Burcheri de Volder philosophiæ & matheseos professoris Laudatio ab Jacobo Gronovio peracta ex decreto rectoris magnifici & senatus academici

발행: 1709년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

Philosophiae & Matheseos Profestaris

LAUDATIO

Ex decreto Rectoris Magnifici& Senatus Academici.

A. d. HI I. Caundas Majas.

LUGDUNI BATAVORUM Apud CORNELIUM BOUTESTEIN ,

5쪽

Eamque sacram habentibus

D. D.

6쪽

1 Dsum igitur, ut voluistis, publicus im titiae infinitae praeco, & in hoc Famae

ipsius tholo, tam versus omnes eruditi orbis plagas patulo, pronuncio, Virum Magnanimum & Philosophum plane singularem , renunciantem procellis & intemperiis omnibus compotem factum esse tranquillitatis persectissimae, cujus primordia pro virili hic usurpaverat. Illum scilicet Virum . qui post promiGsam manum in extollenda Academia, sic ad illud opus se exsuit, ut laboris sedulitas & felicitas , solertia in versandis Zc acuendis ingeniis, mentis ac sapientiae vel in studiis vel in negotiis altitudo, fides amicitiae, sanctitas consiliorum , propositi , sed innocentis , inconcussa pertinucia , nullius nisi conscientiae terror , in jocis dc seriis concinnitas dexterrima, communitas & benevolentia erga quemcunque, si ullum unquam Prosessorem, hunc certe ab omni laude & int

7쪽

gritate felicissimum consummaverint, inania cuncta & peritura reliquisse. Illum Virum ex hac tam inextricabili nassa, quam vitia, quam corporis debilitas, quam sordidum hoc mundi jugum , quam pravi homines solent ponere, exivisse non prae terrore ad fugam , non ut transfugam ob poenitentiam vitae prioris, sed victorem, qui quod contendit, obtinuit, ad spei quam foverat certissime ipsi adlucentis obeundam possessionem. Illum Virum, qui semel perspecto singulos dies ac solis per eosdem iteratum jubar esse velut totidem non annulos in ficta catena Homerica , sed gradus scalarum hine in ipsam coeli beatitudinem pertinentes, magnos incle spiritus sumens, eam ubi imperavit luctam, ut per ill

rum unumquemque penitus peniisque conscend ret extremum, nunc, dico, denique iinpetravisse,

ut quod ab effusa Dei necessitate sibi traditum sciebat & idcirco curatissime habendum, emissum ex his inquinamentorum vinculis, rursus Deo, in terno ejus custodi, insinuaverit. Hoc praeconium exsequor non ab agonothetis jussiis, sed ab illo ipso nactus laureatas literas, quum in luctando triumphans, quum in dormitorio suo abditus, sed tantum non adstans coelum mente spiraret exitumque ab his aerumnis prospiceret fiduciae pleni illa

8쪽

B. DE voLDER. 3nissimus. Quid igitur restat, quam ut de in hoc

Mustum & in omnia alia per regiones famae cognitas , splendida & exquisita hilaritatis symbola deseramus, ipso iaculo & mundo laetante, quum audit bene meritis tandem praemia nunc quoque evenire Illum Virum nostis omnes, nec opinor designationem magis arctam & propriam exigi. Quod si tamen praeconii integritas requirat quoque nomen, est is ipse, qui nuper a nobis simul sepultura vespertina , ut factum voci Latinae respondeat, compositus fuit, BURCHERUS DEVOLDER.

Ad hoc nomen quum per tot annos, imm universam meam in cathedra vitam exsultare dc tripudiare solitus suerim, non unus & mea qua dam singulari volorifari si A si mist fractus melio.

rum consensu, simul tamen & ingenii mei non enarranda proclivitate, quid vobis, Auditores, animi esse opinabor Quod uti nescio, & instare erubesco, ita de me id fateri queo hactenus me sortem fuisse. Dum intentus fixusque cerno felicitatem Amici mei, & tantum considerando amplector indulgentiam missionis divinar ab his tam periculosis sive excubiis sive praeliis, potui instrumenta vocis Iper eam agilitatem conitantiamque versare, ut praeconis hujus personam vobis serias

δε et non

9쪽

4 LAUDATIO

non offensantibus implerem. Fateri tamen rursus debeo in pronunciatione ista nominis modo suavi

smi demum sensisse, quam injusta essent haec justa, quibus supremam Viri Maximi exclamabam, dc prorsus a me non peragenda, nisi jam per dies per

noctes egesta molis dolorificae plurima parte, decus publicum & loci hujus ratio compellerent qualitercunque robur aliquod ac duritiam vel mentiendo. aemulari. Sed interim denuo dolent velut stimulo immisso& sere occoecantur oculi, dum me tantumquod respiciente & salutante illum sedi meae ex vicino junctum locum advertunt nul- Iam fieri resalutationem. Ipsem pectus meum non percipiens istam inflammationem ex amata illibatae dulcedinis effigie effuere solitam concrescit & angitur. Quid inde menti po- teli accidere diluci, quam ut . veluc iticonspecti nuncii eidem indicent jacturam suam & calamitatem , edoceantque illud ad omnem vitae hujus amaritudinem abstergendam efficax subsidium,

illud perspicacissimum in dubiis lumen R consilium, illud instar & pignus cognitissimae commoditatis erga Academiam, illud Qtertiae & venustatis sacrarium, illum VoLDERUM eheul abiisse

discinctum, nec reversurum ut denuo cingatur, quippe commeatu in aeternitatem patente , &

meam.

10쪽

B. DE VOLDER. 3meam posthac vitam sore sine pulpamine & sale,

hoc est, lepore VoLDERI ' Sic per ipsam agnoscens praesentia, sentio me tantis implicari tristitiae nexibus, ut aut totus sere ex me ipso extu

ber , aut si quid remanet, sessum jam inclusi,

in abdito querelis, iterum in eas exardescere concupiscat potius, quam hoc loco eximie, sed absurde ostentari. Utique singultibus & trepidis suspiriis immixtus horum octodecim dierum paratus, quasi atrox ad duplicandam coenam novendialem instauratio, expectorando everrit istud omne, quod a me exspectabatis, adeo ut injuriam mihi factum iri tester , nisi cummaxime omnes imaginemini vobis in hac cathedra pictum oratorem cerni. Quid ego Apollinis & Musarum sacra profano per querulam tristitiam, quae inde abessie dcbet , quum sit inertiae aut mater aut soror 3 Quam bene hucusque secessi mihi, ac absconditis lamentis me pavi Z Quum ab ipso coelo retrudar in solitudinem; quum excussus &suriatus vires internas per conjunctissimae partis meae avulsionem nihil nisi magis magisque itupefiam ;quum

laudatio sincerissime peragatur lacrimis & tacita pietate ; quid ego desolatus & spelaea ferarum sequi praeoptans inducor in theatrum & locum sermone exornandum t Quod si post depositas exuvias. A 3 OpOει

SEARCH

MENU NAVIGATION