certe cupidumῖquorum utrumque poenam meretur.quare a Senatu condemnatus, vita decessit.

Non auditur perire Nolens.

VIII Ex Cornelio Tacito,lib. X II L

OcTAVI vs Sagitta, Tribunus, Pontiae mulieris alteri nuptae amore vecors, ingetibus d nis adulterium,mox ut maritu omitteret,eme catus est, suum matrimonium promittens. Vbi mulier vacua fuit,reperta spe ditioris coniugis, promissa exuit. Octauius postquam spernitur, noctem unam ad solatium poposcisse dicitur, qua delinitus, modum in posterum adhiberex. Saluitur nox, & Pontia consciae ancillae custodiam cubiculi mandat. Ille uno cum liberto,se rum nocte occultum inseri, ac nihil metuentem ferro transverberat. accurrentem ancillam vulnere absterret,cubiculoque prorumpit. Postera die manifesta caedes erat,nec multum ambiguus Percussor. quippe mansitasse una covincebatur. Sed libertus suum illud lacinus esse ingenue profitebatur: se patroni inimicitias ultum esse.&iam commouerat quosda magnitudine cXe-pli: donec ancilla resecta ex vulnere, negotium omne aperuit.quamobre postulatus apud Con sules Octauius a patre intersectae spoliquam tamen Tribunatu abierat sententia Patrum lege Cornelia de sicariis condemnatur.

330쪽

De veneficis. Minae praecedentes,quaesivi omnibuι Guie Iuris G euentu confirmantor, certam Ῥeneficii probationem adferunt.

I X. Ex Tito Liuio,decade III I.lib. X. ARTA Hostilia, ut venefica mariti sui d. Calpurnii Pisonis, eo maxime damnata est, quod Fuluio Flacco filio suo iis comitiis repulsam passo, quibus Piso vitricus Consul designatus erat, exprobrasse diceretur, ei iam tertium Petenti,negatum Consulatum esse: ideoq; tunc illum monuisse, ut quartam petitionem praepararet.se effecturam, qui Consul intra duos menses essiceretur.quod acciderat,vi & maritus Hostiliae intra hanc diem moreretur,& in eius vitrici locum ipse inFulvius Flaccus sufficeretur. QMae sibi partum ab Perit crimen huius legis Gutrahit. X. Ex Cicerone,pro A.Cluentio.& Tryphonino Iurisconsulto,lib. x disputationum. M v L I E R quaedam Milesia, quod ab haeredibus secundis accepta pecunia, partum sibi ipsa modicamentis abegisset, rei capitalis damnata est. neque iniuria, quae spem parentis, memoriam

nominis, subsidium generis, haeredem familiar,dόsignatum Reipublicae ciuem sustulisset. Itaque & haec marito iusta caussa diuortii fuit, si

sua ope vel industria uxor abortum secerit. Poena νeneficii, ultimum supplicium.

XI. Ex Suetonio Tranquillo,in Galba cap. IX. LEx x t r. tabularum iis qui ad legitimam pia

SEARCH

MENU NAVIGATION