Concilium Mexicanum Provinciale, celebratum Mexici Anno MDLXXXV. praeside D.D. Petro Moya de Contreras, Archiepiscopo eiusdem urbis. Confirmatum Romae die XXVII. Octobris, Anno MDLXXXIX. et postea iussu regio editum Mexici Anno MDCXXII.

발행: 1725년

분량: 627페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

Hispanica tradatur, Indis vero propria

sia materna.

. S. IV. Ludi Magistri(l studeant, puerus

cum primis litterarum rudimentis, doctrina, & Christianis moribus imbu re: quidus ad id praestandum iubetur, ut singulis diebus pueros alta voce recitare faciant, fidei initia, eademque illis explicent ad ordinem in Cathecismo ab hac Synodo constitutum , quoties vero id negligenter omiserint, pinnae duorum pondo labiaceant, hospitalis domo , ac denuntiatori aequis partibus applicandorum

S. V.

Imorum curati, tam saeculares,quam regulares , omni diligentia procurent , ut in iliis oppidis, pagis, seu vicis , in quibus ipsi resident, Scholae insciituantur, ubi Indorum pueri legere, describere discant , Christianae doctrinae documenta accipiant , Hispanamque linguam doceantur. Id enim maxime conveniens ad Christianam , ac civilem Drusi iustitutivum : inviseno ur ta

ludi S titi de fidei initin a

42쪽

CONCILIUM

.XIIen curati, ne has Scholas erigeniti praetextu, Indorum operis ad ligna ferendum , & alios suos proprios usus abutantur. Quod si secus fecerint,a Praelato puniantur, & ad restituendam Indis iustam laborum suorum mercedem compeliantur. De quo latius infra titulo

de iniurijs, & damno dato. VI. m M' C Unt pleraque (m huius Provinciae' loca, in quibus permulti servi vin-

vers Nulla est cutis ferreis constriisti, permultique In- amplior, di imetallorum sedinis, & ergastulis inclusi tenentur, qui necessaria ad salutem doctrina destituuntur , non sine magno conscientiae eorum, qui eos sic constric- tDS tenent, detrimento, ac dolore Episcoporum, quorum pastorali solicitudini incumbit oves pascere , & earum saluti prospicere. Cupiens igitur haec sancta Synodus huic tam grave incommodo occurrere ; Episcopis, seu Praelatis, ad quOS pertinet, maxime commendat, vehis afflictis, ac spirituali cibo egentibus, oppor unum praestent auxilium. Praec pit etiam todinarum , & ergastuloruna

domitiis , ut servorum suorum saluti

43쪽

METICANUM. Is

eonsulant, nec eos spirituali bono priavent , quos ipsi ad temporalem tantum utilitatem detinent.

S. VII.

IU et praeterea haec Synodus quibuslibet huius Provinciae personis . nes paganos servos emerent, fodinis, sive ergastulis praedictis ante includant,quam fidei Christianae documentis instructi, sacro baptismatis fonte abluantur.Quod si secus secerint, suorumque servorum pirituali saluti impedimento fuerint; Pro tam immani in Deum perpetrat scelere , gravem in eos animadversio nem Praethi exerceant.

S. I. DE SACRAMENTIS DOCTRI

nae Christianae ignaris non admiani irandis.

C Vm plerique so) fidei documenta,

ac vim, & rationem Sacramento. C taxum ignorent , quaque debeant animi dispositione ad Sacramenta accedere non inteligentes,eadem iustu stuose sus

44쪽

cipiant, quo fit ut Christiano charactea re insigniti, Christianum institutum mitinime teneant; ne hoc malum latius m anaret, statuit haec Synodus , ut nullus Curatus, sive Saecularis , sive Regularis, Sacramentum Baptismi adultis tribuat, si prius fide Catholica instructi non fuerinc , aut saltim lingua sua familiari non didicerint orationem Dominicam, symbolum Apostolorum , decem praecepta legis, ac de peccatis suis aliquod doloris signum praebeant. Quod ut melius fiat, Parochi ante quam adultos, temporibus statutis titulo de baptismo , Neius esectu,sancto baptismate intinganliqui, & quam sine idonei baptismum succepturi, Episcopo, seu eius Vicario ubi

commode fieri poterit, notum faciant. o Guadix, Parochis(o etiam praecipirur,ne quem toM ι- nil, quam Hispanum, Indum , aut servum o ad benedictionem nuptialem admittant, supi1.' ' nisi prius illum qui est matrimonio coni, iungendus, hortati fuerint, ut oratiorinem Dominicam , salutationem Ang licam, Antiphonam Salve Regiua, syra , bolum Apostolorum,fidei articulos pra cepta Decalogi , praecepta Ecclesiae, septem Sacramenta,ac septem vitia capitalia , si ea ignoraverit, quam primum

45쪽

M EXPCANUM.

discat, alioquin arbitrio Ordinari j pu

nietur. Curarus autem si secus fecerit, tria pondo persolvat, quorum partes duae Parochiae contrahentium, tertia Vero denunciatori applicetur. Iniungitur

quoque sp=Consessoribus, ut diligenti se reli

nudio poenitentes examinent de doctri-nae Christianae cognitione,eosque admo- omuibu mant ad eam capessendam.

S. IDE IMPRESSAONE , ET LEC

iione librorum P Erversa doctrina non minus scripato , quam verbo tradita , inaximo solet esse nocumento. Quapropter,iuxta Concilij Tridentini H decretum,statute, ac iubet tim Synodus, ne quis imprimere, neque imprimi facere, aut de novo in vulgus emittere audeat, nec emere, vendere, aut apud se retinerecinquam liceat, quosvis libros, ni prius examinati, probatique fuerint ab ordiunario , & de eius licentia inscriptis imuyressi : hib poena excommunicationis apto facto incurrenda, & quinquaginta pondo minarum pijs operibus, accusa-

1 ri decreto daedictione , deussu sacror. lib. veri. Sed , &impressoribus

in die. lib. Q

46쪽

rs CONCILIUM

- nillia xori, & impensis hac de causae lib. prohi- aequis partibus distribuendarum.

r, . et es t Isdem etiam de causis haec Synodus

Mil. s. f. s)Z, i sub poena excommunicationis pro 'Drs ''-, ne quis inter Indos , libros , se . Tu, id L mones , tractatus ve de rebus ad Relirum dei tuendae gionem pertinentibus , in vulgarem e studium p*r- rum linguam evulget , nisi translati inessy, s ZyZ vulgaris huiusmodi, prius ab ordiu Vis

eara. I. III. Qui vero experientia compertum est , ex lectione librorum, qui-

bus turpia, & obscena contiianentur , morum corruptelam oriri; haec Synodus exhortatur , ne quisquam libros silmiles apud se retineat, aut ab his legi permittat, qui suae curae substent. Libri autem veterum latinorum , quia ad latinae linguae usum, atque peritiam conferunt, permitti poterunt, prudenti tamen adhibita cautela, ne eorum lectio iuventuti in malum proclivi offendiculum Parct i

47쪽

M EXI CANUM. ip

DE IMPEDIMENTIS PRO

VT Indi (rJ in Fide Catholica,

quam siligulari Dei beneficiis pit.ra susceperunt, stabiles perseverent ; diligentissime cavendum est , ne illis antiquae impietatis vestigium ullum inlpres sum remaneat, ex quo levi aliqua occasione desimpla , diabolicaeque fraudis astutia decepti, iterum tanquam canes ad idololatriae vomitum revertaneur inamobrem haec sancta Synodus statuit, ac praecipit, ne Indi in salutationibus , alijsque suis ludis laureati, aut aliis insignibus ornati incedant, quibus aliquam idololatriae speciem , suspectionem ve praebeant. Cantiunculis etiam veteres suas historias , falsaeque Religionis impietates referentibus uri nequaquam permittantur, sed ea solum cantent, quae a suis Parochis , & vicarijs fuerint approbata. Huiusmodi autem saltationes, & ludi , nec in Ecclesia, nec in occulto aliquo loco fiant, sed publice, ubi eorum gestus, actiones, d B et ver-

48쪽

CONCILIUM

verba omnibus ad sensum pateant. Ne que haec fieri permittantur in diebus co tendis, nisi post Missarum solemnia an

te meridiem, post meridiem vero dum vespertinam celebratur officium , a ludibus similibus cessent, ut ipsi quoque

vesperarum officio intersint. Si vero contra fecerint, quam praesenti est decreto sancitum , a suis Parochis corriagantur, ut admoniti, in posterum his abstineant, II' .

tholicae Maiestatis ministri, omni studio , & diligentia provideant, ne in domibus , aut alijs quibusvis aedificijs

collocata idola extent ; immo eadem disolvi, ac penitus deleri faciant, e celsaque loca ubi miserae illae gentes dodia inonibus immolabant, quae Cues Indi vulgo vocarunt, deijci, ac solo aequari prae sipiant: ne antiquus humani generis hostis , qui semper nocendi artes quaerit, ullas inveniat pristinae impietatis imagines, quas denuo a gentilitate con- iversis callide suggerat ad decipiendum; limmo ita ijs , quae iam contritis diaboli laqueis, bene, iubante Deo, liberati sunt, omnis idololatriae via intercluda

49쪽

elli, ut gentilis in saniae prorsus obliti, mrtes in Christi fide permaneant.

S. III. CVm (t non sine magno dolore (t Me r. c.

eorum, qui Chistiano Zelo ardent, in his Indiarum partibus , usu, & - t l, c, experientia manifestum sit, in montuosis , asperrimisque locis Indos habitare dispersos , & a civili hominum congregatione remotos ( quo fit, ut nec mo res immanitate barbaros deponant, nec sanam doctrinam suscipiant, nec Sacramentorum remedijs iuvari, & a viiijs coerceri possint , quodque peius est, multi adhuc Christiano caractere ita signiti non sint cumque Catholica M testas, cuius oneri incumbit has sibi subditas gentes regimine moderari; suam conscientiam ex onerare volens , insigni pietatis Zelo saepe caverit edicto, ne Indi sic dispersi in solitudinibus commorentur , sed ad numerosos populos reducti, in civili hominum congregam tione vivant, nullaque tam iusti mandati sequuta sit executio ; iccirco haec Synodus , ad quam maxime spectat solicite providere , ne oves immaculati ni sanguine redemptae aberrent, ac

uel dinet

50쪽

ar CONCILIUM

doemonum , tamquam luporum crudeatissima rabie lacerentur ; gubernatores

in his partibus Catholicae maiestatis vices obtinentes, quantum potest in Domino cohortatur, ut omni post habito taculari impedimento , vere pio , NChristiano animo in hanc curam incumbant , ut ipsi in causa sint, quominus iustissimurn regium edictum ad debitum effectum perveniat: immo scientes quam sint in die tremendi iudicij rationem Deo reddituri, toto animi conata praedicti mandati executionem Procurent. Praelatos quoque monet eadem Synodus, ut huic negotio conficiendo, ex quo indigenarum conversio , ac morum huius Provinciae reformatio dependet , omnem operam praestent. Quod

si minus fiat, nec maiestas Catholica iuri patronatus regio satisfacere vid tur , neque eius ministri effectum edicti retardantes, excusabiles sunt in conia pectu Dei, nec tuti in conscientia Episcopi esse possunt, si instantissime non egerint, ut tam gravi malo , graVioetrique in dies futuro , nullari tenus remedium diuite.

SEARCH

MENU NAVIGATION