De acido hydrocyanico disquisitio quam ad summos in medicina honores in celeberrimo ac pervetusto archigymnasio Patavino rite adipiscendos proponit Aloysius De Pretisn Tridentinus

발행: 1832년

분량: 17페이지

출처: archive.org

분류: 약학

1쪽

IN EDICINA HONORES

ARCHIGYΜNASIO PATAVINO

ALOYSIUS DE PRETIS

TRIDENTINUS

TYPIS SEMINARII

MDCCCLXXII.

3쪽

PATRI OPTIMO

ΜEDICINAE HET CHIRURGIAE , DOCTORI GRATISSIΜVSO FILIUS

5쪽

Inter varias substantias, quae sub sine prae teriti saeculi, laventibus magnis hemiae progressibus detectae et postremis hisce temporibus in usum medicum vocatae fuerunt, praecipuum certe locum obtinet acidum hydrocyanicum Aracheelio anno 1 3 inventum, acidi horussici nomino ab ipso nec non a Guyton-Μorveaujo et a Berg- manno insignitum fuit, utpote quod a caeluleo herolinensi habebatur. Alii exinde Eooticum, Bru- gnatellius noster Oxyprussicum, et Thenardus hydra Eo carbonicum acidum ipsum nuncupaverunt.

Cum vero Gay-Lussaeus agnoverit illud constare ex hydrogenio, nitrogenio et carbonio, et cum viderit nitrogenium et carbonium basim acidi conis alituere, et acidam naturam ab accedente hydro genio illi ommunicatam esse, secundum legeschemicae nomenclaturae acidum hydrocyanicum

illud vocavit. Quamvis, uti diximus, inventio hujus acidi Seheelio sit tribuenda, chemicus tamen iste nunquam purum illud obtinuit, sed multa semper et indeterminata aquae quantitate inquinatum. Qui vero purissimum acidum hydrocyanicum ob -

6쪽

tinuit, Gay-Lussacus fuit, cuius hemicum processu in nos hic exhibemus. Sumitur retorta vitrea tubulata, quae Commu

nicet cum extremitate ubi vitrei pedem unum eum dimidio vel pedes duos longi, dum alteri tu-hi extremitati excipulum vitreum unitur, et uniones luto obliniuntur. Tertia pars longitudinis tu-bi impletur carbonate calcis in frustula redacto, et spatium quod reliquum est chloruret calcis fuso Ponitur in retorta percyanurum mercurii in Pulverem subtilem tritum, cui adsunditur acidum hydrochloricum concentratum, curando tamen ut abundet percyanurum mercurii, aliter eum acido hydrocyanico distularet etiam acidum hydrothloricum . In hac operatione decomponuntur simul acidum hydrochloricum et percyanurum, efformatur perchiorurum mercurii et acidum hydrocyanicum, quod distillat et condensatur prius circa carbonatem calcis, dein leni igne transit ad chlo. ruretum calcis, et tandem in excipulo vitreo ubi frigoris artificialis ope condensatur. Acidum hydrocyanicum, hac ratione Paratum, liquidum refert, decolorum , transparens, odoris sortis intolerabilis, illi amygdalarum amararum simillimi linguae adplicitum rigoris, dein caloris

et acredinis sensum exeitat. Colorem caeruleum chartae exploratoriae in rubrum mutat, qui tamen

priori mox cedit, ubi cum aquae decuplo agitetur. Valde volatile est, ita ut ad 26 ther- mometri centigradi in ebullitionem trahatur, etsi gutta vel binae super chartam iundantur, ejus

7쪽

pars subito evaporatur, et tantam caloris copiam arripit, ut altera in statum solidum reducatur. Sibi ipsi commissum acidum hydrocyanicum in vase etiam clauso, sed luci expositum, decomponitur atque nigrescit, quia carbonium praecipitatur Μelandri et efformatur ammonium. Hanc decom-Positionem, quae aliquando spatio unius horae evenit, ubi a quindecim jam diebus servetur, semper obtinet. Unitur qualibet ratione eum alcoho-Ie, et in hac solutione per annos mea servari

Potesta

Acidum hydrocyanicum iam formatum nunquam in natura inventum fuit. Nonnulli tamen arbitrantur qua tale illud existere in soliis lauro- Cerasi in amygdalis amaris, in foliis et floribus perfici, et in aliis plantis familiae rosacearum. Siquidem unus odor in plurimis ex hisce vegetabilibus acidi istiusmodi praesentiam ostendit, et reapse ab anno 18oa, in quo Bohnius et Schrade rius primi eam detexerunt in aquis distillatis lauro cerasi, amygdalarum amararum, foliorumque Persici usque ad nostra haec tempora, hemici quamplurimi substantiam, de qua agimus, in regno vegetabili magis magisque dissusam esse in ene-Tunt. Praeterea materiae animales omnes distil- Iationis ope in carbonem nitrogenarum rediguntur, qui cum lixiva caustica igni commissus in cyanurum lixivae redigitur, quod acido sulphuri- eo multum diluto pertractatum acidum hydroeyanicum evolvit. Immo est qui putat, acidum hoc sub nonnullorum morborum vi in ipso animali or-

8쪽

ganismo sponte nasci idque argumentis ex ana- Iogia atque ex inductione desumptis probare o . natur; quemadmodum in disquisitionibus, animadversionibusque celeb Coullonii videre juvat. Haec quoad proprietates physica atque hemiis eas acidi hydrocranici sussiciant: aecedamus nunc ad ejus relationem cum organismo animalI. Nullam fortasse habemus substantiam, cujus iacultates agendique ratio in hominibus pariter ac in ceteris animalibus pluribus experimentis investigatae suerint Schrade rus, Itinerus, Rober tus, GaZanus, Callics, et praecipue Emmertus, Coullonius et Orsila sua quisque tentamina obse vationesque instituerunt, ex quibus haec erutio

sunt

Acidum hydrocyanicum methodo Gay-Lussa ei obtentum inter venena adhuc cognita tanquam maximum habendum, et licet aqua dilutum, ubi major ejusdem dosis sit, eadem semperagit ratione. Haec vero nocentissima actio super varias animalium classes, Praecipue autem super animalia calido sanguine donata exercetur eoque major semper evadit, quo major acidi dosis temporis patia, Per quae illud varias organismi partes tangit, diuturniora anima experimentis subjectum, minori aetate, sensibilitate exquisitiori, vividiore sanguinis circulo, magisque extensis o ganis respirationis praeditum. Si excipias organa alba, uti dicunt, acidum hydrocyanicum actionem Suam semper exerit, quicumque sit textus cui admovetur ejus tamen actio ita per naturam

9쪽

textus ipsius modificatur, ut maxima valdeque potens observetur, si acidui in arteriarum system injiciatur, magna ubi injectio in venarum systema in tracheam Pulmonesque fiat, minor, si venenum in cavitates serosas introductum, vel intus adhibitum sub forma potus aut lysmatis sue rit et omnium minima, ubi acidum alicui parti vulneratae, vel cerebro spinatique medullae minime amplius junctae admoveatur. Immediate vero vel mediate per absorptionem acidum borussicum vias circulationis ingreditur, ubi in cerebrum prae- primis, in pulmones deinde, in organa sensus et tandem agit in musculos voluntati subjectos, quorum irritabilitatem delet eodem ipso tempore, quo cordis intestinorumque adimit contractilitatem. In omnibus porro animalibus, ac proinde in homine sub nocenti acidi hydrocyanici actione, respiratio illico turbatur, universalis vel partialis paralyseos signa exoriuntur, variique substantiarum

Darcoticarum observantur effectus. Ubi mors ac IH

di usum immediate subsequatur, procumbit animal, caput ejus retrorsum vertitur, spasmodicus rigor membra omnia tenet, circulatio, et manifestius etiam respiratio turbantur, immobiles evadunt palpebrae, vitae principium protinus exilit. Ubi vero mors illico non inducatur, lentiusque evadat acidi actio, paulo post ejus introductionem insurgunt, nausea vomitus, sensus ponderis

ad caput, cephalaea, respiratio fit anhelos atque dissicilis eordis motus tumultuosi redduntur, titubant extremitates inseriores, tetanicis comul-

10쪽

sionibus superiores praesertim artus tenentur, Pr trusi rutilant oculi et nisi iterat vomitus levamen adtulerint, symptomata istiusmodi magis magisque ingravescunt, usquedum sensus omnis in inserioribus extremitatibus prius, ac dein in ceteris corporis partibus imminutus atque deletus, respiratio modo sibila, modo interrupta, motuum eordis increscens debilitas atque cessatio, inter

nonnullarum horarum spatium, rarius vero nychinthemeri, mortem enuntiant. Quod si vel copioso juvante vomitu, vel opportunorum auxiliorum opetristis exitus avertatur, respiratio magis regularis ac deinde naturalis redditur, palpebrae propria

nunquam sensi huitate prorsus Carente moventur,

tetanici motus cessant, vel et longioribus intervallis et debiliores adparent, oculi sedem suam servant, naturalemque splendorem Praeseserunt, neque quidquam aliud ex morbosis symptomatibus diutius remanet, praeter artuum tremorem subquaque aegroti actione motuque Cadavera vero Peremptorum ex acido hydrocyanico hujus odorem exhalant, cerebro praesertim, medulla sp, nati, sanguine atque corde musculi eorum, Propria carentes irritabilitate, ne a galvanico quidem Stimulo excitantur venae sanguine atro, oleoSO, denso repertae conspiciuntur, praecipue in ence- Phalo, epat atque pulmonibus. Ceterum, ubi mors cita suerit, nulla in textubus, quibus acia dum admovebatur, inflammationis signa occurrunt, semperque cadavera multo serius a putredine codiripiuntur . . .

SEARCH

MENU NAVIGATION